Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

elarius exprimitur. Ita enim duo illa genera lábéntiunz atque emergentium distincte separantur. Contra si dixeris: Multis fatale erit labi et emergere, de uno eodemque genere hominum utrumque videri possit praedicari, quasi illis fatale esset "labi primum, et deinde emergere. Itaque tantum abest, ut versione ad ver bum facta praedestinationi melius consulatur, ut potius ipse Beza, nisi animum habuisset partium studio occaecatum, ultro amplecti ac fovere debuisset illam, quam tam acriter reprehendit, Castellionis versionem.

[ocr errors]

Caeterum quae de bonde versionis munere atque officio hactenus disputavimus, in iis summam perfectionem atque absolutionem spectavimus, quae quidem, nisi servatis illis omnibus, quae praecepimus, obtineri non potest. Ab hac autem si discesseris, aliae praeterea versionum formae cogitari possunt, in se utilium; et quae singulae aliorum hominum ingenio atque usui sint adcommodatae. Atque separatim si libros sacros speétemus, tria omnino sunt versionum genera, quorum unumquodque pro consilii diversitaté diversam habet praeceptionem. Primum genus' publicum est, atque usibus ecclesiasticis destinatum; alterum, quo libri saéri hominum elegantiorum aut liberali institutione usorum lectioni commendantur; tertio denique imperitae plebis imbecillitati consulitur. De singulis istis generibus adcurata exstat Griesbachii viri doctissimi commentatio, quae sic inscribitur:,,Ueber die verschie ,,déiren Arten Deutscher Bibelübersetzungen, in dem ,,Repertorium für biblische und morgenländische Litteratur. Leipzig. 1780. Tom. VI. p. 262 seqq.

[ocr errors]

Primum igitur genus, quod ecclesiasticum diximus, quoniam publicam habere debet auctoritatem, néque dictionis puritati admodum studet, neque omnem follit obscuritatem, sed verba ipsa scriptoris plerumque sequitur, formamque phraseos nonnisi in iis deserit, in quibus ejus mutandae linguarum discrepantia summam

1

adfert necessitatem. Nam quum hoc genus versionis potissimum inservire debeat praeceptis atque dogmati→ bus in omni institutione publica firmandis stabiliendisque, omnis fere illius laus posita est in eo, ut ipsa archetypi verba, quam potest, adcurate referat. Oratoris autem est sententiam ipsam evolvere, obscura interpretari, eaque omnia, quae propter linguarum discré→ pantiam intellectum habent difficilem, partim e contextu, partim locorum similium luce illustrare.

Secun

dum genus ejus ipsius versionis est, de qua hactenus praecepimus, et in qua summam diximus spectari perfectionem, Tertium tandem est illud, quo privatae hominum imperitorum lectioni consulitur. Hoc genus versionis non modo dictionis puritati studere debet, verum etiam omnem, quantum fieri potest, tollere intelligendi difficultatem. Quaecunque igitur per se non satis clara sunt, ea insertis brevibus quasi scholiis sunt illustranda, ellipsis difficilior omnis supplenda, denique quidvis agendum, ut, sine longiori tamen circumlocutione aut ambitu paraphrastico, cum verborum tum sen→ tentiarum intellectus penitus aperiatur. Sed audiamus ipsum Griesbachium. In einer genauen Uebersetzụng, ,,ita ille, redet der. Uebersetzer, so wie der Verfasser ,,geredet haben würde, wenn er zwar völlig eben der➡ ,,selbe Mensch und Schriftsteller gewesen wäre, mithin ,,unter denselben Umständen gelebt, völlig dieselbe ,,Denkart, und in der Sprache des Originals dieselbe ,,Schreibart gehabt, und eben denselben Lesern die ,,nähmlichen Reden unter derselben Einkleidung mitge,,theilt, aber der Deutschen Sprache sich bedient hätte, „jedoch diese nicht vollkommen in seiner Gewalt ge→ ,,habt, sondern solches hebräischdeutsch geschrieben ,,hätte, wie die Schriftsteller des neuen Testaments he ,,bräischgriechisch schrieben. In Uebersetzungen der „zweyten Art läfst man den Verfasser so reden, wie ,,eben derselbe Mensch und Schriftsteller unter den

[ocr errors]
[ocr errors]

nähmlichen Umständen, mit ehen denselben Le,,sern würde geredet haben, wenn beyde die Deut,,sche Sprache, wie wir sie jetzt schreiben, in ihrer Gewalt gehabt hätten, und der Verfasser darauf bedacht gewesen wäre die Sprachhebraismen (welche „man von dem einem jeden damahligen Israëliten an,,klebenden Gedankenjudaismus unterscheiden muss) ,,möglichst zu vermeiden, und für jedes Idiom der He ,,bräischen Sprache ein gleichgeltendes der Deutschen ,,zu setzen. Endlich in erklärenden Uebersetzungen ,,läfst man den Verfasser so schreiben, wie er es gethan ,,haben würde, wenn er zwar für seine Person eben der,,selbe, unter den nähmlichen Umständen lebende Mensch ,,und Schriftsteller gewesen wäre, jedoch vollkommen Deutsch hätte reden können, und sich alle Mühe gegeben hätte, Deutschen Lesern des achtzehnten Jahr,,hunderts seine Gedanken möglichst verständlich zu ,,machen."

Haec igitur qua ratione fieri debeant, in uno saltem librorum sacrorum loco declarabimus. In epistola Jacobi I. 27. religionis verae atque non verbis tantum sed actione vim suam manifestantis natura sic exponitur: Θρησκεία καθαρὰ καὶ ἀμίαντος παρὰ τῷ θεῷ καὶ πατρὶ, αὕτη ἐστὶν ἐπισκέπτεσθαι ὀρφανοὺς καὶ χήρας ἐν τῇ θλί ψει αὐτῶν, ἄσπιλον ἑαυτὸν τηρεῖν ἀπὸ τοῦ κόσμου. La nostra versio sic reddit: „Ein reiner und unbefleckter ,,Gottesdienst vor Gott und dem Vater ist dieser: die „Waisen und Wittwen in ihrer Trübsal besuchen, und ,,sich selbst von der Welt unbefleckt erhalten:" omnia quidem ad verbum, ac diligenter legens archetypi vestigia, ipsiusque adeo tenax hebraismi; qualia sunt illa: ,,ein unbefleckter Gottesdienst vor Gott." Nam formula лaρà τ de rebus adjuncta significat id quod deo probatur, aut ejus judicio verum est ac genuinum. Porro,,,die Wittwen und Waisen besuchen," genus loquendi plane Hebraeograecum. Nam nonTEGDαI ἐπισκέπτεσθαι

sa,

scriptoribus sacris idem est, quod deodal rivos, opem ferre, alicujus inopiam aut calamitatem levare. Denique,,von der Welt." Nam o xóouos dicuntur vel homines a religione alieni, vitaeque hujus curis aut voluptatibus dediti, vel ipsae hujus vitae curae ac voluptates, mimum a religione ét virtute avocantes. Istos igitur' tales versionis publicae naevos nativos ac paene neces→ sarios, ea quae xar on sic dicitur versio tollere debet, quod, ut puto, recte sic fiet:,,Wittwen und Wai,,sen in ihrem Bedrängnisse beystehen, und vor den ,,Irrwegen irdischgesinnter Menschen sich hüthen, das ,,ist die echte unverfälschte Religiosität, welche allein ,,Gott gefällt." Haec autem, quamvis sic recte convernon tamen lectori unicuivis omnem loci sensum aperiunt. Nam neque viduarum infantiumque parentibus orborum inopiae succurrere unum genus est beneficientiae, quod hominem vere religiosum deceat; neque sola beneficientia religionis fructus omnis cernitur. Itaque intelligendum est, ab apostolo pro genere speciem, pro omni virtute aliquam virtutis formam commemorari. Verum id intelligere non est nisi lectoris docti, et in multa scriptorum diversorum lectione atque interpretatione versati. Imperito autem cuivis ab errore cautum vix erit nisi genere versionis illo tertio atque medio inter veri nominis versionem, quae scriptorem, vitato omni idiotismo, presse sequitur, et paraphrasin, quae ejus sensum latius fusiusque explicat. Talis est illa, quam dat Zachariae, theologus olim Goettingensis; ,,in seiner kurzen Erklärung der Briefe Jacobi, Petri, ,,Judae und Johannis;" cujus haec est sententia: „Eine ,,untadelhafte, und völlig reine Religion, welche Gott, ,,der Schutzgott seiner Verehrer, von dieser Seite be-. ,,trachtet, findet alsdann nur Statt, wenn man zum Bey,,spiel (wie es die Religion vorschreibt) sich der Hülfsbe→ „dürftigen, dergleichen Wittwen und Waisen sind, in ,,ihren trübseligen Umständen annimmt, wenn man

,,sich von den in der Welt herrschenden Sitten unbe,,fleckt erhält, (und in andern ähnlichen Fällen der Be,,folgung und Ausübung der Christlichen Religion.)"

S. 12.

Paraphrasis, quae, ut ipsum vocabulum declarat, est elocutio explicatior, medium fere tenet inter versionem et commentarium, atque utriusque quodam modo commoda conjungit. Nam versioni hactenus similis est, quod omnem orationis filum persequitur, scriptoremque totum, nulla ejus parte omissa, vel in eadem, vel in alia lingua refert: cum commentario autem hoc habet commune, ut sensum, quemadmodum dixi, tradat explicatius, omnem tollere studens intelligendi difficultatem, atque adeo ipsa perpetui instar sit commentarii. Etenim hoc unum illi propositum est, ut sensus perspicue exprimatur. Quod ut adsequi possit, saepe et verbosior erit versione, et cum sententiarum formam tum orationis habitum scriptorisque stylum deserere atque immutare haud raro cogetur.

Sunt autem potissimum tria, quibus justae para, phraseos munus constat. Quorum primum continetur difficilibus et ambiguis circumscribendis. Etenim saepe obscuritas atque intelligendi difficultas nascitur e ser¬ monis brevitate. Haec autem brevitas fortasse eo tempore, quo liber conscribebatur, obscuritate carebat, propterea quod ea, quae ad intelligendum sunt necessaria, ejus aetatis hominibus per se erant nota, Nobis autem ista ignorantibus, adfusa ex historia et antiquitatibus luce, eadem explicatius sunt tradenda. Exemplo sit locus qui legitur Matth. I, 19. ubi de Josepho, qui desponsatam sibi Mariam gravidam esse cognoverat, haec dicuntur; Ἰωσὴφ δὲ ὁ ἀνὴρ αὐτῆς, δίκαιος ών και μὴ θέλων αὐτὴν παραδειγματίσαι, ἐβουλήθη λάθρα ἀπολῦσαι avtv. Haec igitur obscura multis haud intelligentibus, quo pacto Mariae famae cautum esse potuisset, si Jose

[ocr errors]
« ZurückWeiter »