Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo,

Rara verecundae furta feremus herae, Ne nimium simus stultorum more molesti. Saepe etiam Iuno, maxima Coelicolùm,

Coniugis in culpa flagravit quotidiana,

Noscens omnivoli plurima furta Iovis.
Atqui nec Divis homines componier aequum est;
Ingratum tremuli tolle parentis onus.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
Fragrantem Assyrio venit odore domum,

Sed furtiva dedit mira munuscula nocte,

145

Ipsius ex ipso demta viri gremio.

Quare illud satis est, si nobis is datur unus,
Quem lapide illa diem candidiore notat.

Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
Pro multis, Manli, redditur officiis,

Ne vostrum scabra tangat robigine nomen
Haec atque illa dies, atque alia atque alia.

cum colore flavo, luteo, aureo et rubescente permixtus est; nos: goldgelb. candidus, pulchre conspiciendus; candidus de externo nitore et splendore, quo dii oculos se adspicientium percutiunt vel praestringunt.

136. verecundae, non modum in furtivo amore excedentis.

137-142. Ne nimium cett. Hic locus paulo obscurior, qui valde exercuit interpretum ingenia, mihi explicandus videtur sic: Catullus, qui modo professus est se rara dominae suae furta ferre velle, nunc alios quoque monet, ne puellis ob rara earum furta molestiam creent; ipsi enim Iunoni non rara, sed quotidiana adeo coniugis Iovis furta ferenda fuisse, ob quae illa exarserit, nec ea, quae fiant a diis, comparanda esse cum illis, quae faciant homines; tum repetit Catullus, quae iam monuit, his verbis: Ingratum tremuli tolle parentis onus, h. e. depone molestiam illam et severitatem, qua (tremuli) grandaevi patres furtivos filiarum amores insectantur et persequun

[blocks in formation]

150

flagravit, supple: ira; flagrare dicuntur qui graviore a nimi commotione fervent, flagrant, inflammantur. Ceterum exempla irae acerrimae, quam Iuno in o mnivoli Iovis pellices effuderit,

satis nota sunt.

143. 144. Nec tamen cett. Ornate pro: Nec illa mihi est uxor solemni more patris dextra deducta in domum meam, iucundissimis odoribus permulsam. Peccabant enim gravius, qui maritati libidinis fructum aliunde petitum ibant. 145. mira, mirum in modum dulci et iucunda.

146. Ipsius ex ipso. vox ipse levitatis erga maritum augendae gratia geminata est.

147. Quare illud satis est cett. Quare iam id mihi satis est, si illa vel unum diem, quem mecum vixit, ut diem faustum felicemque albo lapillo insigniat.

149. confectum carmine munus, munus constans in hoc carmine a me confecto.

151. Ne vostr. scabra cett. quod supr. v. 49. facere dicitur aranea,

Huc addent Divi quam plurima, quae Themis olim Antiquis solita est munera ferre piis.

Sitis felices et tu simul et tua vita,

155

Et domus ipsa, in qua lusimus, et domina,

Et qui principio nobis te tradidit, a quo

Sunt primo nobis omnia nata bona,

Et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, Lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.

160

CARMEN LXIX.

AD RUFU M.

Noli admirari, quare tibi femina nulla,

Rufe, velit tenerum supposuisse femur;
Non ullam rarae labefactes munere vestis
Aut pelluciduli deliciis lapidis.
Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
Valle sub alarum trux habitare caper.

scilicet rem aliquam textura sua obducere et obscurare, id tribuitur nunc ferri robigini, quod quidem contractum ferro vitium ad alia, quae per longum tempus obscurantur et corrumpuntur, transfertur. Virgilio quoque Georg. I, 495. et Ovidio Epist. ex Ponto I, 1, 71. scabra dicitur robigo.

155. tua vita, quam tu amas vita tibi cariorem.

157. 158. Et qui principio cett. et is, qui primum tuam mihi conciliavit amicitiam. Ceterum, quod olim suspicatus sum, hoc totum distichon ob nimiam eius ieiunitatem ab homine quodam nimis sedulo intrusum esse, id assensu suo comprobavit Cl. Silligius. Huc accedit mira in librr. tam scriptis quam excusis lectionum varietas.

CARM. LXIX.

Desinere Rufum iubet poeta mirari, quid sit quod nulla puellarum, apud quas ille cupiat delicias facere, eum admittat. In causa esse ait Catullus abomina

5

bilem ex alis eius vel axillis brachiorum emissum foetorem, qui on mnes ei appropinquantes abigat.— Quis fuerit Rufus, malo čum ignorantibus ignorare, quam cum quibusdam de nobilissimo oratore M.

Coelio Rufo cogitare.

3. vestis rarae, fortasse bombycinae vel Coae vel Sericae. labefactes. labefactare aliquem muneribus eleganter de eo, qui emolliendo alicuius duro et repugnanti animo tamdiu insistit, donec ille muneribus victus cedit precibus.

5.6. Laed. te quaed. m. fab. obest tibi dispersus quidam inter homines malus rumor. qua tibi fertur Valle s. al. tr. hab. caper. pestifer iste foetor, qui ex brachiorum alis vel axillis diffunditur, ab hirci graveolentia dicitur hircus, caper, tgayos; cf. infr. LXXI, 1. et Horat. Epod. XII, 5. — trux, accommodate ad trucem vel torvum capri (in sensu proprio) vultum vel faciem, ut v. 9. interfice pro: pelle, exstingue.

Hunc metuunt omnes; neque mirum; nam mala valde est
Bestia, nec quicum bella puella cubet.
Quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
Aut admirari desine, cur fugiant.

CARMEN LXX.

DE INCONSTANTIA FEMINEI AMORIS.

Nulli se dicit mulier mea nubere malle,
Quam mihi, non si se lupiter ipse petat.
Dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti,
In vento et rapida scribere oportet aqua.

CARMEN LXXI.

AD VIRRONEM.

Si quoi, Virro, bono sacer alarum obstitit hircus,
Aut si quem merito tarda podagra secat:

10. Pro fugiunt dedi fugiant, quod postulat ratio grammatica, ut iam vidit N. Heinsius.

CARM. LXX.

At

Catullus, a muliere quadam in amore elusus, de mulierum levitate in universum queritur. mulieres vicissim de virorum perfidia et inconstantia querelas fundere solent, ut supr. Ariadne LXIV, 143. 44. Iam iam nulla viro iuranti femina credat, Nulla viri speret sermones esse fideles.

2. petat. petere (ut apud Graecos altεiv) proprie de iis, qui amoris vel coniugii conditionem offerunt, sive de procis proprie. Virg. Aen. VII, 54. Multi illam magno e Latio totaque petebant Ausonia, ubi plura exempla dabit Cerdanus. 3.4. Dicit cett. dicit id quidem, sed quod dicit mulier cett. in vento et aqua scribere. Sic лαgoianos apud Graecos (Lucian. Catapl. 21. T. I. p. 643.) xað őδατος γράφειν de rebus, quae feri nequeunt; si quis igitur postulet, ut fiant quae amantes promittunt amantibus, is scribit in aqua, is

[ocr errors]

10

postulat aliquid, quod fieri nequit. Scholiast. ad laudatum locum Luciani: τὸ γὰρ καθ ̓ ὕδατος γρά φειν ἀδύνατον. Similiter fereapud Graecos ὅρκον εἰς οἶνον γρά

φειν.

CARM. LXXI.

Hoc poematium non scatet tantum pudenda obscenitate, qua plu ra carmina contaminavit poeta lascivior, sed laborat quoque obscuritate, quae pellenda mihi videtar hoc fere modo: Exagitat poeta Virronem quendam, tam pessimum ex alis foetorem emittentem, quam podagra laborantem. Si quis est, ait, qui, sicut tu, intolerabili hirci sub alis odore se abominabilem reddit, aut misere vexatur podagra, iste, tui aemulus, qui amoren, quem vos ambo sectamini, exercet, mirifice utrumque malum a te (per contagionem) accepit."

1.2. quoi (ut supr. Carm. I, 1.) bono. non raro apud optimos quos que scriptores, praecipue apud Comicos, homo nequam per ironiam dicitur bonus; addi nonnunquam solet: si diis placet. sacer, ex

Aemulus iste tuus, qui vostrum exercet amorem,

Mirifice est a te nactus utrumque malum. Nam quoties futuit, toties ulciscitur ambos: Illam affligit odore, ipse perit podagra.

CARMEN LXXII.
AD LESBIAM.

Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec prae me velle tenere lovem.
Dilexi tum te, non tantum ut volgus amicam,
Sed pater ut gnatos diligit et generos.
Nunc te cognovi. Quare, etsi impensius uror,
Multo mi tamen es vilior et levior.

Qui potis est? inquis. Quod amantem iniuria talis
Cogit amare magis, sed bene velle minus.

[ocr errors]

secrabilis; cf. supr. ad XIV, 12. obstitit, causa contemtus et taedii exstitit. alarum hircus, cf. supr. ad LXIX, 6. — merito, quia sua cujusque culpa, intemperantia scilicet, podagra contrahitur. — tarda, significanter, quia podagra alumnos suos tarde incedere et pedes circumspecte movere et ponere iubet. secat, quasi pes vel pollex pedis crebris perfodiatur ictibus; accommodate igitur ad naturam podagrae. Imitatus est Catullum Martialis IX. Epigr. XCIII, 10. 11. podagra chiragraque se catur Caius, et mallet verbera mille pati.

4. est nactus. Corn. Nep. Attic. c. 21. nactus est morbum.

6. Illam, puellam.

CARM. LXXII. Cum Lesbia, quae tanto amore se Catullum deperire professa erat, ut eum non solum aliis omnibus amatoribus, sed ipsi adeo Iovi praelaturam se esse diceret, nunc fidem, quam dederat, laesisset, Catullus tam graviter affectus et exacerbatus est, ut eam, etsi impensius uratur, ut vilem et levem puellam se contemnere profiteatur.

1. nosse, sc. ut eum, quem ama

5

5

[merged small][ocr errors]

2. prae me, priorem me, mihi praelatum. tenere, sc, amore; supr. LXIV, 28. Tene Thetis tenuit?

3. Dilexi. diligere significantius quam amare; diligere aliquem dicitur, qui eum ob cognitas virtutes veneratur; amare, qui externa tantum eius specie captus est. Hinc illud: non solum te amo, sed etiam diligo.

qua

.7.

5. Nunc te cognovi, quam fallax et perfida tu esses, experientia edoctus sum. Haec culpa perfidiae, Lesbia alium Catullo in amore praetulisse videtur, vocatur v. iniuria. - impensius uror, ut Phaedria apud Terentium Eunuch. I, 1, 25. o indignum facinus, nunc ego et Illam scelestam esse, et me miserum sentio: Et taedet, et amore ardeo. Claud. Fescenn. v. 110. Accenditque magis, quae refugit, Venus. In eandem sententiam Silentiarius in Anthol. Gr. ed. lacobs. T. IV. p. 49.

Ὕβρις ἔρωτας ἔλυσε, μάτην ὅδε μῦθος ἀλᾶται. Ύβρις ἐμὴν ἐρέθει μᾶλλον ἐρωμανίην.

CARMEN LXXIII.

IN INGRATUM,

Desine de quoquam quidquam bene velle mereri,
Aut aliquem fieri posse putare pium.
Omnia sunt ingrata; nihil fecisse benigne est;

Immo etiam taedet, taedet obestque magis,
Ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,
Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

CARMEN LXXIV.

IN GELLIUM.

Gellius audierat patruum obiurgare solere,
Si quis delicias diceret aut faceret.
Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam

Uxorem, et patruum reddidit Harpocratem.
Quod voluit, fecit; nam, quamvis inrumet ipsum
Nunc patruum, verbum non faciet patruus.

CARM. LXXIII. Bilem Catullo movit homo quidam, qui eum, cuius iste unum atque unicum amicum se professus est, turpissime vexasse, turbasse et quovis malitiae genere petiisse dicitur. Itaque Catullus istum ingratissimi animi hominem omnium in hoc poematio despectui exposuit simulque in universum de communi ingrati animi turpitudine et vitio misere questus est. Nomen ipsum ingrati hominis, quem carpit, reticuit quidem poeta, sed non aliena a probabilitate esse videtur opinio eorum, qui Catullum respexisse suspicantur Alphenum Varum Iurisconsultum, quem ille simillime descriptum dedit supr. Carm. XXX.

2. pium, pia h. e. grata mente recolentem benefacta, gratum. Ovid. Trist. V, 4, 43. Pro quibus adfirmat fore se memoremque piumque, Sive diem videat, sive tegatur humo.

3. nihil fec. ben. est, benigne aliquid fecisse, id (nihil est) pro nihilo habetur,

5

4.5. taed. obestq. m. contemtim accipitur, et nocet magis et frandi est, sicuti mihi. urget, pre mit et vexat. Ceterum querela de ingrati animi hominibus est antiquissima. Homer. Odyss. IV, 691. 695. ̓Αλλ' ὁ μὲν ὑμέτερος θυμὸς καὶ ἀεικέα ἔργα Φαίνεται, οὐδέ τίς ἐστι χάρις μετόπισθ ̓ εὐεργέων.

CARM. LXXIV.

Poeta narrat, quomodo Gellius molestis patrui obiurgationibus silentium imposuerit. Sunt qui per Gellium designari putent eundem, quem Cicero in Oratione pro Sextio perstrinxerit.

1. patruum. homines rixosi et obiurgatores dicebantur patrui, quia fratrum liberis praecipue ti menda erant patruae linguae (ut Horat. loquitur, Od. III, 12, 3.) verbera. Idem Horatius Sat. II, 3, 88. ne sis patruus mihi, ne sis mihi severus reprehensor. vid. Drakenb. ad Sil. Ital. XV, 10.

4. Harpocratem, silentem et linguam ab omni rixandi consuetudine compescentem, Harpocra

No

N

t

« ZurückWeiter »