Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

centiorem esse, interpretes recte quantumvis statuant; sed profecto ad meum sensum alterum illud multo magis est poeticum. Nam pocula floreis sertis cincta cogitare, insignem habet amoenitatem, contra autem, coronata vino, nescio an dictionis magis novitate, quam imaginis exquisita voluptate praestet. Atque illud fidenter assero, quicunque sensu poëtico pectus imbutum habeat, eum sententiam Virgilianam, cur enim post tot argumenta Virgilianam non dicerem? Homericae sine ulla haesitatione antelaturum. Itaque et aliis poëtis passim hanc imaginem frequentatam reperio. Quanquam in plerisque illis, quae ex Graecis Latinisque auctoribus prolaturus sum, locis, non poëtarum modo dilectum judiciumque, sed et ritus illius sacri rationem valuisse, pulcre equidem intelligo. Ad Home rum quidem laudant poëtam Alexin, cujus illi apud Athenaeum versus leguntur:

Φαίδρος δε κρατηρ Θηρικλειος ἐν μέσῳ
Εστηκε, λευκου νέκταρος παλαιγενους
Πλήρης, αφρίζων, ὃν λαβων ἐγω κενον,

Τρίψας, ποιησας λαμπρον, ἀσφαλη βασιν

Στησας, συναψας καρπιμοις κισσου κλαδοις
Εστεψα κ. τ. λ.

Quibus sequentes ex eodem Athenaeo Xenophanis Colophonii versus adjungam:

Νυν γαρ δη δαπεδον καθαρον και χειρες απαντων,

Και κυλικες, πλεκτος δ ̓ ἀμφιτεθεις στεφανος.

Denique ex Theocrito Eidyllii II. initium, quamvis non de corollis floreis, sed de funiculorum toris, ut ego arbitror, poculo circumdandis accipiendum, laudabo.

Πα μαι ται δαφναι; φερε Θεστιλι. πα δε τα φιλτρα;
Στέψον των κελεβαν φοινικεῳ οἶος αωτῳ.

Quae postrema me simillimi apud Sophoclem in Oedip. Colon. vers. 485. seqq. loci admonent.

ΧΟΡ. Κρατήρες εἰσιν, άνδρος εύχειρος τεχνη,
Ων κρατ ̓ ἔρεψον και λαβας αμφιστομους.
Θαλλοισιν, ή κροκαισιν; ή ποιῳ τρόπῳ;

ΟΓΔ.

· ΧΟΡ. Οίος νεαρας οἰοποπῳ μαλλῳ λαβων.

E Latinis autem Horatio, ob constructionis aliquam am◄ biguitatem, non utar. Cujus tamen nobilissimos illos

versus,

O fons Bandusiae, splendidior vitro,

Dulci digne mero, non sine floribus etc.

qui de vino, ex more libationis coronato, interprétes accipiunt, me quidem non habent adversantem. Sed utar Tibullo, Eleg. II. 5.

Tunc operata deo, pubes discumbet in herba,
Arboris antiquae qua levis umbra cadit;
Aut e veste sua tendent umbracula, sertis

Vincta: coronatus stabit et ante calix.

Utar denique Papinii Statii binis locis, altero ex L. III. silvar. v. 76.

Diffugimus, festas que dapes, redimitaque vina
Abripiunt famuli cet.

ex Thebaidos autem L. VIII. v. 224 et 225. altero:

ubique sacri resonant Paeanes, ubique

Serta, coronatumque merum.

Tandem, ut et recentiorum aliqua, nec levis illa auctoritas accedat, e divino ingenio poëtae, Klopstockii, odis sequentes versus commemorare lubet:

Lieblich winket der Wein, wenn er Empfindungen,
Bessre sanftere Luft, wenn er Gedanken winkt,
Im Sokratischen Becher,

Von der thauenden Ros' umkränzt,

Cui porro non decantatum vel Kleistii illud,

Trink aus dem bekränzten Becher

Glück und frohen Muth,

vel Claudii?

1

Bekränzt mit Laub den lieben vollen Becher,
Und trinkt ihn fröhlich leer!.

Nec tacebo fratrum illud, Christiani ac Friderici Leopoldi comitum a Stollberg, fidorum Klopstockii pedissequorum par, quorum alter puellae, ut puto, sitientis calicem hederis ornat,

Winde schwanke Reben mir
Um das Haar; ich winde
Epheu um den Becher dir,
Lächelnde Belinde!

Alter vero sic,

Blumen umkränzen, wie sie dir nur blühen,
Deine wallenden Locken, und den Becher,
Den mit Götterwein die Natur dir immer
Schäumender anfüllt.

Agmen denique, sic satis opinor longum, bina Sapphus
Germanicae, elegantissimae Karschin, loca claudant.
Quae quidem ita :

Du Bruder von dem May,
Bekränzter Monat, sey,

Mit deinen Rosen mein:
Streu się um unsern Wein!
Die jüngsten, die du hast,
Gib mir für Wirth und Gast
Bekränzet sey ihr Haupt,
Ihr Becher sey belaubt,
Mit Epheu, der verliebt
Den nahen Baum umgiebt.

Eademque alibi:

Er kränzt den Becher mit Blumen,
Geraubt der armen Natur.

Sed neque artificibus, quorum monimenta toties lucem poetis largiuntur, aut vicissim ab illis accipiunt, ea res inusitata. Nam et Lippertianae dactyliothecae aliqua gemma Bacchi ministrum refert, amphoram sertis hederaceis cingentem. *) Cujus adspectus, vel sola

*) Mill. I. part. 1. n. 230. Nollem vero Christianum Adolphum

mentio, statim supra laudatos Alexidis versus in memariam revocabit.

[ocr errors]

Quae omnia dum studiose recenseo, mirari subit, quod interpretes, neglecto testimoniorum tanto pondere, Virgilianam formam ad unum Homerum componendam existimaverint. Quid enim? Unus Homeri locus in hac causa valebit, nihil autem valebit vel ipsius Virgilii, vel aliorum scriptorum, qui Homerum ante se et Virgilium habuerunt, auctoritas? Ejus rei ego duplicem causam fuisse existimo: quarum altera est Homeri admiratio, altera Virgiliani carminis, cum temporis, túm personarum respectu, cum illo quaedam similitudo. Quibus rebus merito frequentissima in Aeneide imitationis vestigia, atque adeo tot majora ex Iliade et Odyssea expressa loca adjunxeris. Admiratio nem dico, quae scilicet olim tanta fuit, ut non Homerum modo pro absolutissimo humani ingenii artificio recte haberent multi, sed eum penitus adeo pectore atque animo haustum circumferrent, ut is identidem, alia legentibus, obversaretur, nihilque pulcrum, vel externa specie illi simile, quin extemplo Homericum videretur. Cumque, ut praediximus, multa sane atque aperta imitationis vestigia in Aeneide deprehende rentur, nusquam non, vel minima verborum, nec sensus similitudine intercedente, Homerum in Virgilio conspexerunt. Quae superstitio quam sit inanis, necesse non est, ut dicam. Alteram eamque graviorem aliquanto, nec critico indignam rationem ad Aeneid. L. I. 724., Heynium v. cl. maxime impulisse video, ut ibi certe Homericum sensum fovendum existimaret. De corol

Klotzium v. cl. über den Nutzen und Gebrauch der alten ge schnittenen Steine und ihrer Abdrücke p. 108. antiquam ex Montefalconio T. V. tab. 187. lampadis iconem, ubi par leo. num coronam vasi desuper sus pensam tenent, levissimum certe, adstruendo, quem vindicavimus Virgilio, sensui praesis dium quaesivisse.

lis, ita ille, cogitare, heroici temporis mos non patitur. Quae ratio, si tantum eo pertinet, ut, quomodo Virgilium per ejus aetatis, ex qua carminis argumentum desumsisset, mores sese agere debuisse, pateat, sine dubio est longe verissima. Hanc autem illum jam legem migrasse, cum satis illa, quae hactenus a nobis sunt disputata, ostendant, tum per se minus inopinatum videri debet in eo poëta, qui et universi carminis habitu ab aetatis heroicae simplicitate longissime di→ stat, et plurima antiqua cum recentioribus sane vel miscuit vel commutavit, quod genus permulta statim legenti sese offerunt, et nobis ipsis a viro excellentissimo in commentario passim notata deprehendisse visi

sumus.

ERNESTI INSTIT. INTP. PART. I. SECT. II.

CA P. IV.

De dictione tropica judicanda et interpretanda.

De troporum natura et ratione fuse a nobis disputatum fuit supra ad Sect. I. Cap. II. ad §. 1-14. Inde quae prae ceteris scitu sunt necessaria, hic paucis in memoriam revocabimus.

Omnis igitur vocabulorum significatio aut propria est aut impropria vel tropica. Propria illa dicitur, propter quam verbum primum inventum fuit atque excogitatum. Tropica ea est, ad quam verbum aliquod jam inventum a propria significatione invertitur. Dictus enim est tropus a τρέπω, verto. Ὁ ἄρτος proprie significat panem, id est cibum farina et aqua mixtum coctumque; atque ad hanc rém designandam factum est vocabulum. Hoc sensu legitur apud Matthaeum XVI, 5. 7 seq. Sed non uno modo tropice hoc vocabulo utun

« ZurückWeiter »