Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

III. Acroases hermeneuticae.

1. De dictione tropica jadicanda et interpretanda.

2. De compositione 'Evavtiopavov.

pag.206

275

3. De commentariis ac versionibus scribendis et judican

dis.

315

[blocks in formation]

Veterum recentiorumque poetas maxime illustres apud animum recensentibus multis mirabile forsan videatur, quod in omni populo atque aetate tam sit eximia eorum paucitas, in quibus non sani incorruptique judicii vis plurimum desideretur. Nam ut omittam illos, qui vergentibus jam ad interitum litteris, communi temporis sui ruina sunt collapsi, vel optima quavis aetate multi ingenio praestantes, et ad gloriam veris artibus rectaque via quantum poterant nixi, saepissime tamen aberrantes ab semet ipsis velut desciverunt, atque adfinia singulis virtutibus vitia captantes, pro magnitudine tumorem, pro acumine putidum argutiarum frigus, pro copia divitiisque inertem quandam luxuriem sunt secuti, perinde quasi multo facilior esset rerum praeclararum inventio quam dilectus. Ejus calamitatis caussas ego in singulis plures atque diversas, plerumque autem communes esse potissimum arbitror sequentes. Scilicet id, quo poeta plurimum valet, vim illam dico visa rerum atque imagines concipiendi majorem atque vehementiorem quam in plerisque obtinet, sive phantasiam sive quocunque alio nomine appellare lubet, ea igitur cum certi acrisque judicii subtilitate in paucis omnino hominibus est conjuncta. Non equidem istas res, velut quae natura sunt contraria, ab se invicem abhorrere, atque omne in uno homine quasi contubernium recusare existimaverim: nam et summos philoso→ phos phantasia plurimum valuisse constat, velut Platonem atque Leibnitium, in divinis autem poetis Homero Virgilioque non magis ingenium, quam rationis lumen atque judicii vim quamdam immensam admiramur.

Verumtamen cum istis virtutibus singulis eminere paucos videamus, tum utrasque simul eximio quodam modo in eodem homine junctas multo rarius inveniri posse, facile quidem per se intelligitur. Atque illud porro adfirmare minime dubitaho, ferventis phantasiae vi atque animi concitati vigore mentis aciem facillime obtundi, judiciumque etiam praeclarum vel opprimi vel debilitari. Idque vel inprimis in poetis ita fieri tanto magis propemodum est necesse, quod istae vires non eodem evolvuntur tenore neque una adolescunt, verum, effulgente eodem velut impetu phantasia, judicium panllatim maturescit, longoque rerum usu atque adsidua demum varii diversique cultus perficitur sollicitudine. Itaque plerique ea aetate, quae fere nihil simplex, nihil tranquillum aut sedatum amat, ingenio efflorescentes et jam carminibus clari, ubi defervente juventutis aestu, et acutius cernere et rectius sentire atque judicare incipiunt, has ipsas nacli virtutes, sine quibus carmen perfectum nullum existit, iis uti posse omnino desinunt. Atque etiamsi fortasse nonnulli supra aetatem sapientes erroris sui levitatem maturius perspexerunt, tamen laudis vel sic partae tenaces plerumque meliora sequi non audent, atque infirmioris aetatis aberrationem in consultum vitiorum convertunt patrocinium. Quorum ingenium si sapientis magistri voce ac praeceptione fuisset temperatum, neque profecto ipsi ab his artibus gloriam peterent, quibus pessima quaeque defenduntur, neque tam multos ad speciosi exempli infaustam post se traherent imitationem. Ex quo apparet sane, quantopere litterarum intersit, et praecepta recte scribendi saepius vulgari, et indicia illa exponi diligentius, quibus et sana eloquentia et inanis fucus pueriliaque verborum pigmenta aperto discrimine teneantur. Quod quanquam egregie a veteribus recentioribusque scriptoribus factum est saepe multis, tamen omnem, qui iisdem hisce rebus ingeminandis inculcandisque insumitur, laborem nos quidem

« ZurückWeiter »