Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBRI XV.

A

LIBER 1.

ARGUMENTUM.

PRINCIPIO Chaos in elementa quatuor distinguitur. Quibus cùm sui darentur singulis incolæ ; homo ex terrâ et aquâ creatus est. Secutæ sunt ætates hominum quatuor. In quarum postremâ de Gigantum sanguine nati sunt homines: qui cùm essent impii, Jupiter, quamvis antea Lycaonem in lupum mutâsset, generali nihilominus supplicio diluvium inducens, omnia in aquam convertit. Hic soli relinquuntur superstites Deucalion et Pyrrha. Qui post redditam terram, jactis post terga lapidibus humanum reparârunt genus. Nam reliqua quidem animalia sponte suâ ex humore et calore prodierunt ; interque ea et Pytho serpens. Quem cùm Apollo interemisset, Pythios ludos in rei memoriam instituit. In quibus victores esculeâ coronâ donabantur: nondum enim extiterat laurus, donec in eam Daphne puella fuit conversa. Quod cùm accidisset, tum ad patrem ejus Peneum, cùm reliqui fluvii sive congratulandi, sive etiam consolandi gratiâ convenissent; solus desideratus est Inachus; quod de filiâ suâ Ione sollicitus esset, quam Jupiter post stuprum in juvencam mutârat. Ea cùm ab Argo custodiretur, Mercurius eum, narratâ priùs Nymphæ Syingis in arundinem transformatione, occidit. Cujus oculi deinle à Junone in pavonem collati fuerunt. Tum Io, pristinâ aulieris formâ, receptâ, Epaphum parit.

[blocks in formation]

1. In nova.] Omnium poëtarum laudatissimo more hic noster scitè, et breviter, totius operis sui proponit argumentum.

Ib. Formas mutatas.] Hypallage ad scopum aptissima, pro corpora mutata in novas formas; consultò et eleganter à poëtâ factum judicat Ger.Vossius; ut qui de corporum conversione esset dicturus, à verborum conversione auspicaretur.

2. Nam vos.] Conjunctio et vim habit Emphaticam, quæ prorsùs perit, si altera interpretatio admittatur. Sc. nam mutastis vos, et illas; quando vos ista illas includit etiam ipsas deorum mutatas formas.

3. Adspirate.] Metaphora à navigantibus, quibus adspirantes venti maximo sunt auxi

lio.

Ib. Ab origine.] A Judæis ad Egyptios, ab Egyptiis ad Græcos, alias deinde gentes

quasi per manus pervenit Patriarcharum tra. ditio; ut, licet variis fabularum involucris obscuratam, ipsissimam tamen veritatem sæpissimè retinuisse ctiam ethnicos nullus non possit jure suspicari. Cæterùm haud scio (quanquam ex Platonicis, Hesiodo, aliis, plurima hauserit noster) an non ex Judæis ipsis multa surripuerit.

4. Perpetuum.] Continuum, nusquam interruptum. Quæ summa laus est tum ingenii, tum artificii poëtæ, qui tot fabulas tam reconditas, tam varii argumenti, continuâ serie, et quasi contiguâ structurâ, ad modum annulorum in torque aut catenâ consertorum, ab orbe usque condito, ad Augusti tempora, tam aptè contexuerit.

Ib. Deducite.] Voci perpetuum verbum aptissimè respondens; metaphorâ à lanam trahentibus, seu fila ducentibus, sumptâ.

FABULA

I. Mare et terra, et calum, quod involvit cætera, fuerant priùs una facies nature in mundo universo,

guam vocaverun: Chaos; quæ quidem fuit massa cras. sa et confusa, nec alud quàm pondus ignavum et semina, dissidentia 1 erum malè cohærentium in unum coacta Nullus soi ministra

bat adhuc lucem o bi; nec luna renovatat no a cornua

crescendo, nec terra perdebat in aëre circumfhio suspensa suá gravitate; nec mare extenderat brachia, longá terrarumertremtate: et qua parte fuit terra, ibdem et mare et aër fuerunt. lida, nec aqua natabilis aut

Eo modo terra non erat so

fluida; dër erat luce carens : nulli sua forma constabat. Atque se invicem impediebant, quia in eadem mole figida certabant cum calidis, humida cum aridis; moiliu cum duris ; graria cum levibus. Deus et æquior natura, composuit hanc discor

FABULA 1.

ANTE mare et tellus, et, quod tegit omnia, cœlum, 5
Unus erat toto naturæ vultus in orbe,

Quem dixêre Chaos; rudis indigestaque moles;
Nec quicquam, nisi pondus iners; congestaque eódem
Non bere junctarum discordia semina rerum.
Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan ;
Nec nova crescendo reparabat cornua Phœbe;
Nec circumfuso pendebat in aëre tellus,
Ponderibus librata suis; nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
Quáque fuit tellus, illic et pontus et aër:
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aër. Nulli sua forma manebat.
Obstabatque aliis aliud quia corpore in uno
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Hanc Deus, et melior litem Natura diremit.
Nam cœlo terras, et terris abscidit undas :
Et liquidum spisso secrevit ab aëre cœlum.
Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.

10

15

20

25

diam. Separavit enim terram à cælo, et aquam à terrâ, et sejunxit ætherem puriorem ab eëre crasso. Quæ postquam expedivit, et extraxít obscurâ congerie, ea locis suis distincta et separate amicè composuit.

NOTE.

6. Unus.] Antequam mundi partes erant distribute, latuerunt rerum semina inerti mole promiscuè confusa, quam Chaos poëtæ ; primam autem materiam indigitârunt philosophi. Ogavós té gaia ' ŵv mogen μía, Euripid. Menalippa. Quæ lucem præfert sequentibus; Quáque erat et tellus, &c.

9. Semina.] Elementa quatuor.

10. Titan.] Sol est, à patre Hyperione, ex Titanibus uno, sic appellatus.

11. Phabe. Luna est, à fratre Phobo seu Sole sic dicta.

13. Librata.] Ita sustentata, ut nullâ ex parte sursum versùs trudi posset. Sed in imo semper sidat. Consule Cartesianos.

Ib. Brachia.] Aquas oceani intelligit, qui. bus veluti brachiis universam terram (quæ in medio aquarum sita est) amplectitur. Sic noster lib. II. Met. Equora medias cingentia ter

TAS.

14. Amphitrite] Neptuni fuit uxor, quæ

hic pro mari terram circumferente et alluente ponitur apa тo żμQITρIbeÏv.

16. tabulis] Mobilis. Significat enim nulli elementorum in illo Chao propriam fuisse naturam.

18. Obstobat.] Quia contrariæ qualitates erant in eodem subjecto.

21. Natura.] Nihil autem aliud est natura, ut Seneca ait, quàm deus et divina quædam rat o toti mundo et partibus ejus inserta. Proinde particulam et expositivè hic accipiunt grammatici quasi dicas, deus, sive natura, vel, ut vulgò loquuntur, deus, i. e. natura.

23 Calum.] Pro æthere posuit, qui purissimus est, et clarissimus.

24. Cæco.] Chao, Sc. Cæcum aduixos poetis, quod non cernitur.

25. Concordi pace ligavit.] Composuit elementorum discordiam ; prius enim dixit.

Frigida pugnabant calidis, &c.

Ignea convexi vis et sine pondere cœli
Emicuit, summâque locum sibi legit in arce.
Proximus est aër illi levitate, locoque ;
Densior his tellus elementaque grandia traxit;
Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor
Ultima possedit, solidumque coërcuit orbem.

II. Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum,
Congeriem secuit, sectamque in membra redegit ;
Principio terram, ne non æqualis ab
the bit in orbis.

Parte foret, magni speciem glomerani

Tum freta diffundi, rapidisque fumescere ventis
Jussit, et ambitæ circumdare littora terræ :
Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque;
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis :
Quæ diversa locis partim sorbentur ab ipsâ ;

30

Igneus impetus convexi cali et sine gra itate exit, et sibi elegit sedem in parte suprema. Aër est illi proximus levitate et sede: terra est spissior istis, et sumpsit principia crassiora: ei depressa est suo pondere. Aqua circumfusa ultimam sedem obtinut, et continuit durum terrarum orbem,

II Postquam deorum ali35 quis (quicunque is fuit) eo modo di isit et ordinavit acervum et ivisum in partes reduxit. primò rotun duvit terram in modum ingentis globi ne non esset æqualis ab omni pa te Deinde imperavit maria diffluere, et turgescere ventis præci

40

pitibus, et circumcingere oras telluris circumdatæ. Adjecit etiam scaturigines et vasta stagna, et lacus, et repressit amnes defluentes ripis sinuosis; qui quidem sedibus dissiti partim absorbentur ab ipsa terra.

NOTE.

26. Convexi.] Eo nomine appellatur corpus in orbem figuratum, cùm extrinsecus consideratur; intrinsecus, Gancavum dicitur.

Ib. Ignea convexi vis-]Periphrasis est ætheris atque ignis qui supremum propter levitatem sibi locum vendicavit.

28. Proximus est aër.] Aër, inquit, et levitate et ioco proximè ad ignem ætheremque accedit. Nam aër si terræ, aquæ e comparetur, levis est; si ætheri, gravis.

Ib. Proximus est.] Jovis nomine æther, sive ignis; Junonis aër μubexogias significatur Et quoniam calor ille æthereus agit in aërem, cujus summa pars ad ætheream puritatem propiùs accedit; hinc Junonem Jovis et sororem et conjugem dixerunt.

29. Elementaque grandia traxit.] Hoc est, partes graviores ex illo acervo secum traxit; vi enim naturali omnia gravia et ponderosa deorsum trabuntur.

30. Humor.] De aquæ elemento loquitur. 31. Ultima.] Non dixit infima, quod Philo. sophis falsum fuisset; nam secundum eorum opinionem, terra gravissima et in centro posita; quod apertè indicat poëta, cùm humorem dicit circumfluum. Per ultima igitur intelligit extima, qui sensus congruit sequenti; Solidumque coërcuit orbem.

32. Dispositam.] Per sectionem et divisionem, scilicet. Non secuit dipositam, sed per sectionem disposuit.

Ib. Quisquis.] Innuit deum hunc creatorem majorem liquem potentioremque fuisse iis, qui vulgò pro diîs habiti sunt.

33. Congeriem.] De chao loquitur. Ib. Membra.] Elementa scilicet.

35. Magni glomeravit.] Effecit in similitudinem magni giobi et pile; ita tamen, ut aqua simul cum terrà sumatur.

37. Ambita.] Nonomni quidem parte, sicuti aëre undiquaque terra simul et aquis cingitur; sed tamen ita, ut in illis quasi fuitet. Cæterum pleonasmus est in verbis ambitæ et circumdare, cujusmodi sæpe utitur Naso.

39. Obliquis.] Propter terræ flexuosam ne. que versus eandem partem continuatam dechvitatem; quâve finenti aquæ serpentis in modum necesse est flexus capere.

40. Sorbentur.] Talem memorat in Peloponneso Alpheum, Virg. Æn. 3. Tals est in Hispaniâ citerio e Anas; in tali navigavimus nostro Rhodano, quanquam non ita sorbentur àterrâ isti fluvii, quin post aliquod spatium renascantur, et aperto alveo in mare

recurrant.

« ZurückWeiter »