Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Auf einmal reifset mein Auge der allgewaltige Balt fort;

Ein blauer Abgrund voll tanzender Wellen. Die stra lende Sonne

Wirft einen Himmel voll Sterne darauf. Die Riesen des Wassers belebt die unabsehbare. Fläche.

Durchtaumeln auf's neue

In his itaque grata pulchraque multa occurrere non nego, illud autem pernego, istarum rerum enumera¬ tione imaginem effici similem illi regioni, quam haec scribens Kleistius vel oculis vel certe animo fuit contemplatus. Nam quod nos legentes res singulas illi objectas, velut vicos, greges, colles, silvas, sata, flores, lacus atque flumen mente contuemur, ea omnia ad universi spectaculi similitudinem non pertinent. Quid enim horum est, quod pulchra regio unaquaeque non habeat? Itaque omnium tandem non nisi una erit descriptio. Quis autem non videt, id quod singulis proprium est locis, non singularum, quibus constant, partium numero, sed earumdem diversa mixtura ac velut temperamento contineri? Quam si nulla poetae ars potest imitari, quin tandem abjicimus inania isthaec inutilis atque intempestivae sedulitatis ornamenta.

Placetne igitur poetam ab omni locorum descriptione abstinere? Non equidem isthoc praecipio, ut qui sciam, incidere nonnunquam res atque tempora, ob quae necesse sit illo munere defungi. Sed hoc dico, ineptos esse magnamque prodere judicii imbellicitatem, qui haec aucupantur, et quidquid in solum venerit, illico sibi putant pingendum. Itaque ubi rerum ceterarum conjunctio id postulat, paucis quidem erit etiam hac parte fungendum: per se autem quaesita et delectationis caussa oblata nec non tractata ambitiosius mihi certe frigent isthaec artificia, atque fateor de illorum judicio me non optime sentire, qui legendis contemplandisque illis magnopere oblectantur.

Porro vel in brevioribus istis regionum descriptio nibus non magis singularum partium enumerationem sequi debet poeta quam totius velut tabulae formam,. habitum atque colorem; e singulis autem tanquam lineamentis nonnisi ducenda sunt ea, quae e ceteris eminent, animoque speciem offerunt inprimis vividam, qua impulsa et concitata legentium phantasia, reliqua minora suo quaeque modo supplebit sponte. Quod quomodo efficiendum sit, docebit optime Gessneri poetae et ingenio summi et judicii praestantia cum paucissimis conferendi diligens contemplatio. E cujus carminibus quin nonnulla illustrationis caussa proferam exempla, mihi non possum temperare. Primum ex eo petam idyllio quod Daphnin inscripsit. Ibi regionis pastoris hujus oculis objectae hiemalis pulchritudo ita describitur.,,An einem hellen Wintermorgen safs Daphnis in seiner Hütte; die lodernden Flammen angebrannter dürrer Reiser streuten angenehme Wärme in der Hütte umher, indefs dafs der herbe Winter sein Strohdach mit tiefem Schnee bedeckt hielt; er sah vergnügt durch das enge Fenster über die wintrichte Gegend hin. Du herber Winter, so sprach er, doch bist du schön! Lieblich lächelt izt die Sonne durch die dünn benebelte Luft über die Schneebedeckten Hügel hin; flimmernder Schneestaub flattert umher, wie in Sommertagen über dem Teich kleine Mücken im Sonnenschein tanzen. Lieblich ist's, wie aus dem Weissen empor die schwarzen Stämme der Bäume zerstreut stelin, mit ihren krumm geschwungenen unbelaubten Aesten, oder eine braune Hütte mit dem Schneebedeckten Dach, oder wenn die schwarzen Zäune von Dornstauden die weisse Ebene durchkreuzen. Schön ist's, wie die grüne Saat dort über das Feld hin die zarten Spitzen aus dem Schnee empor hebt, und das Weifs mit sanftem Grün vermischet. Schön glänzen die nahen Sträuche, ihre dünnen Aeste sind mit Duft geschmückt, und die dün

[ocr errors]
[ocr errors]

ten umher flatternden Faden." Dixi poetam regionem describere: sed neque hoc facit. Nam quae adfert pleraque sunt ab hieme desumta, neque ullius propria regionis. Hanc vero effingendam legentium permittit phantasiae, paucis sed praeclaris lineamentis excitatae: qualia sunt illa, quae de nigris arborum truncis tuguriisque e nivibus sese attollentibus dicuntur.

Schon

Idem eamdem tenet rationem in describenda alia regione seu potius pulchritudine ejus autumnali. „Die frühe Morgensonne flimmerte schon hinter dem Berg herauf, und verkündigte den schönsten Herbsttag, als Micon an's Gitterfenster seiner Hütte trat. glänzte die Sonne durch das purpurgestreifte, grün und gelb gemischte Reblaub, das von sanften Morgenwinden bewegt am Fenster sich wölbte. Hell war der Himmel, Nebel lag wie ein See im Thal, und die höhesten Hügel standen Inseln gleich draus empor, mit ihren rauchenden Hütten und ihrem bunten herbstlichen Schmuck im Sonnenglanz; gelb und purpurn, wenige noch grün, standen die Bäume mit reifen Früchten überhangen im schönsten Gemische." In his quam divina sunt illa, quae de collibus fumantia tuguria sustinentibus eque nebula circumfusa prostantibus referuntur! Quae quidem animo intuens qui plura desideret, ejus profecto mihi phantasia nullam per se unquam conceptura imaginem videtur. Sed et haec, ut dixi, magis pertinent ad autumni quam regionis cujusdam singularis descriptionem.

Quid? cum alicubi poeta sese fingit subito ad praecipitem locum delatum, ibi an operose pingit vel laetum variumque vel deformem et terribilem prospectum ? Ita quidem poeta de populo: a Gessnero autem aliquo id frustra expectaveris. Audiamus ejus verba: „Himmel, welche Aussicht breitet sich vor meinem Aug' aus! - Hier steh' ich an dem Saum einer Felsenwand und seh' in's niedere Thal; hier will ich mich auf das zerris

sene überhangende Felsenstück setzen, wo der Bach stäubend in den dunkeln Tannenwald herunter sich stürzt und rauschet, wie wenn es fernher donnert, Dürres Gesträuch hängt von dem Felsenstück traurig herunter, wie das wilde Haar über die menschenfeindliche Stirne des Timons hängt, der noch kein Mädchen geküfst hat." Haec et pauca sunt et praeclara, quibus facile per se quisque adstruat plura, quorum copiosa descriptio minime juvaret illa legentium phantasiam, sed confunderet.

Quae autem de locorum regionumque diximus amoenitate, eadem omnino valent de corporis humani forma atque pulchritudine. Quae quidem verbis ideo describi non potest, quia non magis inest in singulorum membrorum ratione, quam in eorumdem concinnitate aptaque lineamentorum conformatione et oris atque corporis habitu universo. Unde existit illa sive dignitas sive venustas, quae visa sentiri facilius potest quam verbis explicari. Itaque etiam sapientissimi poetae ab hac parte semper se abstinuerunt. Velut Homerus, quemadmodum opportune est observatum a Lessingio, in omni Iliados opere nusquam Helenae describere conatus est pulchritudinem neque Didonis Virgilius. Quid enim dicerent? Luminum vigorem, genasque rubore leniter perfusas et aureas comas et os dulce subridens et dentium albedinem et teretes digitos parvumque pedem ostenderent et quae sunt aliae hujus generis ineptiae? Haec igitur omnia ut a pulchro corpore abesse minime possint, tamen per se non efficiunt pulchritudinem, quae quidem est posita in admirabili omnium corporis partium concentu: unde emergit illud nescio quid, animale potius quam corporeum, cujus contemplatio rapit extra se animum atque inenarrabili perfundit voluptate. Hoc qui singulorum membrorum descriptione se comprehensurum sperat, nae is nihil efficiens sudabit plurimum. Vel intueamur illam

Alcinae imaginem, ab Ariosto summa elaboratam industria. Imaginem dico? At haec potius sunt pulchri corporis dispersa membra. Quid enim dicit?

Di persona era tanto, ben formata,

Quanto mai finger san Pittori industri:
Čon bionda chioma, lunga e annodata,
Oro non è, che piu risplenda, e lustrį,
Spargeasi per la guancia delicata
Misto color di rosa e di ligustri.
Di terso avorio era la fronte lieta,
Che lo spazio finia con giusta meta.

Sotto duo negri et sottilissimi archi
Son due negre occhi, anzi due chiari soli,
Pietosi à riguardar, à mover parchi,
Intorno à cui par ch' Amor scherzi, e voli,
E ch' indi tuta la faretra scarchi,
E che visiblemente i cori involi.
Quindi il naso par mezo il viso scende,
Che non trova l'invidia oue l'emende.

Sotto quel sta, quasi fra due vallette,
La boca sparsa di natio cinabro,
Quivi due filze son di perle elette,
Que chiude, ed apre un bello e dolce labro;
Quindi escon le cortesi parolette,

Da render molle ogni cor rozo e scabro;
Quivi si forma quel soave riso,

Ch' apre a sua posta in terra il paradiso.

Bianca neve è il bel collo, e'l petto latte,
Il collo è tondo, il petto colmo e largo.
Due pome acerbe, e pur d'avorio fatte,
Vengono e van, come onda al primo margo,
Quando piacevole aura il mar combatte.
Non potria l'altre parti veder Argo,
Ben si può giudicar, che corrisponde,
A quel ch' appar di fuor, quel che s'asconde.

Monstran le braccia sua misura giusta,
E la candida man spesso si vede,

Lunghetta al quanto, e di larghezza angusta,
Dove nè nodo appar, nè vena eccede.

« ZurückWeiter »