Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tr. Metuo, te atque istos expiare ut possies.
Th. Quid iam ?

Tr. Fuge, obsecro, atque abscede ab aedibus. Fuge huc, fuge ad me propius! tene terram manu: Et, heus, iube illos illim, amabo, abscedere.

Th. Abscedite.

Tr.

Vos quoque terram!

Th.

Aedis ne attigatis! Tangite

Obsecro hercle, quin intro imus huc ?

Tr. Quia septem menses sunt, quom in hasce

aedis pedem

Nemo intro tetulit, semel ut emigravimus.
Th. Eloquere, quid ita?

[blocks in formation]

Th.

Quid id est? non intellego.

Tr. Scelus, inquam, factumst iam diu antiquom

et vetus,

Caputale: id adeo nos nunc factum invenimus.

Th. Quid istuc scelus est aut quis id fecit? cedo. Tr. Hospes necavit hospitem captum manu; Iste, ut ego opinor, qui has tibi aedis vendidit. Th. Necavit?

Tr.

Aurumque ei ademit hospiti, Eumque hic defodit hospitem ibidem in aedibus. Th. Quapropter id vos factum suspicamini ?

Tr. Ego dicam: ausculta. Ut foris cenaverat Tuus gnatus, postquam rediit a cena domum, Abimus omnes cubitum, condormivimus. Lucernam forte oblitus fueram extinguere : Atque ille exclamat derepente maxumum. Th. Quis homo? an meus gnatus?

Tr.

St, tace; ausculta modo.

Ait venisse illum in somnis ad se mortuom.

Th. Nempe ergo in somnis?

[blocks in formation]

Qui abhinc sexaginta annis occisus foret.
Interdum inepte stultus es, Theuropides.
Th. Taceo.

[ocr errors]

Tr.

Set ecce, quae illi ille inquit mortuos. Ego transmarinus hospes sum Diapontius; Hic habito; haec mihi dedita est habitatio : Nam me Acheruntem recipere Orcus noluit, Quia praemature vita careo. Per fidem Deceptus sum: hospes me hic necavit, isque me Defodit insepultum clam in hisce aedibus, Scelestus, auri causa. Nunc tu hinc emigra: Scelestae haec aedes? impiast habitatio." Quae hic monstra fiunt, anno vix possum eloqui. Th. St st.

Tr. Quid obsecro hercle factumst ?

Th.

Concrepuit foris

Tr. Haecine percussast? guttam haut habeo

sanguinis :

Vivom me accersunt Acheruntem mortui.

Perii illisce hodie hanc conturbabunt fabulam. Nimis quam formido, ne manufesto hic me opprimat.

Th. Quid tute tecum loquere?

[blocks in formation]

Th. Nihil ego formido: pax mihist cum mortuis. Intus. Heus, Tranio.

[blocks in formation]

UI gentes omnis mariaque et terras movet,
Eius sum civis civitate caelitum.

Ita sum, ut videtis, splendens stella candida;

Signum, quod semper tempore exoritur suo,
Hic atque in caelo. Nomen Arcturo est mihi.
Noctu sum in caelo clarus atque inter deos;
Inter mortalis ambulod interdius.

Et alia signa de caelo ad terram accidunt.
Qui est imperator divom atque hominum, Iuppiter,

Is nos per gentis, alium alia, disparat,
Qui facta hominum, mores, pietatem, et fidein
Noscamus, ut quemque adiuvet opulentia.
Qui falsas lites falsis testimoniis

Petunt, quique in iure abiurant pecuniam,
Eorum referimus nomina exseripta ad Iovem.
Cotidie ille scit quis hic quaerat malum.
Qui hic litem adipisci postulant periurio
Mali, res falsas qui impetrant apud iudicem ;
Iterum ille eam rem iudicatam iudicat;
Maiore multa multat, quam litem auferunt.
Bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
Atque hoc scelesti in animum inducunt suum,
lovem se placare posse donis, hostiis.
Et operam et sumtum perdunt: id eo fit, quia
Nihil ei acceptum est a periuris supplicii.
Facilius, si qui pius est, a dis supplicans,
Quam qui scelestust, inveniet veniam sibi.
Idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni,
Quique aetatem agitis cum pietate et cum fide:
Retinete porro, post factum ut laetemini.

Dae.

Sc.

VII.

Rudens. Act. 1. sc. ii.

Daemones, Sceparnio.

Sceparnio.

ED, o Palaemon, sancte Neptuni comes,

Quique Hercule illi socius esse diceris,
Quod facinus video?

Quid vides?

Mulierculas

Video sedentis in scapha solas duas.

Ut adflictantur miserae !-Euge, euge! perbene
Ab saxo avortit fluctus ad litus scapham,
Neque gubernator unquam potuit rectius.
Non vidisse undas me maiores censeo.
Salvae sunt, si illos fluctus devitaverint.
Nunc, nunc periculum est: eiecit alteram.-
At in vado est: iam facile enabit. -Eugepae,
Viden', alteram illam ut fluctus eiecit foras?
Surrexit, horsum se capessit. Salva res!
Desiluit haec autem altera in terram e scapha.
Ut prae timore in genua in undas concidit!—
Salva est: evasit ex aqua. Iam in litore est.
Sed dextrovorsum avorsa it in malam crucem.
Hem, errabit illaec hodie.

Dae.

Quid id refert tua?

Sc. Si ad saxum quo capessit, ea deorsum cadit, Errationis fecerit compendium.

« ZurückWeiter »