Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

reperiamus. Pythagorae quidem ita accidit, ut tot res tam absurdae, quot qualesque nescio an ullo alio de homine, memoriae sint proditae. Caetera omittemus, illud uberius explicandum videtur, quod de coetu silentum dictaque mirantum paucis attigit Ovidius.

Videlicet inter alia multa, virtutis, ingenii, atque morum experimenta, quae a discipulis Pythagoras, antequam suorum coetui adscriberentur, ceperit, illud etiam fuisse narrant, ut illis plurium annorum silentium, quod ¿xuvav nomine dicebant, imperaret. Quod quale fuerit, aut quo spectaverit, parum inter se viri docti consentiunt. Atque adeo fuerunt, qui, rem absurdissimam commentu, trium vel quinque etiam annorum spatio continuo, his, qui illa tacendi lege obligarentur, ne ullum quidem, ullo vel tempore vel loco, verbum eloqui licuisse existimarent. Additur alia haud sane verisimilior fabula illa eorum, qui dicunt, intra hoc omne tempus Pythagoram, cum doceret, praepanso velo 'obtectum, se audiendum modo discipulis, neque vero videndum praebuisse. *) Haec et similia plura ab iis, qui res singulares atque mirandas de tanto viro circumferre ac memoria prodere gestirent, partim conficta esse, partim corrupta atque immutata, quis dubitaverit? Eaque res, ut in scriptore historico summae levitatis merito censetur esse, sic in poeta non excusationem modo, verum et laudem meretur, e cujus re erat, ea seligere, quae non verosimillima essent, sed maximam haberent admirationem. Quod ipsum tamen minime ita dico, quasi omnem de isthoc silentio Pythagorico mentionem confictam esse, aut nihil habere existimarem, unde nata videri possit, Hoc autem quale fuerit, aut quod consilium habuerit, in hac scriptorum partim novitate, partim inconstantia et dis

*) DIOG. LAERT. VIII. 10. IAMBLICH. 72.

[ocr errors]

sensu statuere, nimirum est difficilius. *) Ego quidem ut simplicissimam ejus rei, ita proximam vero interpretationem illam esse existimem, ut dicamus, Pythagoram intelligentem, quantopere doctrinae atque scientiae incrementis obesset hominum imperitorum intempestiva curiositas, discipulis, quoad disciplinae tirocinia posuissent, omnem de rebus dubiis et obscuris quaerendi disceptandique facultatem negasse. Quam rationem si teneamus, videbimus quidem, illam nescio quorum mysteriorum velut nubem, qua isthaec silentia antiquitas obvolverat, illico dissipari, sed ita, ut tanto major augustiorque philosophi species adpareat. Aut quis hoc potius reprehenderit, quam laudaverit, si Pythagoras, disciplinarum fere omnium rudimenta fide potius quam persuasione constare expertus, rerum, quae nec intelligi ab imperitis possent, rationem minime reddendam, neque evellendis, qui paullo post sponte exciderent, scrupulis tempus frustra terendum arbitraretur? Has autem similesque hujus silentii caussas fuisse, e loco de ea re classico apud Gellium partim intelligere licet, partim ibidem claris verbis a Tauro philosopho dicitur. **) Primum enim ¿xɛμvocav illam

1

*) Μετα δε τουτο, inquit Iamblich. 72. τοις προςιουσι προςετατά τε σιωπην πενταετη, αποπειρώμενος, πως ἐγκρατως έχουσιν, ὡς χαλεπώτερον των άλλων ἐγκρατευμάτων τουτο, το γλωσσης Conf. Rittershusii notas in Porphyr. pag. 20.

κρατειν.

[ocr errors]

**) Jam a principio (Pythagoras) adolescentes, qui sese ad discen dum obtulerant, qvolovoμovei. Id verbum significat, mo res naturasque hominum conjectatione quadam de oris et vul tus ingenio deque totius corporis filo atque habitų, sciscitari. (An haec forte post Graecum vocabulum omnia sunt glossatoris?) Tum, qui exploratus ab eo, idoneusque fuerat, recipi in disciplinam statim jubebat, et certum tempus tacere; non omnes idem, sed alios aliud tempus, pro aestimato captu sollertiae. Is autem, qui tacebat, quae dicebantur ab aliis audiebat; neque percunctari, si parum intellexerat, neque commentari, quae audierat, fas erat. Sed non minus

non alias res praeter litterarum disciplinam ac philoso phiae institutionem spectasse, eo significatur, quod ibi dicitur Pythagoras non omnibus idem, sed aliis aliud tacendi tempus pro aestimato captu sollertiae praescripsisse. Nempe qui ingenio plus valebant, iis, quod citius in sapientiae studio profecissent, maturius quoque suam de rebus sententiam promendi facultatem concedi, erat aequissimum. Quod si contra, ut alii existimant, ipsa per se tacendi virtus spectata fuisset, ea non ex ingenio, sed ex aliis rebus utique erat judicanda. Sed ne dubitemus, etiam hoc additur, ei, qui taceret, modo audire, neque percunctari, si parum intellexisset, neque commentari, quae audivisset, li cuisse. Atque haec quidem Taurus dicit, novus sane auctor, sed qui ab antiquis habuisse potest, et philosophus.

Idem prorsus judicandum puto de nobili illa formula avros ¿qa, ad quam sine dubio respexit noster, cum Pythagorae discipulos coetum dicta mirantum ad pellaret. Quam quidem formulam et veteres et recentiores multi ita intellexerunt, quasi una magistri auetoritas apud discipulos in omni re etiam sine ratione valuisset. *) Quod si de omnibus sine discrimine dicitur, est sine dubio falsissimum: si de illis tantum, qui, ingenio nondum subacto, ad interioris disciplinae praeceptionem demum praeparandi informandique erant,

quisquam tacuit, quam biennium. Hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique dxovorixo. Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, (legendum puto: ast ubi rem didicerant omnium difficilli mam cet. quo fere modo Iamblichus 1. c.) atque jam esse coeperant silentio eruditi, cui erat nomen eyɛuvdia; tum verba facere et quaerere, quaeque audissent scribere, et quae ipsi opinarentur expromere potestas erat. A. Gellii noct. Atw

I. 9.

CICERO de nat. Deor. I. 5. VALERIUS MAX, VIII. 16.

[ocr errors]

nihil profecto habet, quod vel summi philosophi sa pientia indignum videri possit. Atqui Pythagoram non omnes discipulos eodem modo habuisse, eorumque solum, qui silerent, ideoque sive axovorio sive άxovoμavixo dicebantur, praeceptionem historicam, caeterorum philosophicam fuisse, cum aliunde, tum inprimis ex Porphyrio liquet. *) Cumque Acusmaticos illos ple rumque non ipsius Pythagorae, sed discipulorum illo. rum, qui adcuratius eruditi Mathematicorum nomine erant insignes, institutione usos esse, liceat conjicere ex Jamblicho, **) mihi certe verosimillimum videtur, illud autos iqa ab his ipsis fuisse usurpatum, quoties illi rerum sibi traditarum rationes intempestive requirerent. ***). In quo nihil, opinor, inest, quod merito quemquam offendere, aut, quod Ciceroni accidit, in illam adducere possit opinionem, quasi Pythagoras veri indagandi laudabile studium in suis coercere ac deprimere, eosve, qui dé rebus ipsi judicare potuissent, suae auctoritati adstringere voluisset.

Verum haec hactenus rite praefati novum studio+ rum cursum indicimus, quem utinam Deus O. M. nobis omnibus faustum laetumque exoriri jubeat!- Cae tera singulis occasionibus deinceps persequemur.

*) Διττον ἦν αὐτου της διδασκαλίας το σχημα. Και των προσιον τῶν οἱ μὲν ἐκαλουντο μαθηματικοι, οἱ δὲ ἀκουσματικοί. Καλ μαθηματικοί μεν, οἱ τον περιττότερον και προς ακριβειαν δια πεπονημένον τῆς ἐπιστημης λογον ἐκμεμαθηκότες. Ακουσμα τικοι δ', οι μονας τας κεφαλαιώδεις υποθηκας των γραμμάτων άνευ ακριβεστερας διηγήσεως ἀκηκοότες. PORPHYR. 37. cf. IAMBLICH. 82.

**) 8o. 81. Adde Suidam in v. Pythag. Ed. Kust, Tom. III. pag. 236.

T

***) Idem prorsus super hac ressentit Tiedemannus p. 292.)

P. II.

Primus, quem noster e philosophia Pythagorica tractavit, locus est de abstinentia ab animalium carne. De qua re, cum diversae omnino sint veterum recentiorumque scriptorum sententiae, *) nos quidem non dicemús universe, illa modo evestigantes sive hujus narrationis capita, sive antiquorum auctorum loca, e quibus in hac parte exornanda profecisse videri potest Ovidius. Equidem, ut illum in universa isthac Pythagorae oratione diversorum, qui temporis injuria perierunt, cum solutae tum ligatae orationis scriptorum vestigia secutum existimem, maxime inducor locorum quorumdam similitudine, quae illum partim expressisse imitando, partim etiam convertisse animadverto. Proximis quidem versibus, quibus alimentorum, praeter animalium carnem, et copiam et varietatem exponit, illum scriptoris cujusquam ante se verba spectasse, nihil credere jubet, nisi quis forte Plutarchi quemdam huic non dissimilem locum in eam nos suspicionem adducere posse arbitretur. **) De quo utcunque sentiendum videatur, nos certe utriusque verba contentionis caussa proferemus. Ovidii quidem versus puto illos:

Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
Corpora. Sunt fruges: sunt deducentia ramos

*) Loca veterum scriptorum, et eorum, qui dicunt, et eorum, qui negant Pythagoram a vescenda animaliun carne suos abstinere voluisse, adcurate recensent Meiersius Gesch. der Wissensch. etc. T. I. pag. 419 seqq. que Tiedemannus Griechenl. erste Philos. pag. 310 seq.

**) De vsu carnium oratio I.

2

« ZurückWeiter »