Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator; O mihi tam longae maneat pars ultima vitae, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. LXIII. Bucolica. Ecl. ix. Lycidas. Moeris. Lycidas. ZUO te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem? M. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri, Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli Diceret: Haec mea sunt; veteres migrate coloni. Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, Hos illi-quod nec vertat bene-mittimus haedos. L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles Incipiunt, mollique iugum demittere clivo, Usque ad aquam et veteris, iam fracta cacumina, fagos Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. M. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas. Quod nisi me quacumque novas incidere lites Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, Nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas. L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis Paene simul tecum solatia rapta, Menalca? Quis caneret Nymphas ? quis humum florentibus herbis Spargeret, aut viridi fontis induceret umbra? Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, Cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras ?. Tityre, dum redeo—brevis est via—pasce capel las, Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat: "Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua, vae, miserae nimium vicina Cremonae, Cantantes sublime ferent ad sidera cycni." L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, Sic cytiso pastae distendant ubera vaccae, Incipe, si quid habes. Et me fecere poetam Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt Vatem pastores; sed non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna Digna, sed argutos inter strepere anser olores. M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen. "Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in un dis? Hic ver purpureum, varios hic flumina circum Fundit humus flores, hic candida populus antro Imminet, et lentae texunt umbracula vites; Huc ades; insani feriant sine litora fluctus." L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem Audieram? numeros memini, si verba tenerem. M." Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus ? Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo Duceret apricis in collibus uva colorem. Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes." Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles: L. Caussando nostros in longum ducis amores. M. Desine plura, puer, et, quod nunc instat, agamus; Carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus. LXIV. Georgicon. Lib. i. Labour. EC tamen, haec cum sint hominumque boumque labores Versando terram experti, nihil inprobus anser Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris : Ille malum virus serpentibus addidit atris, |