Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

aetate maturior ipse castigavit. *) Ex hoc genere quoque est illud Plutarchi in vita Alexandri Magni. Ubi cum retulisset dictum aliquod Hegesiae Magnesii, nec meo judicio valde ingeniosum videlicet, mirandum non esse, quod qua nocte Alexander nasceretur, templum Dianae Ephesiae deflagravisset, quod nimirum Dea domo absens in eo partu obstetricis munere esset functa, addit, tantum frigus in hac sententia inesse, ut ipsum incendium restinguere potuisset. Quo ineptius pueriliusque dici nihil poterat.

Verum addamus hisce adhuc nonnulla poetarum exempla. Absurdus est apud Senecam tragicum Hercules ab Jove recipi in coelum his verbis postulans: Quid tamen nectis moras?

Numquid timemur? numquid impositum sibi Non poterit Atlas ferre cum coelo Herculem? Plumbeum vero Herculem, a cujus unius pondere Atlanti metuendum videatur! At non metuit Hercules. Recte, nisi quod metum tam inanem vel suspicatus in Jove ipse maxime est ridiculus. Da enim Herculi corporis molem quantumvis immanem. Quantula haec erit laboris accessio illi, qui ceteris omnibus sustinendis par fuerit! Sed nimirum pondus non corporis, verum virtutis rerumque gestarum intelligit, quod vel maxime est absurdum. Eodem plane modo in eadem re ineptus fuit Ovidius Metam. Lib. IX. de Hercule Diis illato hoc referens:

Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum
Quadrijugo curru radiantibus intulit astris.

Sensit Atlas pondus.

Idem Lucano accidit, qui in Pharsaliae principio Georgicon aemulatus initium secumque deliberans, ecquam

*) Quantis illa clamoribus adolescentuli diximus de supplicio parricidarum? quae nequaquam satis deferbuisse post aliquanto sentire coepimus. In Oratore cap. XXX,

[ocr errors]

Nero coeli partem olim esset occupaturus, praeter alia hoc habet.

Aetheris immensi partem si presseris unam,

Sentiet axis onus.

Orbe tene medio.

Librati pondera coeli

Praetereo similés aliorum ineptias. Magna enim est labendi in hoc genere facilitas, praesertim judicio nondum satis firmato neque ingenio disciplinis philosophicis subacto. In poetarum quidem vulgo talia nemini accident inexpectata: illud miror, Lessingium, quo in rebus criticis virum subtiliorem acutioremque Germanorum natio habuit nullum, ad hos ipsos scopulos haesisse. Illos puto versus, quibus Horatii illud, dulcia barbare laedentem oscula, satis ridicule sic est imitatus: Dann fühl' ich sie, die süssen Küsse, Die ein barbarscher Biss verletzt, Sie welche Venus nebst dem Bisse

In's Fünftheil ihres Nectar's netzt.

Haec qui intellexerit, aut explicaverit quo modo oscula vel dente laedi vel nectare imbui possint, nae is mihi magnus erit Apollo. Sed nimirum Horatii oscula basia esse putavit, eaque viro magno errandi caussa extitit. Quanquam erroris pars haec quidem est minima, multoque lenius ferrem Horatium immerito castigantem quam sic imitatum. Verum et hujus vitii veniam dabimus Lessingio adolescentulo, qui vir postea pluribus praestantissimisque scriptis de litteris Germanorum elegantioribus immortaliter est promeritus.

Alteram generis hujus, quod veritate caret, formam lumina illa constituunt, quorum falsitas inani verborum lusu continetur. Addo inanem, quia non omnem per se puto talem esse, cum sit aliquis et ingeniosus et qui vel doctis auribus placere admodum possit. Omnis autem verborum lusus vel circa vocabulorum sensum versatur vel sonum. In priori genere poeta alium sensum ostendit, alium premit. Atque verus et

probabilis lusus is est, ubi eruto intellectoque eo quod premebatur, simul etiam sententiae, quae primum aut obscura erat aut falsa videbatur, intelligetur veritas. Unde ex dispulsa falsitatis opinione grata nascitur admiratio. Cujusmodi est poetae veteris Graeci in Nearchum quemdam nobile epigramma:

Εἴη σοι κατὰ γῆς κούφη κόνις, οἰκτρὲ Νέαρχε,

Οφρα σε ῥηϊδίως ἐξερύσωσι κύνες.

Nimirum hic est aliqua unius vocabuli ambiguitas, qua efficitur, ut prior versus aliam sententiam ostendat, aliam exhibeat posterior. Nam qui initium legent, iis cum formula inscriptionum sollemni is primum sensus occurret, ut poetam ossibus mali hominis placidam quietem precari existiment. Sed quo consilio terram levem precetur, ex sequentibus demum intelligitur. Qui talis exitus animum ferit tanto magis, quanto acerbior est irrisio mali hominis, pro expectato beneficio meritum malum ferentis.

At diversa est ratio in verborum illo lusu, qui veritate caret. Ibi poeta falsum vocabulorum sensum non ostendit magis, quam in veri locum sufficit, hunc autem non premere modo studet, verum abscondere, quod illo perspecto simul omnis sententiae inanitas intelligeretur. Itaque ejusmodi lusum imperita quidem hominum amat multitudo, cui pro rebus verba dare est facillimum, doctissimus autem quisque maxime abjicit et fastidit. Quanquam et in poetis plures reperio et ingenio praestantes et doctrina claros, quibus ita ludere non se indignum videretur. Extat in Venerem armatam Graecum epigramma, quod Anthologiae Lib. IV. sic legitur:

Παλλὰς τῶν Κυθέρειαν ἔνοπλον ἔειπεν ἰδοῦσα·

Κύπρι, θέλεις οὕτως ἐς κρίσιν ἐρχόμεθα;

“Η δ' ἀπαλὸν γελάσασα· Τί μοι σάκος ἀντίον αἴρειν; Εἰ γυμνὴ νικῶ, πῶς ὅταν ὅπλα λάβῳ;

B

[ocr errors]

Quae sic sunt conversa ab Ausonio:

Armatam vidit Venerem Lacedaemone Pallas.
Nunc certemus, ait, judice vel Paride.
Cui Venus: Armatam tu me, temeraria, temnis,
Quae, quo te vici tempore, nuda fui ?.

[ocr errors]

Hic sibi placeat licebit Cytherea vel potius poeta reż sponso, quod mihi quidem nasutuli cujusdam effugio simillimum videtur, rationem, quia ratione convellere non potest, facetiis eludentis. Excutiamus igitur illam unam vocem vici, in qua latet ambiguitas. Ea quae tum erit sententia? Nempe nuda te forma vici. Num ideo armis armatam? Ita ipsum Dejanira Herculem, Briseis Achillem atque Helena una omnem Graecorum exercitum vincat. Sed illum sensum, qui unus verus est, suppressa voce forma tegere voluit poeta, abscondere non potuit: quo perspecto, quid relinquitur quod admiratione dignum videatur? Quasi vero, inquis, non hoc ipsum Venus sentiret, aut quasi illud potius ageret, ut armis sese Palladi praestare serio contendat, quam ut lacessita illius in se dicacitatem joci non illepidi facetiis repellat. Equidem fateor, ita intellectum poetam culpa liberari, quamvis carminis ipsius species haud parum imminuatur. Nam pro sententia gravi atque magna habebimus joci non infaceti levitatem, qui risum fortasse, sed admirationem certe nullam moveat. Neque ego sane negaverim, in carminum genere leviori illo et joculari ipsam interdum falsitatem placere posse veritatis specie oblatam. Modo sentiamus, neque poetam ipsum pro vero speciem amplexum esse, neque legentibus dare velle.

Quid autem de illo Voltaerii in Detuschium epigrammate judicabimus?

Auteur solide, ingénieux,

Qui du théâtre êtes le maître;
Vous qui fites le Glorieux,

Il ne tiendroit qu' à vous de l'être.

1

Quos ego versus Voltaerii esse vix cuiquam crediderim, nisi et gentis suae criticis, et haec ipsa velut ingeniosa laudantibus. *) Adeo in illis non acumen modo, verum et judicium omne desidero. Nempe quid dicit? Tu qui gloriosum fecisti, ipse, si modo velis, esse poteris. Fecerat autem Detuschius fabulam, cui inscriptum est nomen Gloriosi. In qua voce ludens Voltaerius modo jactatorem, modo gloria famaque inclytum intelligit. Quae, quis est tam imperitus aut simplex, ut inter se possit confundere? Omnis autem lusus verborum eo ineptior est, quo magis faciliusque falsitas patescit. Atque hic quidem quam sit inanis, tum intelligetur maxime, si isthaec cum superioribus contendamus. Tum nimirum reperiemus, Graecum priorem vera dixisse falsi speciem habentia, alterum falsa quidem, sed quae paulisper certé vera videantur, cum haec, ut sunt falsa, statim adpareant. Et tanto melius, hercle, quod adparent. Nam si vox gloriosi vel tantisper in postremo versu eodem sensu quo in priori posita videri posset, Detuschius hujuscemodi laudem, ut puto, maximopere deprecaretur. Quod si porro velimus Graeci in Venerem epigrammatis comparatione dispicere, unde haec major et apertior falsitas nata fuerit, videbimus Graecum res forma quidem diversas, sed tamen genere conjunctas permutasse, victoriam puto armorum et pulchritudinis, cum in hoc nostro jactatio atque gloria non forma modo, sed etiam genere discrepent, neque communi quodam nomine possint conjungi. Sed neque isthaec est ambiguitatis in his versibus turpitudo omnis. Nam illa

Vous qui fites le Glorieux,

duplicem sensum habere non modo possunt, sed vel debent, si velimus poetae rationem eorum quae dicit

*) Dictionnaire littéraire extrait des meilleurs auteurs anciens et modernes. à Liège, 1768. Tom. I. p. 434.

« ZurückWeiter »