Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

in vitam reditum fuit interpretatus, eum spiritualem esse dicens, quatenus scilicet Christus vita et morte singularis sanctitatis exemplum dederit, atque eatenus illum etiam discipulos e morte suscitasse, quatenus ipsi hoc vitae ejus atque mortis exemplum fuerint secuti. Eodem modo Thomas Woolstonus Anglus librum scripsit de miraculis Christi, quo conatus est ostendere, omnem vitae miraculorumque Christi historiam non esse proprie intelligendam, sed exhibere repraesentationem aliquam emblematicam vitae spiritualis in animis hominum.

Alterum interpretis officium est tropos recte interpretari. Non igitur sufficit, ut tropum agnoscas, nisi etiam, quid tropicus sensus a proprio differat, intelligas. Id autem intelligi nequit nisi perspecto tropi fundamen to, id est, rerum quarum vocabula permutantur, similitudine aut conjunctione. Ea res sane requirit judicium rectum, atque probabilium scriptorum lectione et interpretatione subactum. Hoc qui carent, ii saepe. tropum pervertunt, vel similitudinem in iis quaerentes, in quibus non est, vel eam ad plures rei partes transferentes, quam scriptoris consilium patitur, unde saepe natae sunt interpretationes absurdae ac portentosae a veroque sensu plurimum aberrantes. Sed de hac re pluribus dicetur infra ad §. 15 seqq.

S. 2. 5.

Accedit Ernestus ad tractandam primam hujus disputationis partem, quae est de troporum judicio. Atque hic sunt qui praecipiunt, non esse facile discedendum a significationis proprietate. Quod praeceptum etiamsi verum esset, tamen non est ad usum adcommodatum, propterea quod eo nihil definitur neque nota traditur, qua tropi possint agnosci atque a sermone pro→ prio distingui. Qui enim dicit, non facile esse statuendos tropos, tamen id aliquando fieri oportere concedit:

quo concesso quaeritur, quando id fieri oporteat. Hoc itaque erat definiendum. Sed non modo inutile est hoc praeceptum, sed etiam falsum, si, quum non facile dicunt, rarissime et prope nunquam intelligi volunt, quoniam troporum in libris sacris infinita existit multitudo. Sin autem hoc volunt, omnia prius tentanda esse, antequam a sermonis proprietate discedas, idque nonnisi tum faciendum, quum sensum probabilem atque scri→ ptore sacro dignum significatio propria haud admittat, nec perspicue hoc illis verbis dicitur, neque ipsum praeceptum satis circumscripte traditur, quoniam id, quod probabile aut divino scriptore dignum videri debeat, ab aliis alio modo judicatur,

§. 4.

Neque multo melius est quod ab aliis praecipitur: non sine evidenti caussa aut necessitate proprietatem deserendam esse, quae est Tarnovii, Calovii ac Danhaueri sententia. Nam quaeritur, quaenam sit evidens caussa, aut quae illa necessitas, quae proprietatem de→ serere cogat? Eam quidem sic definire conatur Tarnovius in Exercitationibus biblicis p. 625. ut gravem at→ que necessariam caussam tum esse statuat: quum, si se‐ quamur litteram, falsitas vel in moribus alibi prohibita nequitia et iniquitas admittenda sit. Eodem fere modo olim Augustinus de doctrina Christiana L. III. c. 10.,,Si praeceptiva, inquit, locutio est, aut flagitium ,,aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficium ju,,bens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus ,,videtur jubere, aut utilitatem aut beneficium vetare, ,,figurata est." Est autem haec ratio justo angustior. Quamvis enim haec caussa idonea sit, deserendi signi→ ficationis proprietatem, tamen saepe etiam ibi est dese→ renda, ubi neque aperta falsitas neque flagitium e sensu proprio existit. Eodem incommodo laborat Danhaueri ratio, qui necessitatem hanc ita definit, ut inesse

dicat in manifesta vel rerum vel factorum repugnantia. Nam tropus etiam ibi locum habet, ubi in sensu proprio, rerum aut factorum non manifesta est repugnantia. Velut in loco illo quem Ernestus laudat e I. ad Cor. III, 13 et 15. Quem locum cum e patribus multi, tum pontificii proprie intelligendum putant de igne, quem comminiscuntur, lustratorio, quo defunctorum animi ab omni labe essent purgandi. Quae opinio quamvis rationibus hermeneuticis satis confutari possit, tamen, si rem in se spectes, nihil habet, in quo manifesta sit repugnantia. Atqui, si Danhaueri ratio valeat, a significationis tamen proprietate discedendum non fuerit.

$. 5.

Vulgo tropum cognosci dicit Ernestus re ad sensum vel internum vel externum revocanda. Id facimus ipsam rei naturam atque notionem voci subjectam considerantes, sive rem exprimat objectam sensibus sive ad intellectum pertinentem. Ea notio si sensu proprio cogitari non potest, inde manifestum fit judicium, verbum tropice esse intelligendum. Ut quum Pindarus aixμnv čyxeos Saxórow, cuspidem iracundae hastae, dicit, in eo tropus facile agnoscitur, si rem ad sensum internum referas. Statim enim patebit, iracundiam hastae proprie tribui non posse. Item quando Horatius dicit, mea me virtute involvo, facile intelligimus, id tropice dictum esse, quoniam proprio sensu involvi virtute nemo potest. Apud eundem denique quando legimus, pacatum volitant per mare navitae, sensus externus propriam verbi volitant significationem hic respuit, in quo tropi manifesta inest significatio. Haec igitur via nos plerumque ad tropum agnoscendum perdurit: sed tamen nescio an non semper ea ratio per se atque sola sufficiat. Exemplo sit locus Exodi I, 21. ubi postquam scriptor narrasset, Judaeorum obstetrices regis Aegyptii

mandato haud obtemperantes masculinam Judaeorum prolem servasse, ita pergit: 'Eneì dè ¿qoßouvro ai pałas τὸν θεὸν, ἐποίησεν αὐταῖς οἰκίας. Itemque Gen. XXX, 50. ubi Jacobus dicit: Νῦν οὖν, πότε ποιήσω καγω ἐμαυτῷ oixov; Haec igitur in se spectata si ad solum sensum sive internum sive externum retuleris, nulla profecto caussa fuerit, cur non vocabulum oixov proprie dici existimes. Neque enim in iis ulla est notionum repugnantia. Nihilo tamen secius manifesta `est tropi ratio. Neque quisquam nisi valde ineptus dubitabit, quin priori loco verba illa ἐποίησεν αὐταῖς οἰκίας, idem plane significare debeant quod paullo ante dicitur, εὖ ἐποίει ὁ θεὸς ταῖς μαίαις. Jacobus autem illud socerum interrogans certe nihil aliud vult nisi hoc: Quando ego tibi non ultra serviens', rei tandem meae potero consulere? In illis porro quae Paullus dicit II. ad Cor. XI, 4. Ei pèv ỏ ἐρχόμενος ἄλλον Ἰησοῦν κηρύσσει, ὃν οὐκ ἐκηρύξαμεν λῶς ἠνείχεσθε, quid est quod vetet nomen Jesu de sona intelligi? Certe non sensus ille neque internus neque externus: nihil enim res habet in sese, quod cogitari non possit. Verum contextus aperte docet, nomen illud μerovvμexas usurpari de Christi doctrina. Hoc enim dicit apostolus:,,Quod si qui Christianos se do,,ctores professi, Christi doctrinam non puram since,,ramque, qualem ego tradidi, sed variis commentis te,,meratam commendant, id vos aequo animo fertis." Itaque vereor, ne praeceptum illud Ernesti ad tropum. agnoscendum non semper sufficiat. Atque vix ego putem, rationem tropos agnoscendi posse uno atque simplici praecepto comprehendi. Nam multarum ac diversarum rerum observatione hoc judicium constat. De quibus infra dicetur ad §. 8. 11. 12. 13. 14.

S. 6.

[ocr errors]

per

Hoc autem praeceptum ipse Ernestus monet in libris sacris ideo difficultatem habere, quod ibi saepe res

traduntur sensibus humanis subtractae, quae proinde revocari ad sensus non possint: cujus generis sunt pleraque omnia, quae de divini Numinis natura ejusque operationibus dicuntur. Ad hoc autem monendum illud videtur, magis id valere de explicando tropo quam de agnoscendo. Nam, quod supra diximus, illa Ernesti regula de tropo agnoscendo, non minus quam ceterae haud ubivis sufficit, atque etiam in rebus divinis nostrisque sensibus subtractis saepe tamen alia ratione tropus agnoscitur. Quo in genere duo maxime sunt tenenda. Primum hoc est, ut loca illa, de quibus dubitatio incidat, propriene an tropice sint intelligenda, conferamus cum aliis, in quibus de eadem re sermo ́esse videatur. Ita quum in libris sacris V. T. deus dicitur fuisse ira aut poenitentia aliove humano adfectu commotus, alia N. T. loca, quae deum omni humana perturbatione atque imbecillitate prorsus liberant, nobis satis persuadebunt, neque illa esse proprie intelligenda. Alterum hoc est, ut ea, quae revocari ad sensus non possunt, revocemus ad rationem. Quod si enim quae proprie intellecta huic adversantur, manifestum fit indicium, tropice esse intelligenda. Ut quum Christus Luc. XXII, 18. discipulis significat, se aliquando, ἐὰν ἡ βασιλεία τοῦ Θεοῦ ἔλθῃ, vinum novum cum iis bibiturum, aut quum eodem v. 3o. iisdem pollicetur, fore ut in regno coelorum suo convictu fruantur, utque thronis insideant, duodecim tribubus Israëlis jus dicturi, vix quisquam tam ineptus sit, ut in his tropum non statin agnoscat. Quanquam enim et seusus nostros, et vero etiam rationem fugiat felicitatis post hanc vitam futurae ratio, tamen illud satis certo intelligimus, ea verba, si proprie accipiantur, sensum exhibere, quem recta ratio pro vero nullo modo agnoscat. In ejusmodi vero locis, ubi ne hac quidem ratione res satis expediri possit, praestat ab omni judicio abstinere remque in medio relinquere; aut si conjecturae locum demus, hoc

« ZurückWeiter »