Catulli ... liber, recogn. R. Ellis

Cover

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 31 - Ule mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi , lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte 10 tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
Seite 69 - Tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, Tecum una tota est nostra sepulta domus, Omnia tecum una perierunt gaudia nostra, Quae tuus in vita dulcis alebat amor.
Seite 78 - Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris. Nescio, sed fieri sentio et excrucior.
Seite 84 - CI ultas per gentes et multa per aequora vectus Advenio has miseras, frater, ad inferias, Ut te postremo donarem munere mortis Et mutam nequiquam alloquerer cinerem, Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, Heu miser indigne frater adempte mihi. Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum Tradita sunt tristi munere ad inferias, Accipe fraterno multum manantia fletu. Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
Seite 14 - ... idem inficeto est inficetior rure, simul poemata attigit, neque idem umquam 15 aeque est beatus ac poema cum scribit: tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
Seite 19 - Bithunos liquisse campos et uidere te in tuto. o quid solutis est beatius curis ? cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi uenimus larem ad nostrum, desideratoque acquiescimus lecto. hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
Seite 51 - ... quem procul ex alga maestis Minois ocellis, 6O saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis...
Seite 46 - Vt uidua in nudo uitis quae nascitur aruo, numquam se extollit, numquam mitem educat uuam, sed tenerum prono deflectens pondere corpus iam iam contingit summum radice flagellum; hanc nulli agricolae, nulli coluere iuuenci: at si forte eadem est ulmo coniuncta marito, multi illam agricolae, multi coluere iuuenci: sic uirgo dum intacta manet, dum inculta senescit ; cum par conubium maturo tempore adepta est, cara uiro magis et minus est inuisa parenti.
Seite 75 - Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se luppiter ipse petat. dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua.
Seite 4 - VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt : nobis cum semel occidit brevis lux, ? nox est perpetua una dormienda.

Bibliografische Informationen