Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mirabuntur, parum intelligentes, quid nobis tam scru→ pulosa diligentia velimus. Mihi vero inter caussas illas, propter quas in tanta doctorum hominum multitudine tam sit incredibilis eorum paucitas, in quibus judicii elegantia et genuinus pulchri sensus non plane desideretur, haec non videtur esse postrema, quod a prima inde aetate iis videndis audiendisque adsuescimus, quorum desuetudine demum aditus paratur ad illam quam nos quaerimus facultatem. Quo fit, ut judicium, antequam coeperit formari, corrumpatur, vitiaque prius sint evellenda, quam virtutis ulla semina spargenda. Itaque nobis quidem monstri simile videtur legentibus, apud veteres tam subtile aurium vel in plebe infima judicium fuisse, ut et Graecula quaedam in foro femella in Theophrasto Attici sermonis desiderans elegantiam, eum peregrinum esse intelligeret, et Romae numerose in fine periodi cadentibus verbis tota saepe concio exclamaret. Mihi haec et talia non nimium videntur miranda. Neque enim apud illos elegantiae et pulchritudinis judicium vel scholis erat inclusum, vel paucorum hominum lucubratione continebatur, sed quotidie audiebant summos oratores atque poetas vel in concione verba facientes vel de eloquentiae aut poeseos palma inter se publice certantes: perfectae autem pulchritudinis formas partim in aedificiorum intuebantur magnificentia atque simplicitate, partim in summorum artificum communi in adspectu positis monumentis, partim in Graecorum corporum admirabili pulchritudine atque venustate: postremo ea omnia, quae nobis vel in scholis vel in libris vel in occlusis principum museis porticibusque sunt quaerenda, in oculis semper habebant. Quibus rebus ab incunabulis fere formatos et innutritos multos ex plebe homines de omni elegantia rectius saepe sensisse, quam qui apud nos de litteris judicium audent sibi vindicare, nemini, ut opinor, prorsus incredibile videbitur. Nobis contra pro magnitudine

fastus, pro simplicitate inanis pompae ostentatio, pro nativa pulchritudine fucus atque putida quaedam adfectatio in vita, moribus omnique adparatu cum publico tum privato sunt quotidiana; multa domi forisque inepta, insulsa atque inficeta audimus, multa spectamus: per quae tot impedimenta ad veram elegantiam sanumque pulchri judicium vel nitentibus quam difficile est iter! Eorum autem summam si possimus minuere, cur nolimus, equidem parum intelligo.

Quid quod ne in his quidem puerilis ac domesticae vitae cautionibus nostra subsistit oratio? Neque enim mihi satis est, infantis oculis auribusque omnem caveri corruptelam, nisi simul ab ejus corpore animoque removerim vitae mollioris atque luxuriosae pestem magis illam adhuc perniciosam. Id quo pertineat, neminem fugiet eorum, qui intellexerint, quanta sit quamque necessaria conspiratio sensus et quo corporis et illius quo animi voluptas judicatur. Quorum in alterò quae existet corruptio, ad alterum necessaria quadam serpet contagione. Neque enim fieri profecto potest, quin illi, cui in cultu victuque sordere coepit omnis naturalis simplicitas, nulla quoque vel in arti→ bus vel in eloquentia et poesi placeat et vera et simplex et naturalis pulchritudo. Nam et adfectatio omnis. cum in vestibus aut supellectili, tum in libris ab eadem proficiscitur judicii perversitate, et quibus pro cibo sunt condimenta, iis illa demum grata erit oratio, quae sententiarum acumine et corruptis sensiculis antithetisque aurem sine requie feriat, neque is mihi omnino stilum probabit gravem, simplicem atque virilem, cui in vita nonnisi luxuriosa, delicata, mollia atque ener vata placuerint. Id inprimis docent variae apud diver sos populos eloquentiae atque poeseos conversiones: quae ubique cum moribus simul et mutari coeperunt, et depravatae sunt et extinctae. Velut apud Romanos praecipue Neronum aetate, cum morum depravatio

[ocr errors]
[ocr errors]

extitisset tanta, ut nulla fere nisi monstrosa placeret voluptas, hanc pestem e vita in libros transfuderunt eorum scriptores: unde natae sunt graves illae Quinctiliani querelae. Declamationes, inquit, olim jam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem, neryis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum, virilitate excisa, lenocinantur. Nam ut illi robur atque lacertos barbamque ante omnia et alia, quae natura propria maribus dedit, parum existimant decora, quaeque fortia, si liceret, forent, ut dura molliunt; ita nos habitum ipsum orationis virilem et illam vim stricte robusteque dicendi, tenera quadam elocutionis arte operimus, et dum levia sint ac nitida, quantum valeant, nihil interesse arbitramur. Sed mihi naturam intuenti, nemo non vir spadone formosior erit. Haec Quinctilianus. Quid? Francogalli nonne in scriptis morum atque vitae quamdam referunt imaginem? Qui argutias pro ingenio, ingenium pro ratione recta atque simplici venditant, quique, quod idem in suis hominibus reprehendit Quinctilianus, nunc illud volunt, ut omnis locus, omnis sensus in fine sermonis feriat aurem. Itaque olim illis periit Graecae illius simplicitatis sensus: siquidem jam Racanus teste Buhursio Graecorum in epigrammatis ingenium prorsus desideravit. Qui forte in convivio quodam jusculum valde insulsum degustans, amici proxime adsidentis latus vellicans, hoc quidem ferculum, inquit, tam est Graecum, ut magis non possit. Quae quidem atque plura mihi apud animum versanti, nulla profecto circa mores victumque et cultum corporis omnem nimia in illo diligentia videtur, cujus sperem aliquando et sensum in eloquentia verum atque genuinum et judicium sanum incorruptumque fore.

Haec autem jam prima pueri educatione partim provisa partim inchoata sapientiae studium magis et

iam perficiet atque firmabit. Quo quidem ad hanc quam quaerimus facultatem quod prius magisve commendem, profecto nihil habeo. Nam velut et ceteris disciplinis omnibus philosophia facem praefert, ita inprimis in hac parte doctrinae est ejus quoddam praecipuum munus, quoniam sane nihil est aliud pulchri scientia, quam philosophia ad eam rerum qualitatem translata. Atque quemadmodum hoc destitutus praesidio nemo fere in ullo litterarum genere operae pretium fecerit, ita neque poeta carmen ullum perfectum condet; de artibus vero elegantioribus docte subtiliterque nemo unquam nisi philosophus judicavit. Illos quidem, quos naturalis quidam mentis stupor ad omnem - pulchri sensum reddidit inertes, neque ars ulla neque ratio sanabit, ut neque oculum coeco neque aliud quodcunque membrum non habentibus dare ulla medicina potest; verum et latentes ingenii igniculos excitabit philosophia, et vagi incertique sensus temeritatem ad certae rationis perducet constantiam neque a vero fine facile patietur aberrare. Enimvero hoc ejus maximum est munus atque beneficium, quod illa duce et ubique cernamus acutum, et quale quidque sit multo citius certiusque intelligamus. Neque enim ejus face animus collustratus vel inani specie deludetur, vel pro rebus umbram amplectetur, sed earum vim naturamque perscrutatus, singula vero suoque pretio aestimabit. Quod ut in una saltem eorum quae ante diximus parte declaremus, quis dubitat, quin eorum, quorum primi generis falsa lumina commemoravimus, nemo pro veris falsa fuisset amplexus, si vel satis ingenium philosophia excoluisset, vel illo certe tempore, quo haec scribebat, ejus praeceptis obtemperasset? Eodemque modo de ceteris omnibus est judicandum. Neque enim vel nimia dicet, vel cum parvis magna confundet, vel in re ingrata vires frustra exercebit, vel denique aut forma aut loco peccabit is, qui de unaquaque re quid sit sta

tuendum intellexerit. Inde nimirum est, quod Horatius, elegantiae summus arbiter, recte scribendi sapere et principium et fontem esse dixit, atque Socraticas chartas inprimis poetarum lectioni commendavit. Eas quidem et nos vehementer cupimus commendatas illis omnibus, qui de litteris elegantioribus recte subtiliterque velint judicare. Illi diligenter pervolvant et veterum philosophorum optimum quemque, et si qui recentiorum hisce vel judicii acumine vel ingenii venustate ac disserendi elegantia similes extiterunt. Philo sophiam quidem illam umbraticam atque scholastica barbarie horridam non est cur cuiquam commendemus. Quae tricis atque argutiis oblectata omnemque sponte exosa venustatem ad rectum pulchri sensum vel gignendum vel alendum confirmandumque adeo nihil confert, ut potius judicium pervertat indolemque quamvis laetam corrumpat. Illa vero quam dicimus cum omnino ad animorum cultum, tum ad hanc facultatem consequendam regendamque nihil est salutarius, qua prorsus carens vel poeta vel carminum existimator innumerabilibus et locis et modis turpissime labetur.

Cum philosophiae autem studio conjungenda erit frequens ipsorum poetarum lectio. Ad quam partem, et qui legendi sint et quo modo, paucis dicemus. Atque illud quidem satis praecipi non potest, initio paucos neque inter hos quemquam nisi optimum esse legendum. Nam quae prima percipiuntur, praesertim ex illorum genere, quae ad phantasiam pertinent, altissime in animum descendunt atque ibi vestigia imprimunt, vix ulla melioris cultus sollicitudine iterum delenda. Idque ita fieri tanto magis est necesse, quod recentem pueri animum prima quaeque voluptas ut nova vchementissime concutit, cum postea multarum rerum imaginibus obsessa et occupata mens nihil fere tanquam insolitum miretur, atque longo earum fructu velut exsaturata, quamvis eximiae pulchritudinis contemplatione len

« ZurückWeiter »