Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

SCHOLA E

PHILOLOGICA E.

1

[blocks in formation]

P. I.

Quum praeclare habeat permulta Ovidii carmen illud,

quod dicitur Metamorphoseon, tum equidem maxime delector iis, quibus aliquam certe doctrinae Pythagoricae partem fuit amplexus. Etenim poetam argumentum perquam grave versibus sic exornasse reperio, ut rerum dignitatem ac pondus oratione penitus sit adsecutus. Atque, quod merito mireris, non modo hic habet illa, quibus semper abundat, admirabilem scilicet ingenii ubertatem, summam elegantiam ac suavitatem, tantum denique cum sententiarum tum numerorum facilitatem, ut sponte quaevis nata, non quaesita neque arte composita videantur, tum et vitiis caret illis, quibus pulcherrimum opus permultis sane locis infectum esse constat. Nam inde a v. 60. usque ad 272. quae pars est hujus loci praecipua, legens nec, qualem fere semper, opibus praeter modum luxuriantem, nec, quem saepius, inepte ingeniosum aut pueriliter ludentem deprehendo, sed castigatum, sed sobrium, eum denique, in quo plurima admiranda, paucissima reprehendenda videantur. Quod sive fortuna quadam accidit, sive argumenti gravitate ingenii luxuriem coercente, ego certe hunc locum inter illos refero, quos in Ovidio et lego frequentius, et impensius admiror. Quumque publice scribendi officium ad me rediisset, rem auditoribus nostris haud inutilem me facturum sum arbitratus, si de hoc ipso paullo plenius disseruissem, poetaeque cum doctrinam tum ingenium declarassem.

« ZurückWeiter »