Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Est pulchre tibi cum tuo parente

Et cum coniuge lignea parentis.

B Nec mirum: bene nam ualetis omnes
Pulchre concoquitis, nihil timetis,
Non incendia, non graues ruinas,
Non facta impia, non dolos ueneni,
Non casus alios periculorum.

Ba

Atqui corpora sicciora cornu

Aut siquid magis aridum est habetis
Sole et frigore et essuritione.
Quare non tibi sit bene ac beate?
A te sudor abest, abest saliua
Mucusque et mala pituita nasi.
B Hanc ad munditiem adde mundiorem,
Quod culus tibi purior salillo est,
Nec toto decies cacas in anno.
Atque id durius est faba et lapillis,
Quod tu si manibus teras fricesque,
Non unquam digitum inquinare posses.
Haec tu commoda tam beata, Furi,
Noli spernere, nec putare parui.
Et sestertia quae soles precari
Centum desine; nam satis beatu's.

А а

XXIV.

σχῆμα κατ ̓ ἀριθμὸν 33, 22

O qvi flosculus es Iuuentiorum,

Non horum modo, sed quot aut fuerunt
Aut sunt aut aliis erunt in annis;

5

IO

15

20

25

В

Mallem diuitias Midae dedisses

Isti, quoi neque seruus est neque arca,
Quam sic te sineres ab illo amari.

5

Ba

B

Qui? non est homo bellus? inquies. Est.

Sed bello huic neque seruus est neque arca.
Hoc tu quam lubet abiice eleuaque ;

Nec seruum tamen ille habet neque arcam.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Ba

XXV.

σχῆμα κατ ̓ ἀριθμὸν 5 (32) 3 5 (32)
CINAEDE Thalle, mollior cuniculi capillo,
Vel anseris medullula, uel imula oricilla,
Vel pene languido senis, situque araneoso;
Idemque Thalle turbida rapacior procella

Cum diua muta gauias ostendit oscitantes:

Remitte pallium mihi meum quod inuolasti
Sudariumque Saetabum, catagraphosque Thynos,
Inepte, quae palam soles habere, tanquam auita.

Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, Ne laneum latusculum manusque mollicellas Inusta turpiter tibi flagella conscribillent, B Et insolenter aestues, uelut minuta magno Deprensa nauis in mari, uesaniente uento.

5

ΙΟ

XXVI.

FVRI, uillula nostra non ad Austri
Flatus opposita est neque ad Fauoni
Nec saeui Boreae aut Apheliotae,
Verum ad milia quindecim et ducentos.
O uentum horribilem atque pestilentem!

5

XXVII.

σχῆμα κατ ̓ ἀριθμὸν 22, 3

MINISTER uetuli puer Falerni,
Inger mi calices amariores;
Vt lex Postumiae iubet magistrae

Ebriosa acina ebriosioris.

At uos quo lubet hinc abite lymphae
Vini pernicies, et ad seueros

Migrate. Hic merus est Thyonianus.

XXVIII.

σχῆμα κατ ̓ ἀριθμὸν 5 (32) 5 (32) 5 (32) A a PISONIS Comites, cohors inanis,

Aptis sarcinulis et expeditis,

Verani optime, tuque, mi Fabulle,

B Quid rerum geritis? satisne cum isto
Vappa frigoraque et famem tulistis?

Ba

Ecquidnam in tabulis patet lucelli

Expensum? ut mihi, qui, meum secutus
Praetorem, refero datum lucello.

BO Memmi, bene me ac diu supinum
Tota ista trabe lentus irrumasti.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

5

5

ΙΟ

15

A a

[ocr errors]

Ba

XXIX.

σχῆμα κατ ̓ ἀριθμὸν το (55) το (55) + 4
Quis hoc potest uidere, quis potest pati,
Nisi impudicus et uorax et aleo,
Mamurram habere quod Comata Gallia
Habebat uncti et ultima Britannia?
Cinaede Romule haec uidebis et feres ?
Et ille nunc superbus et superfluens
Perambulabit omnium cubilia,

Vt albulus columbus aut Adoneus?
Cinaede Romule haec uidebis et feres?
Es impudicus et uorax et aleo.
Eone nomine, imperator unice,
Fuisti in ultima occidentis insula,
Vt ista uostra diffututa mentula

Ducenties comesset aut trecenties?
Quid est alit sinistra liberalitas ?

B Parum expatrauit an parum elluatus est?
Paterna prima lancinata sunt bona;
Secunda praeda Pontica, inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
Neque una Gallia aut timent Britanniae.

Quid hunc malum fouetis? aut quid hic potest
Nisi uncta deuorare patrimonia ?
Eone nomine (urbis o pudet meae)
Socer generque, perdidistis omnia ?

XXX.

σχῆμα κατ ̓ ἀριθμὸν 2 222 222

ALFENE immemor atque unanimis false sodalibus
Iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?

5

ΙΟ

15

20

Iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?

5

Nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
Quae tu negligis ac me miserum deseris in malis. (5)
Eheu quid faciant, dice, homines cuiue habeant fidem ?
Certe tute iubebas animam tradere, inique, me
Inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
Idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
Ventos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.

Si tu oblitus es, at dii meminerunt, meminit Fides,
Quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

ΙΟ

(10)

XXXI.

σχῆμα κατ' ἀριθμὸν 43, 43

PAENE insularum, Sirmio, insularumque
Ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
Marique uasto fert uterque Neptumnus;
Quam te libenter quamque laetus inuiso,

Vix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos
Liquisse campos et uidere te in tuto.

O quid solutis est beatius curis ?

Cum mens onus reponit, ac peregrino
Labore fessi uenimus larem ad nostrum,
Desideratoque acquiescimus lecto.

Hoc est quod unum est pro laboribus tantis.

Salue o uenusta Sirmio atque hero gaude;

Gaudete uosque o Lydiae lacus undae;
Ridete quicquid est domi cachinnorum.

5

10

« ZurückWeiter »