Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

66

,,der, lass mich dein im Herrn geniessen," id dicit, quod Germanus lector haud intelligat. Bahrdtius vero hunc scopulum vitans, adhaesit alii. Etenim ita vertens:,,Ja mein liebster, erzeige mir diese Gefälligkeit, sensum quidem expressit, sed sine tropo, qui tamen satis Germanice verbo conjugato sic reddi potuit: „Nun ,,denn lieber Bruder! verschaffe mir um unsers Herrn ,,willen diesen Genuss."

Caeterum qui tropi aut vocabula interpreti iisdem reddenda, quae cum similibus aut adfinibus permutanda int, non cujusvis est intelligere. Ea enim res sensum omnino subtilem, et judicium haud vulgare requirit, ne verborum sono decepti ea confundamus, quae, quámvis idem fere dicere videantur, tamen aliam alio tempore habent vel significationem, vel certe dignationem. Ita Graecum nomen Пάллas vox est infantium patrem blandiori vocabulo compellantium, atque hactenus ei convenit cum recentiorum linguarum vocabulo,,Papa." Sed in eo differunt, quod Graecum recte ubivis dicitur, nostrum autem non fert nisi sermonis quotidiani et familiaris consuetudo. Itaque in Theophrasti Charactere, qui inscribitur neoì λadius, illa verba, quae in fine notationis leguntur: Ilánna, hahɛïv ro ἡμῖν, ὅπως ἂν ἡμᾶς ὕπνος λάβῃ, sic reddenda putavi: ,,Papa, so erzähle uns doch was, damit wir darüber ,,einschlafen." Sed apud Homerum Od. VI. 57. ubi Nausicaa ita patrem adloquitur:

Πάππα φίλ, οὐκ ἂν δή μοι ἐφοπλίσσειας ἀπήνην ;

'minus perite, me quidem judice, Dammius atque Vossius sic vertunt:

„Lieber Papa, lass mir doch einen Wagen bespannen.“ Nam nostro quidem more vocabulum istud carminis epici dignitas plane respuit. Eamdem reprehensionem incurrunt multi, qui vel proverbia, vel jurandi formulas sive ad verbum vertentes, sive cum aliis commutan

tes non satis expendunt, quantopere ea, quae cum verbis tum sensu simillima videntur, saepe tamen dignatione discrepent. Bahrdtius in versione Taciti, quoties fere Hercle! legitur, Gedickius in Platonis Critone similem formulam vǹ Aia uterque Germanice vertunt ,,hey Gott." Equidem hic nullam video ab his nominibus discedendi necessitatem, neque intelligo, cur non recte quis vertat,, beym Herküles, beym Zeus!" Sed si quis malit aliam his, quibus usi sunt Tacitus atque Plato, formulam substituere, alium certe, quam isti interpretes secuti sunt, adhibere debet dilectum. Nam apud nos quidem hac formula haud facile quisquam utetur, nisi homo plebejus; in caeteris vix habet excusa→ tionem ab ira, aut alia vehementiori animi commotione. Male etiam Vossius Socratis juramentum apud Platonem Apol. S. G. 7. νὴ τὸν κύνα, ὦ ἄνδρες Αθηναῖοι, sic vertit: „Aber beym Hunde! ihr Bürger Athens!" Quod imperitius an invenustius fecerit, vix dixerim. Socratem quidem hic per Anubim Aegyptiorum deum, qui cum canino capite pingitur, jurare plenior docet formula, quae in Platonis Gorgia Ed. Heindorf. §. 85. hunc m modum legitur: μὲ τὸν κύνα τὸν Αἰγυπτίων θεόν. Sed fac illum simpliciter per canem jurasse, certe interpres Germanus hoc juramentum cum quovis alio debuit commutare. Nam apud veteres longe aliam hoc animal habuit dignationem, ut homines vel dignitate vel virtute eminentes haud refugerent cum eo comparationem. Nostris vero moribus vix aliud majus habetur convicium. Itaque neque ego interpretes possum probare illos, qui ea quae Paullus ad Philipp. III. 2. de falsis doctoribus dicit: Bienere rovę avvas, ad verbum sic reddunt:,, Hüthet euch vor jenen Hunden," ut Stolzius. Nam etsi apostolum homines istos propter impudentiam canes per contumeliam vocare non dubium est, tamen minimam partem ejus contumeliae cogitavit, quam recentior aetas cum isthoc nomine solet conjun

gere. Itaque tropus hic molliendus est vel commutatione, vel, si id fieri non possit, verborum proprietate. Bahrdtius quidem id sentiens tropum retinere studuit, sed id quod in eo nimium est, ita tolli posse putavit, si - pro substantivo vocabulum redderet ei conveniens. Sic autem vertit:,,Hüthet euch vor jenen beissigen, nur ,,aus Eigennutz arbeitenden Verstümmlern!" Sed tamen conatu excidit. Nam primum Paullus doctores istos non propter mordacitatem, id est malitiosam nocendi libidinem, sed propter impudentem arrogantiam canes vocat, adeoque versio Bahrdtiana ab ipso sensu aberrat. Deinde ipsum vocabulum,, beissig" tropice usurpatum ex usu loquendi humilitatem habet plebejam, cujus nihil inest in vocabulo Graeco. Rectius haec, misso tropo, auctor anonymus versionis a Tellero editae sic reddit: „Hüthet euch vor jenen unverschäm ,,ten Betrügern!"

Gravius etiam offendit idem Bahrdtius in commutando tropo imperito dilectu. Illa dico, quae Paullus II. ad Cor. XI. 20. scribit: Avizeove, inquit, e tes vμãs eis поóоwлоv déε Hic sine dubio, qui haec ad verbum reddunt,,,Ihr lasset euch geduldig in's Antlitz schlagen," non omnem tropi ignominiam exhauriunt. Neque satis placet versio Stolziana:,,Ihr vertraget es, wenn man ,,euch wohl gar auf den Mund schlägt." Scilicet id significat Paullus, quod Graeci dicebant τύπτειν ἐπὶ κόρρης, h. e. expansa manu alapam maxillae infligere, quae plaga omnium maxime habebatur ignominiosa. Vid. Plat. Gorg. Ed. Heindorf. pag. 154. Sed modum excedit Bahrdtius cum sensu ignominiae sermonis ranεÓTηtα conjungens, qua Graeca verba prorsus carent. Etenim ejus versio sic habet:,,Ihr lasset euch von ihnen gedul,,dig genug auf der Nase herumdrommeln." Quae, si verbum modo melius legeret, optime sic reddere poterat: Ihr lafst euch von ihnen geduldig auf der Nase ,,spielen," quemadmodum reddidit ille, quem modo

[ocr errors]

laudavi, interpres Telleri anonymus. Nam quod Bahrdtius dedit, ut dixi, humilitatem habet plebejam, hoc vero scriptor politissimus quisque, dixerit. Alia est ratio eorum locorum, in quibus vel ex persona dicentis, vel ex aliorum sermone non sine dilectu verbum humile adhibetur. Ibi nihil molliendum est interpreti vocabulorum lenitate, sed verbum non minus humile reddendum. Ergo quod Matth. V, 22. legitur, “Os av εïñy Tá aðελ αúrou and etc., quoniam hebraicum vel chaldaicum nomen éaza significat hominem vilem et contemtum, quem Graeci fere xaráпτvσтov, vel návαqua dicebant, adeoque in convicio habebatur, quaerendum est interpreti simile vocabulum, neque ejus vocabuli vis inani circumlocutione diluenda, ut Bahrdtius fecit, nunc quidem intempestive nauseans, cujus versio sic habet: ,,Wer seinen heimlichen Groll auch äusserlich zu erken„nen gibt, durch verächtliche Begegnungen und derglei,,chen, etc. Mihi quidem nulla religio fuerit ista siq convertere:,,Wer irgend einen Menschen, auf den er „nicht Ursache hat ungehalten zu seyn, einen Schuft ,,nennt," etc. quamvis multi fortasse fuerint, sed artis interpretandi arbitri minime illi peritissimi, quibus id parum probetur.

Hactenus diximus, quomodo in singulis verbis, sine aliquo sensus detrimento, convertendis sit versandum, Addemus pauca de integris sententiis. In his igitur non tam linguae ratio et loquendi usus spectatur, qui numquam est deserendus, quam indoles aetatis moresque et opiniones cuique tempori aut populo singulares: a quibus discedendum interpreti non est, nisi inde aut ́sensus perversio nascatur, aut intelligendi difficultas. Ergo quando Christus Matth. XVI. 24. illa dicit: E τις θέλει ὀπίσω μου ἐλθεῖν, ἀράτω τὸν σταυρὸν αὐτοῦ, καὶ ἀκολουθείτω μοι, non est ut interpres refugiat haec ad verbum reddere. Quamvis enim crucem in se suscipere non sit domestica nobis loquendi formula, sed

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

e libris sacris in sermonem quotidianum inlata, tamen neque sermo Germanus illam respuit, et facilem habet intellectum. Itaque caussa justa non erat, cur Bahrdtius in his paraphrastam potius quam interpretem ageret, sic vertens: ,,Wer ein wahrer Nachfolger von mir „seyn will, der mufs alle die Unbequemlichkeiten willig ,,übernehmen, welche die Wahrheit ihren Bekennern ,,und Freunden zuzieht: kurz er mufs eben die sauern ,,Wege betreten, die ich gegangen bin, und noch gehen ,,werde." Eodem modo I. ad Thess. II. 18. ubi Paullus haec scribit: 'Ηθελήσαμεν ἐλθεῖν πρὸς ὑμᾶς (ἐγὼ μὲν Παι λος) καὶ ἅπαξ καὶ δὶς, καὶ ἐνέκοψεν ἡμᾶς ὁ Σατανᾶς, quamvis nemo hodie, nisi superstitiosus, Satanam ipsum Paulli iter impedivisse crediderit, tamen, quoniam haeo ex Iudaeorum opinione dicuntur, atque intellectum habent facilem, ad verbum omnino interpreti sunt reddenda. Ergo neque hic probari potest versio Bahrdtiana loci sensum ad nostrae aetatis morem ita refingens: ,,Mehr als ein Mahl bin ich für meine Person im Begriff ,,gewesen zu euch zu kommen: allein es war immer, ,,als wenn ein böser Geist sein Spiel dabey gehabt hätte. ,,Bald mufste diefs, bald jenes dazwischen kommen." Neque magis placet multorum interpretum meticulosa prudentia, qui in illis, quae leguntur I. Petr. V. 8. ¿ ἀντίδικος ὑμῶν διάβολος ὡς λέων ωρυόμενος περιπατεῖ, ζης zwv riva naraniy, aetatis nostrae sensui id gratificantes, diabolum non Satanam, sed homines calumniatores et rei Christianae inimicos esse malunt, ut Stolzius ita vertens: „Der euch anfeindende Verläumder geht, wie ,,ein hungriger Löwe, auf Raub aus etc.“

In locis autem illis, quae ad verbum conversa aut intellectum difficilem habent, aut sensum etiam perversum offerunt, videndum est, an scriptor sententiam simpliciter exprimere voluerit, an verborum aliquod pondus et orationis dewórnτa spectaverit, vel a troporum dilectu, vel a descriptione rem ad vivum adumbrante.

« ZurückWeiter »