Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Famem et pauperiem. Perditissumus ego sum

omnium senum

3

In terra. Nam quid mihi opust vita, qui tantum auri perdidi,

Quod custodivi sedulo? Egomet me defraudavi Animumque meum geniumque meum! nunc alii laetificantur

Meo malo et damno: pati nequeo.

III.

Captivi. Act. III. sc. iv.

Hegio, Tyndarus, Aristophontes, Lorarius.
Hegio.

JUVITNE huic pater Thesaurochrysonico-
chrysides?

Ar. Non fuit; neque ego istuc nomen unquam audivi ante hunc diem; Philocrati Theodoromedes fuit pater.

Ty.

Pereo probe!

Quin quiescis? Dierectum, cor meum, i ac sus.

pende te!

Tu subsultas; ego miser vix adsto prae formidine. He. Satin' istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide,

Neque esse hunc Philocratem?

Ar. Tam satis, quam nunquam hoc invenies secus. Sed ubi is nunc est ?

He. Ubi ego minume atque ipsus se volt maxume. Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser

Huius scelesti technis, qui me, ut lubitum est, duc. tavit dolis.

Sed vide, sis!

Ar. Quin exploratum dico et provisum hoc tibi. He. Certon'?

Ar. Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.

Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a

puero puer.

He. Sed qua facie est tuos sodalis Philocrates? Ar. Dicam tibi: Macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris, Subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus.

He.

Convenit.

Ty. Ut quidem hercle in medium ego hodie pes

sume processerim.

Vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo!

He. Verba mihi data esse video.

Ty.

Quid cessatis, compedes, Currere ad me meaque amplecti crura, ut vos cus

todiam ?

He. Satin' med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?

Illic servom se adsimulabat, hic sese autem liberum ;
Nuculeum amisi; reliquit pigneri putamina:
Ita mi stolido sursum vorsum os sublevere offuciis.
Ilic quidem me nunquam irridebit. Colaphe, Cor-
dalio, Corax,

Ite istinc atque efferte lora!

Lo.

Num lignatum mittimur ?

IV.

Menaechmi. Act. v. sc. i.

Menaechmus Sosicles, Mulier.

Mulier.

ON ego istaec tua flagitia possum perpeti :
Nam meam med aetatem esse viduam

mavelim,

Quam istaec flagitia tua pati, quae tu facis.
Me. Quid id ad me, tun te nuptam possis perpeti,
An sis abitura a tuo viro? An mos hic ita est,
Peregrino ut advenienti narrent fabulas ?

Mu. Quas fabulas? Non, inquam, patiar praeter

hac,

Quin vidua vivam, quam istos mores perferam.
Me. Mea quidem hercle causa vidua vivito

Vel usque dum regnum optinebit Iuppiter.
Mu. Ne istuc mecastor iam patrem accersam

meum,

Atque ei narrabo tua flagitia quae facis.

I, Decio, quaere meum patrem, tecum simul
Ut veniat ad me: ita rem natam esse dicito.

Iam ego aperiam istaec tua flagitia!

Me.

Quae mea flagitia?

Mu.

Sanane's?

Pallam atque aurum quom meum

Domo suppilas clam tuae uxori, et tuae

Degeris amicae. Satin' haec recte fabulor?

Me. Heu hercle, mulier, multum et audax et mala's.

Tun tibi surruptam hanc dicere audes, quam mihi Dedit alia mulier, ut concinnandam darem ?

Mu. Haut mihi negabas dudum surrupuisse te; Nunc eandem ante oculos attines? Non te pudet? Me. Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra, quod

bibam,

Tuam qui possim perpeti petulantiam.

Quem tu med hominem esse arbitrare, nescio:
Ego tete simitu novi cum Parthaone.

Mu. Si me derides, at pol illum non potes, Patrem meum, qui huc advenit. Quin respicis ? Novistin tu illum?

Me.
Novi cum Calcha simul :
Eodem die illum vidi, quo te ante hunc diem.

Mu. Negas novisse me? negas patrem meum?
Me. Idem hercle dicam, si avom vis adducere.
Mu. Ecastor pariter hoc atque alias res soles.

Tr.

V.

Mostellaria. Act. II. sc. ii.

Theuropides, Tranio.

Tranio.

UIS homost, qui nostras aedis accessit
prope?

Th. Meus servos hic quidemst Tranio.
O Theuropides,

[blocks in formation]

Foris ambulatis: natus nemo in aedibus

Servat, neque qui recludat neque respondeat,
Pultando paene confregi hasce ambas foris.

[blocks in formation]

Quomodo pultare potui, si non tangerem ?

Tr. Male hercle factum!

Th.

Tr.

Quid est negoti?

Non potest

Dici, quam indignum facinus fecisti et malum.

Th. Quam ob rem? aut quam subito rem mihi

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »