Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

enim spondaeum in secunda sede habent (1a, 9a) quod in hoc uno carmine fit Catulli (2) Camerii nomen in u. 7 inducitur. Itaque hunc ordinem statuo.

I

-6

=

3 strophae in quibus contractum phalaecium sequitur solutus.

7, 8. duo contracti Phalaecii.

9-12 2 strophae similes primis (1—6).

13, 14. duo contracti Phalaecii.

[1a, 2a = 1 stropha similis prioribus.

3a-8a sex phalaecii dactylici.

[9a, 10a = 1 stropha similis prioribus.

15-22 = 4 strophae, in quibus solutum phalaecium sequitur contractus.

Ita in tres partes digeritur carmen

[blocks in formation]

Vnamquamque autem partem uersus terminat eiusmodi, ut in eo pausa fiat sententiae.

9. Auellent ipse conieci. Codices A uel te.

II. reducta pectus ipse conieci. Codices reduc.

32. Sis codices omnes. Vulgo uostri sim; inepte, ut mihi uidetur. Sententia est Quamuis nolis mihi pandere tuos amores, ego tamen uolo sis particeps nostri amoris et hac de causa quaero te,' quae uerba sunt Alexandri Guarini, in comment. ad hunc locum.

=

LX. Pleitnerus hoc carmen in 4 partes distribuit I-459 strophas a pueris recitatas; 46-115 = 14 strophas a uirginibus; 116-185 14 strophas a pueris; 186-230 9 strophas a uirginibus. Hunc Schwabius secutus est. Mihi aliter carmen distribuendum uidetur. Etenim in uniuersum duae totius sunt partes (1) quae ante

=

domum nuptae canitur (2) quae postea. Sed harum partium unaquaeque in tres se scindit. Nam cum sex strophis fiat Hymenaei laudatio (46—75) eam autem praecedant nouem strophae (1—45), nouem etiam oportet eam sequantur. Sed turbato ordine codicum, supersunt nonnisi septem integrae et fragmenta duarum. Idem in alteram partem uidetur cadere. Nouem enim sunt strophae quum uu. 120-165 Tollite o pueri faces-Io Hymen Hymenaee, tum ii qui post uirginem in lectum collocatam ad finem carminis sequuntur (196—240) Iam licet uenias, marite—Exercete iuuentam. Interpositi uersus strophas quinque tantum efficiunt. Excidit igitur stropha una, ut puto, ante Mitte brachiolum teres.

46. ancxiis Hauptius, quod melius foret ancsiis, codices habent amatis ex amcliis (amcsiis) corruptum.

68. nitier Auantius. Vicier uel uincier codices.

LXII. 'Est hoc carmen amoebaeum hac lege ut nulla carminis pars sit quin respondentem sibi habeat aliam partem eodem uersuum numero; singulae partes uno loco excepto (post u. 58) uersu terminabantur intercalari .... Sunt autem concertationis tres strophae cum sua quaeque antistropha (uu. 20—58); praeeunt semper puellae, respondent iuuenes.' Naekius in opusculis, pp. 102, 3, quem secutus sum, nisi quod hic u. 14 Nec mirum penitus quae tota mente laborant qui in solo Thuaneo codice legitur, omisit, ego cum Rossbachio uersum in antistropha (59-66) excidisse censeo et quidem post 61, non ut Rossbachius post 59. Stropham et antistropham B, (32—38), singulas octo uersuum facio.

59. Et codices, quod retinui. Iuuenes enim postquam uirginum in uniuersum conubia laudarunt (49–58), ad uirginem, quae nunc nubit, conuersi, hanc monent, ne ipsa marito repugnet.

b

Post u. 61 lacunam indicaui, ut par esset antistropha strophae (11-19). Eam hic, potius quam post 59, posui, quum in his uersibus illud Catullus affectasse uideatur, ut ex uocabulis quae in unoquoque uersu sunt, unum aliquod in proximo repeteret. Sic pugna pugnare (59, 60) pater, pater (60, 61) parte, pars (62, 63) tertia, tertia (63, 64).

63. Sic Hauptius secundum id quod habet Thuaneus Tertia patris pars est data tertia matri. Plerique codices habent Tertia pars patri data, pars data tertia matri, et sic Lachmannus.

LXIII. 5. Codices Deuoluit iletas acuto sibi pondere silices. Quod dedi coniecit Lachmannus.

74. citus addidit Bentleius.

77. i addidit Scaliger, agitet Lachmannus.

LXIV. 16. Illa atque alia codices: Illa atque haud alia Bergkius.

31. optato finitae codices plerique, quod uulgo in optatae finito mutarunt.

37. Pharsaliam cum Vossio retinui, siue per synizesin ultimas syllabas coniunxit Catullus, siue Pharsăliam corripuit, Pharsalia produxit eodem modo quo Callimachus scripsit Kaλà μèv néέev, kadà d'érpapes, ovpávie Zeû,—H. ad Iouem u. 55. Pharsalon Scaliger.

119. lamentata est Conington. leta codices. letabatur Lachmannus.

122. dulci addidi ex Ciris u. 206. Iamque adeo dulci deuinctus lumina somno.

132. aris codices, quod cum Vossio retinui. cf. Apollon. Rhod. 1115. Αἴθε γὰρ εἴην ̓Απροφάτως τότε σοῖσιν ἐφέστιος ἐν μεγάροισιν. Rhes. 236 κάμψειε πάλιν Θυμέλας οἴκων πατρὸς Ιλιάδας.

178, 9. Codices a gurgite lato Discernens pontum truculen

ul. i

tum ubi diuidit aequor, corruptum, ut uidetur, ex pontum truculentum d. a.

205. Quo motu tellus Heysius. Codices Quomodo tunc tellus fortasse ex Quo motu corruptum.

227. dicet codices plerique, quod pro indicet positum habet Vossius. cf. Fest. p. 75. obscura signet Conington.

277. At se codd. quod non erat immutandum in Ad se. 287. Magnessum ipse scripsi. Il. II. 756. MaуvýτwV 8 PX Πρόθοος Τενθρήδονος υἱός, Οἱ περὶ Πηνεῖον καὶ Πήλιον εἰνοσίφυλλον Ναίεσκον. Steph. Βyz. Μαγνησία· ὁ πολίτης Μάγνης, τὸ θηλυκὸν Μάγνησσα. Codices Minosim uel Minossim.

320. Haec codices, quod pro hae Catullus uidetur dixisse. Haec commoditates dixit Plautus Aul. III. 5, 59, haec aedes Most. I. 3, 9, haec puellae Terentius Eunuch. III. 5, 34, haec itiones Phorm. v. 8, 23 si Donato credimus, haec minae Heautontim. IV. 7, 10. Haec oues Vergilius Geor. III. 305, Haec tibi erunt artes E. VI. 852, si credimus Palatino, quanquam hae praebent ceteri Ribbeckii codices et ipse Palatinus a m. secunda.

344. campi ex Stat. Achill. 1. 84-88 suppleui. Quem tu illic natum Sigeo in puluere, quanta Adspicies uictrix Phrygiarum funera matrum, Cum tuus Aeacides tepido modo sanguine Teucros Vndabit campos, modo crassa exire uetabit Flumina et Hectoreos tardabit funere currus. Codices tenen uel teuen.

350. Plerique codices habent in ciuium; quod ex incuruom ortum uidetur. In cinerem Datanus, et editiones pleraeque.

364. perculsae codices quos sequor. Vulgo percussae.

368. madescent codices. Error ex confusis madeflent madefcent ortus uidetur.

388. Dum codices, fortasse ex confusis clum (cvum) dum. LXV. 12. tegam codices, quod uerum esse indicant uu. 13, 14. uolebat Catullus carmina maesta iam ob fratris

mortem facta tegere, h. e. non uulgare sed secum solus meditari, quemadmodum philomela cantum suum ob Ityli mortem sola concinit. Vulgo scribunt canam.

LXVI. 25. te addidit Vossius.

28. quod uel quo non fortior aut sit alis codices. Quod non fortior ausit alis Lachmannus, h. e. quod non alius ausit, fortior propter hoc te futurus.

44. Thiae Bentleius. Phytie codices.

50. ferri stringere cum Heysio olim conieceram. Plerique codices ferris fringere.

55. abuolat ipse scripsi. Codices aduolat.

59. Codices Hi dii uen ibi uario ne solum in numine caeli. Scripsi Hic iuueni Ismario ne solum in limine caeli. Iuuenem Ismarium Bacchum dicit. cf. Stat. Silu. 1. 2, 224, Ouid. Met. IV. 17, 27, III. 552-6, Fast. III. 773.

82. Quin Lachmannus. Quam codices.

91. iusseris ipse conieci. uestris codices. Siueris Scaliger. 93. Sidera cur iterent codices. Sidera corruerint Lachmannus, quod in Sidera corruerent mutaui.

LXVII. 12. Verum'st ius populi H. A. I. Munro, unde ipse conieci Verum'st os populi ‘ianua' Quinte ‘facit.' h. e. sed populi sermo de me est 'janua facit.' Codices habent Verum istius uel isti populi ianua qui te facit.

27. Codices Et quaerendus unde. Vt Rossbachius quaerendum unde unde Statius. Vt quaerendum unde unde ipse conieci, et sic Girardus in Indice Schol. Halensi 1863, 4. 32. suppositum codices.

37. Quid? tu isthaec, ianua, nosti? codices, quos cum Conr. de Allio et Rossbachio secutus sum. Vulgo scribunt Qui tu isthaec, ianua, nosti?

LXVIII. 29. tepefaxit Lachmannus. tepefacit codices. 39. copia posta est codices plerique, fortasse recte. facta est Datanus; parta est Schwabius.

« ZurückWeiter »