Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

A a

Ba

CATVLLI VERONENSIS LIBER.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

I.

σχῆμα κατ ̓ ἀριθμὸν 2233

Qvor dono lepidum nouum libellum
Arido modo pumice expolitum ?

Corneli, tibi: namque tu solebas

Meas esse aliquid putare nugas,

Iam tum cum ausus es unus Italorum
Omne aeuum tribus explicare cartis
Doctis, Iuppiter, et laboriosis.

Quare habe tibi quicquid hoc libelli,
Qualecunque; quod o patrona uirgo
Plus uno maneat perenne saeclo.

II.

σχῆμα κατ' ἀριθμὸν 4433

PASSER deliciae meae puellae

Quicum ludere, quem in sinu terfere,
Quoi primum digitum dare atpetenti
Et acris solet incitare morsus,

Cum desiderio meo nitenti

Karum nescio quid libet iocari,

22

B

5

ΙΟ

5

Ba

B

Et solaciolum sui doloris,

Credo, et cum grauis acquiescit ardor:

Tecum ludere sicut ipsa possem

Et tristis animi leuare curas!

ΙΟ

Tam gratum est mihi quam ferunt puellae

Pernici aureolum fuisse malum

Quod zonam soluit diu ligatam.

A

Ba

III.

σχῆμα κατ ̓ ἀριθμὸν 46 (33) 8 (2, 33)
LVGETE O Veneres Cupidinesque
Et quantum est hominum uenustiorum.
Passer mortuus est meae puellae,
Passer deliciae meae puellae.

Quem plus illa oculis suis amabat.
Nam mellitus erat suamque norat
Ipsam tam bene quam puella matrem.

5

B

Nec sese a gremio illius mouebat,

Sed circumsiliens modo huc modo illuc
Ad solam dominam usque pipilabat.

ΙΟ

[blocks in formation]

A a

IV.

σχῆμα κατ ̓ ἀριθμὸν 12 (543) 12 (543) + 3
PHASELVS ille quem uidetis hospites
Ait fuisse nauium celerrimus,

Neque ullius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, siue palmulis

Opus foret uolare, siue linteo.

[blocks in formation]

γ

Ba

B

γ

Negare litus insulasue Cycladas,

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam,
Propontida, trucemue Ponticum sinum,

Vbi iste, post phaselus, antea fuit

Comata silua; nam Cytorio in iugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.

Amastri Pontica et Cytore buxifer,

Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ait phaselus: ultima ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in aequore.
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse, laeua siue dextera
Vocaret aura, siue utrunque Iuppiter
Simul secundus incidisset in pedem.
Neque ulla uota litoralibus deis

Sibi esse facta, cum ueniret a marei
Nouissimo hunc ad usque limpidum lacum.

Sed haec prius fuere; nunc recondita
Senet quiete, seque dedicat tibi
Gemelle Castor et gemelle Castoris.

5

ΙΟ

15

20

25

V.

σχῆμα κατ ̓ ἀριθμὸν 333+ 4

VIVAMVS mea Lesbia atque amemus,
Rumoresque senum seueriorum
Omnes unius aestimemus assis.

Soles occidere et redire possunt,

Nobis cum semel occidit breuis lux
Nox est perpetua una dormienda.

Da mi basia mille, deinde centum,
Dein mille altera, dein secunda centum,
Deinde usque altera mille, deinde centum.

Dein cum milia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus.
Aut ne quis malus inuidere possit,
Cum tantum sciat esse basiorum.

[merged small][merged small][ocr errors]

VI.

σχῆμα κατ' ἀριθμὸν 5 (32) 7 5 (23)

FLAVI, delicias tuas Catullo,

Nei sint illepidae atque inelegantes,
Velles dicere nec tacere posses.

Verum nescio quid febriculosi

Scorti diligis: hoc pudet fateri.

Nam te non uiduas iacere noctes
Nequicquam tacitum cubile clamat
Sertisque ac Syrio flagrans oliuo.
Puluinusque peraeque et hic et ille
Attritus, tremulique quassa lecti

5

ΤΟ

5

ΙΟ

« ZurückWeiter »