Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

,,inquit, per ista tempora eosdem fere sectores fuisse ,,collorum et bonorum?"

[merged small][ocr errors]

Monet Ernestus, non ex etymologia tropos esse judicandos, ut quae fallacissima sit ratio. Scilicet etymologia verborum originem atque primam significationem scrutatur. Jam vero tropus est ejusdem verbi ab alia re ad aliam propter similitudinem aut conjunctionem translatio. Similitudo autem intelligi nequit nisi comparata rerum inter se natura atque ratione. Neque igitur tropice quid verbum valeat intelligi potest, nisi intellecta prima verbi significatione. Quod si verum est, hoc efficitur, ut tropi ex etymologia utique sint judicandi. Excipiuntur vero primum vocabula illa, quorum non prima, sed secundaria ao tropica significatio ad novam rem transfertur. Ibi enim illa ipsa tantum spectata est significatio, quae transfertur. Qui tropum e prima significatione interpretantur, ii saepe mira et absurda comminiscentes al vero procul absunt. Id accidit interpretibus in loco Paulli, qui legitur II. ad Tim. Π. 15. Σπούδασον σεαυτὸν δόκιμον παραστῆσαι τῷ Θεῷ ὀρθοταμοῦντα τὴν λόγον τῆς ἀληθείας. Hic igitur in expli cando verbo dvorougïv valde inter se dissentiunt interpretes. Alii similitudinem repetendam putant a victi marum justa dissectione ac distributione partium, ut Melanchthon, Beza atque ipse etiam Grotius; alii, ut Chrysostomus et Theophylactus, ab hortulanis aut cofiariis, superflua ab arboribus aut pellibus resecanti→ bus; alii ab aratoribus rectos sulcos secantibus; alii a lapicidis; alii ab, alia arte vel opifició: nimirum omnes ad primam verbi ruveiv significationem respicientes. Rectius autem alii tropum repetunt a phrasi graeca répvɛtv óðov, vel xéλevdov, quam etiam Latini imitantur, ut Virgilius Aen, VI, 900,

[ocr errors]

Ille viam secat ad navis sociosque revisit. d so

[ocr errors]

Atque jam Graeci scriptores id loquendi genus tropice
usurparunt, ut Euripides in Rheso, v. 422. seq.

· Τοιοῦτός εἰμι καὐτὸς, εὐθεῖαν λόγων
Τέμνων κέλευθον κοὐ διπλοῦς πέφυκ' ἀνήρ.

Ipsum vero verbum dodorouɛiv eodem sensu habet ver-
sio Alexandrina Proverb. XI. 5. δικαιοσύνη ἀμώμου όρο
Dorousi idovs. Cf. eod. III. 6. Ergo in nostro loco v990-
τομεῖν τὸν λόγον τῆς ἀληθείας nihil aliud erit quam: In
tradenda religionis doctrina recte versari vel rectam
viam tenere, quod idem Paullus simili metaphora ad
Galat. II. 14. dicit ὀρθοποδεῖν πρὸς τὴν ἀλήθειαν τοῦ εὐαγ
yehiov, Vid. quae dico ad Plat. Euthyphr. c. 2. os xaivo-
γελίου,
τομοῦντος.

まま

"

Sed praeterea frequens in hoc genere est error in vocibus compositis, in quibus interpretes facile labuntur, singularum partium primam significationem spcctantes, ubi tropicus usus non nisi unam spectari vult. Exemplo sit locus apud Xenophontem Anouv. II. II. 3. ab nemine, quod sciam, interpretum adhuc satis vel intellectus vel explicatus. Ibi Socrates cum filio Lamprocle de ingrati animi vitio disserens, quum hominem quemvis ingratum injustum esse convenisset, hoc quaerit: utrum, quemadmodum qui amico pro mancipio utatur, injustus fuerit, non autem is qui in hoste idem faciat, ita etiam ingratum esse adversus amicos injustum quidem habendum sit, non item adversus hostem? Ad quae Lamprocles respondet: Quicumque gratiam sive amico sive hosti non referat, si possit, injustum sibi videri. Tum Socrates, Ovxov, inquit, siye ouros exe τοῦτο, εἰλικρινής τις ἂν εἴη αδικία ή αχαριστία. Haec Wielandus in Musei Attici Vol. III. Tom. I. sic reddit: Wenn dem so ist, so wäre also die Undankbarkeit deiner Meinung nach offenbare Ungerechtigkeit, eodemque fere modo ceteri quos vidi interpretes. Falso quidem omnes, respicientes illi sine dubio vocabuli etymologiam, qua

[ocr errors]

1

τὸ εἰλικρινὲς idem est ac τὸ εἵλη κρινόμενον, id quod in solis luce spectatur vel judicatur, quodque adeo est clarum, manifestum, indubitatum. Atqui sensus iste neque loci consilio est adcommodatus neque totam aperit Socratis sententiam. Illud nimirum in promtu est, Socratem duo ista tamquam non prorsus similia discernere: Si quis alio pro mancipio utatur, et Si quis gratiam non referat, quum possit. Minus autem subtiliter hoc discrimen in eo poneret, quod gratiam non referre manifesta sit injustitia. Nam amico pro mancipio uti injustitia est non minus manifesta. Sed hoc alterum ab altero differt ex Socratis sententia, quod sint quibus. pro servis uti sine injustitia possis, nemo autem sit adversus quem sine injustitia ingratus esse possis. Ergo alterum per se injustum est, alterum cum conditione, vel, ut philosophi loquuntur, haec injustitia absoluta est, illa conditionata. Atque hoc illud ipsum est, quod Socrates dicit. Proinde sic erit vertendum: Wenn die Sache sich so verhält, so ist die Undankbarkeit schlechtweg oder in jedem Falle eine Ungerechtigkeit. Eam vero significationem vocabulo eiluxqwns usus loquendi vindicat. Nam saepe dicitur de eo, quod purum, sincerum, non permixtum, sed unius tantum generis est. In quo, puto, nihil spectatur praeter primam significationem verbi xoivo, scilicet secerno, separo. Hinc Phavorinus ita explicat: Ειλικρινής σημαίνει τὸν καθαρὸν καὶ ἀμιγῆ τοῦ iriqov. Hoc sensu utitur Aeschines Socraticus in dialogo de morte c. 17. Οὐκ εἰς θάνατον, ἀλλ ̓ εἰς ἀθανα σίαν μεταβάλλεις, ὦ Αξίοχε, οὐδὲ ἀφαίρεσιν ἕξεις τῶν ἀγα θῶν, ἀλλ ̓ εἰλικρινεστέραν τὴν ἀπόλαυσιν, οὐδὲ μεμιγμένας θνη τῷ σώματι τὰς ἡδονας, ἀλλ' ἀκράτους ἀπασῶν ἀλγηδόνων.

1

Alterum ex eodem genere adferamus exemplum e libris sacris. In Ep. ad Colass. I, 15. Christus dicitur esse πρωτότοκος πάσης κτίσεως. Hoc igitur loco Ariani quum illud effici putarent, ut Christus, quamquam re

[ocr errors]
[ocr errors]

bus omnibus tempore prior, in naturis tamen creatis habendus sit, multi in hoc vocabulo explicando vehementer aestuarunt. Atque primus Isidorus Pelusiota mutato accentu nowτоrónos legendum censuit, hoc scilicet sensu, ut Paullus dicat, Christum non primum creatum esse, ἀλλὰ πρῶτον τετομέναι, τουτέστι πεποιηκέναι τὴν κτί ow, in cujus sententiam ivit Erasmus. Alii veterem lectionem retinentes divinae Christi naturae consultum voluerunt interpretatione. Alius, inquiebant, est nowτότοκος, alius πρωτοκτισθείς. Hic creatus est, ille genitus, neque igitur in rebus creatis habendus. Grotius primum dici existimat in creatione nova, de qua vide II. ad Cor. V, 17. ut alios praeteream. Quae omnia ab sensu aberrant. Neque enim iste locus favet Arianorum sententiae, neque videndum erat, quo pacto aeternitas Christo 'vindicari posset, quum tamen sive genitus sive creatus diceretur. Videlicet viri docti nimium urgentes vocabuli etymologiam, non illud viderunt quod erat in promtu positum: nempe vocis compositae nonnisi priorem partem valere, posterioris nullam esse rationem habendam. Etenim hoc vocabulum interdum de solo principatu dicitur, sine notione vel gignendi vel creandi, eique tribuitur, qui primus est vel tempore vel dignitate. Ita paullo post v. 18. idem Christus dicitur πρωτότοκος ἐκ τῶν νεκρῶν, quod sane nihil aliud signi ficare potest quam eum, qui primus e morte in vitam rediit. Conf. Apoc. I, 5. Atque hunc sensum huic vocabulo etiam tribuit versio Alexandrina, ut Psalmo LXXXVIII, 37. Αὐτὸς ἐπικαλέσεται με - καὶ ἐγὼ πρωτό roxov dńcoμai avrov, ubi in promtu est, de principatú ac dignitate hoc dici, quoniam qui primogenitus natu→ ra non est, certe neque arbitrio fieri potest. Neque ve→ ro tropicae hujus significationis ratio obscura est. Nam quia filii primogeniti apud Judaeos dignitate omnibusque rebus primi censebantur, inde ista sola notio a primogenitis ad alios translata fuit, qui, velut si essent pri

[ocr errors]

mogeniti, prae aliis colebantur. Vid. Ep. ad Hebr.. XII, 23.

S. 17.

[ocr errors]

Quod Ernestus dicit: notam esse tropicae orationis utcumque intellectae, si possis verba propria tro-. picis substituere, primum videndum est, quid sit illud, utcumque intelligere, tum quid hic propria verba dicens cogitaverit. Is autem utcumque intelligit, qui intellectum verborum aliquem habet, sed neque plenum illum neque adcuratum. Propria verba si dicas, permultum interest, utrum verba tantum non translata, sed rebus significandis inventa dixeris, an non talia modo, sed quae omnem verborum tropicorum vim exhauriant. Haec prout intellexeris, vel verum erit vel falsum quod sequitur: qui hoc possit, non statim recte intelligere. Scilicet non statim intelliget is, qui propria quidem verba tropicis, sed non omnem horum vim exhaurientia possit substituere. Ut si quaeram, quid sit vooɛtv Tà IIepona, atque aliquis respondeat, esse rebus Persicis studere, is sane nihil dixerit. Propria vero his tropicis verba, id est tropi vim exhaurientia substituisse is censendus erit, qui dixerit significari adfectationem morum Persicorum ab animi quadam insolentia atque fastu profectam, atque hac explicatione utens plenum illorum verborum pandet intellectum. Illud autem sine dubio verum est, si sine explicatione singulis tantum tropicis verbis singula propria substituamus, rarissime, his tropum sic declarari, ut plenum ejus habeas intellectum. Idque in primis de tropis, valet rhetoricis, qui quidem hanc ipsam ob caussam expetuntur, quod his eadem res significantius dicitur quam verbis propriis. Ceterum ipsi saepe scriptores tropicis verbis subjungunt propria. Ita quem Ernestus laudat, Paullus ad Colass. II, 7. vocabulis ἐῤῥιζωμένοι et ἐποικοδομούμενοι proprium subjungit verbum βεβαιούμενοι. Eodem modo Cicero in

« ZurückWeiter »