Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

luisse minime dubitem, quamvis loquendi genere vitioso, certe haud usitato, illum sic dixisse contendam. Alia ratio est locorum, quae tanquam similia laudat Vorstius. In illis enim omnibus de usu sermo est, non de appetentia. Itaque ad horum similitudinem si Justinus parcum pecuniae Epaminondam dixisset, non abstinentem dixisset, sed potius avarum ac tenacem. Fuit igitur, cum negationem excidisse, atque adeo non parcus legendum existimarem. Sed re adcuratius pensa, hunc ejus vocis usum referendum puto inter illa, quae singularia Justinus habet, et apud scriptorem alium nullum obvia. Sic V. 2. formae venerationem, et XIII. 1. simpliciter venerationem de formae pulcritudine ac dignitate dixit, quod, ut opinor, alius nemo.

IX. 7. Quae omnia ita palam facta sunt, ut timuisse videatur, ne facinus ab ea commissum non probaretur.] Sermo est de Olympiade, quae interfectori Philippi, primum fugienti equos praeparaverat, deinde in cruce pendenti coronam auream imposuerat, tandem gladium, quo rex percussus fuerat, Apollini consecravit. Locus iste male habuit interpretes. Freinshemius probaretur dictum putat pro convinceretur; hoc sensu: Olympiada omnia illa ita palam egisse, quasi metueret, ne facinus illud (occisi Philippi) non ab ea commissum appareret. At nec ab ipsa Olympiade commissum illud facinus erat, quanquam immisisse Philippo interfectorem crederetur. Praeterea, ut vere monuit Schefferus, verbum probaretur illam significationem haud admittit. Sed nec placet, quod hic conjicit, proderetur, id est, divulgaretur. Nam eodem incommodo lectio isthaec urgetur, quo Freinshemiana interpretatio. Imposuit autem viris doctis, cum trajecta vox commissum, tum insignis Poayuloyía, qua verbo probaretur Justinus utitur. Dictum enim est, pro probari videretur. Nam sensus hic est: Olympiada nihil non egisse, ut se probante Philippi caedem commis

sam, omnes intelligerent. Itaque vox commissum duabus virgulis coercenda erat, verbaque in hunc ordinem redigenda: ut timuisse videatur, ne facinus commissum, ab ea non probaretur. Saepius austem optimi scriptores verbum videri, aut existimari, e contextu supplendum omiserunt. Cujus generis non unum exemplum notavi ad Ciceronem de divinatione. Sic II. 24. Quota quaeque res evenit praedicta ab -istis? aut si evenit quidpiam, quid afferri potest, cur non casu id evenerit? i. e. evenisse videatur, v. existimandum sit. Conf. eod. 45. in.

XI. 12. Polliceturque (Alexander), praestaturum -sè ea Dario, si secundus sibi, non par haberi velit. -Ceterum neque mundum posse duobus solibus regi; •neque orbem summa duo regna salvo terrarum statu habere: proinde aut deditionem ea die, aut in posteram aciem paret; nec polliceatur sibi aliam, quam sit expertus, victoriam.] Isthaec gemina esse iis, quae apud Curtium IV. 11. 221 leguntur, vidit Vorstius. Cur non vidit, Justinum e Curtio esse emendandum? Quid autem e Curtio? Immo e sanioribus Justini membranis, quas secuti interpolatores ea Curtio obtruserunt, quae permulti ejus codices haud agnoscunt. Illi igitur pro victoriam dant fortunam, non modo melius, sed profecto unice recie. Quid enim Alexander vult, monens Darium, ne aliam sibi victoriam polliceatur? Num forte hoc, ne speret omnino Alexandrum ab se vinci posse? At hoc militis gloriosi, non viri fortis responsum. Neque, si tamen istum sensum admittas, vox aliam, quod hic agat, habet; et dicendum erat: ne omnino victoriam sibi polliceatur. An victoriam dixit pro victoriae conditione, hoc sensu: ne speret, iterum se victum, meliori conditione fore? Stolidam vero admonitionem! Quis enim tam demens hoc speraverit? Quis tam ineptus monendum censuerit? At si victoriam in fortunam mutaveris, omnia

[ocr errors]

N

tum plana erunt, atque expedita, sensusque optime procedet. Scilicet Dario de conditionibus tractare volenti Alexander optionem facit aut belli aut deditionis. Tertium nihil sperare jubet: neque regem illum, sed supplicem, non parem sibi, sed victum agnoscit. In hac illum fortuna manere vult, quam altero proelio victus jam expertus fuerat. Tum enim, cum item de conditionibus agens Darius, et filiae matrimonium, et regni portionem obtulisset, jussit eum Alexander sup plicem venire, et regni arbitria victori permittere. Vid. Cap. XII.

XII. 14. Auctor insidiarum Antipater fuit, qui cum carissimos amicos ejus interfectos videret; Ale~ ́ xandrum Lyncistam, generum suum, occisum; se, magnis rebus in Graecia gestis, non tam gratum apud regem, quam invidiosum esse; a matre quoque ejus Olympiade variis se criminationibus vexatum.] Hunc locum, ut nunc legitur, apodosi destitutum, viri docti alius alio modo sanari posse speraverunt. Vorstius pronomen qui delendum censet, cui assentitur Graevius. Scheffero pro qui cum legendum videtur, idque cum. Quos miror non vidisse, certam medendi rationem illam esse, quam editio Juntina offerebat, quae conjunctionem cum haud agnoscit. Ea quotiens a librariis post pronomen qui temere intrusa fuerit, longum est dicere: et dixi ad Cicer. de divinat. II. 28. Locis, quae ibi laudavi, adde de fato 19. Quibus in rebus cum caussae antecesserint, cet. ubi conjunctio nem a Lambino dudum damnatam, novissimus tandem ejus libelli Editor merito exturbavit.

- '

XVI. 5. Duo nobilissimi juvenes Chion et Leoni des in necem tyranni conspirant quinqua→ ginta cognatos, veluti clientes, in insidiis locant. Ipsi more jurgantium ad tyrannum, veluti ad regem, in arcem contendunt.] Nihil erat, cur Sebisius ac Berneccerus verba illa veluti clientes in suspicionem

L

glossematis vocarent. Sed, ni fallor, his errandi caussa fuit non satis intellecta vis verbi jurgantium, quod de simplici contentione aut rixa accipiendum putaverunt, ad quam rem nihil opus erat turba clientum. Est autem verbum forense, atque, si notationem spectes, jurgare nihil aliud est, quam jure agere. Hinc Cicero de Rep. IV. teste Nonio, benevolorum, inquit, coneertatio, non lis inimicorum, jurgium dicitur. Ex quo idem de legg. II. 12. Feriarum festorumque dieFum ratio in liberis requiem habet litium et jurgiorum. Et apud Livium XXXVIII. 51. P. Scipio Africanus, hoc, inquit, die, tribune plebis, vosque Quirites, cum Annibale et Karthaginiensibus signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnavi. Itaque quum hodie litibus et jurgiis supersederi aequum sit, ego. hinc extemplo in Capitolium ad Jovem optimum maximum, Junonemque et Minervam, caeterosque deos, qui Capitolio atque arci praesident, salutandos ibo. Itaque Clearchi interfectores, cum aliter magna hominum turba stipatis tyrannum adire non liceret, jurgium simulantes, cognatos suos eo nomine in propinquo locaverunt, tanquam sibi veterum more in jure adessent, judiciique eventum exspectarent. Ex his simul intelligitur, quid illis verbis, veluti ad regem, significetur, quae item glossematis iidem illi viri docti damnant. Adierunt nempe tyrannum, velut appellandi regis caussa, qui litem inter illos disceptaret. - Ista cum scripsissem, vidi demum, locum hunc jam assertum esse a Gronovio Observatt. I. 25.

[ocr errors]

XVII. 1. Brevi post tempore (Lysimachus)- Aga thoclen filium ministra Arsinoe noverca, veneno interfecit. Haec illi prima mali labes, hoc initium impendentis ruinae fuit.] Verba illa, quae Sinonis Virgiliani esse nostis Aen. II. 97. hic nescio quo modo displicent. Quae mirum nisi glossator aliquis tamquam splendentem pannum Justino assuit. Id

quam saepe factum sit cum in aliis, tum maxime in Tacito, disserentem vide Ernestium in praefatione ad ejus scriptoris editionem.

Ibid. eod. Ultimum hoc certamen commilitonum Alexandri fuit, et velut ad exemplum fortunae, par reservatum.] Sermo est de Lysimacho et Seleuco haec bellum inter se parantibus. Nulla est, fateor, mutandi necessitas: et tamen vix umquam bene me divinasse credam, nisi inducendum sit vocabulum certamen. Id certe venustissimi cujusque aures vehementer probabunt.

Verum haec hactenus. Caeterum vos, commilitones, novum studiorum cursum, cui rite praelusimus, bonis ominibus auspicati, maximis doctrinae auctibus emetimini!

SCHOLA GRAMMATICA

SUPER

NOBILI ILLA VIRGILIANA

FORMA

VINA CORONARE.

Triplex omnino, ni fallor, loca ambigua aut obscura expediendi ratio obtinet. Quarum una diversarum, quae iisdem verbis tribui posse videntur, sententiarum naturam pretiumque internum expendit; reliquae, auctoris, cum se ipso, aut cum aliis, quos forte imitatus: fuerit, ant cum quibus, ab ea parte, aliqua ipsi similitudo intercedat, comparationem instituunt. Ex his

« ZurückWeiter »