Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

etiam Ciceronis indolem atque stylum referat, eorum ante alios esto judicium, qui et sensum habent hujus scriptoris assidua lectione formatum, atque aures in primis notandis numeris et orationis ambitu exercitatas. Quorum profecto nemo est, qui non statim agnoscat illum Ciceronis morem, particula sed orationem prope innumerabiliter sic continuantis. Quem si exemplis demum aut illustrare velim, aut vindicare, paene ineptus sim. Illa vero orationis institutae aliter, aliter continuatae discrepantia multis fortasse aliquo locorum non dissimilium indigere videatur testimonio, non satis intelligentibus, quo modo a servis lautioribus com→ parationem ducere incipiens Cicero, ad eos, qui non honestissimum locum servitutis teneant, subito deferatur. Qui si omnia accuratius expendant, intelligent, istam verborum magis quam sensus esse diversitatem, atque brevitatis causa Ciceronem orationis institutae velut cursum alio inflexisse. Quod enim loquentibus non raro usu venit, ut id, quod volunt, commodius se dicere posse, quam inceperant, sentientes, in ipso sermonis cursu se corrigant, idem hic puto Ciceroni accidisse, ut comparationem ita instituens intelligeret, se et brevius et magis accommodate de eo tantum ge». nere servorum esse dieturum, quod parem cum stultis illis, de quibus loquebatur, habebat dignationem. Quod si vero inceptam rationem tenuisset, plena oratio hujuscemodi quaedam erat futura. ,, Quemadmodum in „magna familia sunt alii lautiores servi, alii minus ho„nesti, ita plane et isti cupiditatum suarum servi aliam ,,alii habent dignationem. Atque ut ii, qui signorum, ,,tabularum, similiumque rerum curam habent, non ,,honestissimum locum servitutis tenent, ita etiam ea„rundem rerum cupidi istius servitutis locum paene „ìnfimum obtinent."

Jam vero haec, quae nos supplevimus, facile per se intelligenda, omittens Cicero, non modo brevius

[ocr errors]

dixit, sed et orationi sermonis familiaris, et de medio petiti speciem quamdam conciliavit, ei consilio, quo Paradoxa ista scripsit, apprime convenientem. Mihi quidem talis quaedam vel constructionis, vel sententiae perturbatio adeo non videtur reprehendenda, ut ad meum certe sensum negligentiam aliquam orationis habeat non ingratam: eaque Ciceronem saepius esse delectatum, paucis e plurimorum locorum numero demonstrabo. Primum quidem excitabo e libro de Officiis I. 50. ubi ista leguntur.,, Quin etiam, si quis ,,est paullo ad voluptates propensior, modo ne sit ex pe,,cudum genere (sunt enim quidam homines non re, ,,sed nomine,) sed si quis est paullo erectior, quamvis ,,voluptate capiatur, occultat et dissimulat appetitum ,,voluptatis propter verecundiam." In quo loco Cicero epanalepsi haud multo leniori illa primum ad voluptates propensiorem simpliciter commemorans, deinde subjungit paullo erectiorem. Alterum dabo locum ex ejusdem operis L. III. 26.,,Utile videbatur Ulyssi, (uț ,,quidem poëtae tragici prodiderunt; nam apud Home,,rum, optimum auctorem, talis de Ulysse nulla suspi,,cio est) sed insimulant eum tragoediae, simulatione ,,insaniae militiam subterfugere voluisse." Tandem Tusc. Qu. I. 1. „Etenim, si orationes, inquit, quas ,,nos multitudinis judicio probari volebamus, (popularis ,,est enim illa facultas, et effectus eloquentiae est au,,dientium adprobatio) sed si reperiebantur nonnulli, ,,qui nihil laudarent, nisi quod se imitari posse confi~ ,,derent quid futurum putamus, cum adjutore ,,populo, quo utebamur antea, nunc minime nos uti "Posse videamus?"

In horum igitur locorum neutro ea, quae orsus est dicere, finivit. Hactenus tamen, ne quid dissimu→ lem, ab nostro discrepant uterque, quod in his modo dicendi rationem, in illo autem ipsam sententiam mutavit. Quod discrimen şi cui tantum videatur, ut çan

dem se velut colligendi licentiam in verbis scriptori concedat, in rebus ferendam minime putet, ejus fastidiosae, ut nobis videtur, diligentiae, pro SED ut in familia, ET ut in familia legentes, ut parva, sic leni facile mutatione occurremus.

Sed quaerat forte quis, unde librario a vero sententiarum ordine, si hic quidem, quem volo, verus fuerit, aberrandi causam natam existimem. Atque ego, quanquam, si ordinem pervulgatum stare non posse, hunc autem optime se habere, demonstraverim, satis me arbitror mutationem a me propositam commendasse, tamen, quia perspecta aberrandi facilitate, ipsius correctionis augetur probabilitas, quid mihi, omnibus expensis, visum sit, paucis aperiam. Putabam igitur, turbas istas verborum puTO PARI dedisse proximitatem. In quibus coalescentibus cum librarius sibi visus esset deprehendisse vocem TOPIARII inferius paullo exstantem, tum reliqua inde a periodi initio verba, sua sede mota, hue transtulit. Illud unum praeterea addam, quod, si quid aliud umquam, liquido posse me adfirmare arbitror, non id, quod libri omnes habent, ipsius servitutis Ciceronem scripsisse, sed istius servitutis, istam nempe servitutem dicentem, quae ab istarum rerum est cupiditate.

Haec igitur, quae cum nonnullis vestrum egimus privation, hoc tempore visum est disserere paullo enucleatius, eo magis, quod inter vos esse plures cognovimus, non modo explanandis veterum scriptorum locis conjuncto studio operam sedulo navantes, sed et artis criticae, quae lectionem vel suspectam, vel corruptam diligentius rimatur, aliquo sensu imbutos. Sine qua facultate quemadmodum nemo auctorum veterum vel doctus lector, vel probabilis interpres exstitit, ita haec quoque inter nos studia vigere, bonarum literarum plu

rimum interesse existimamus. Quanquam, ut optimarum rerum quarumvis, ita et hujusce generis quaedam est intemperantia, in quam prolapsi aliquot superiorum in primis temporum viri docti, universae arti apud imperitos quandam infamiam contraxere. Atque mihi quamquam summorum veteris aevi scriptorum operibus maculas abstersisse, eximium quoddam, ac dignum ingenioso viro munus videatur, singulasque Bentleji, Lipsii, aliorumque emendationes peperisse, quam operis haud contemnendi auctorem me esse malim, tamen eos probare minime possim, qui veterum libros legendi tractandique consilium isthac una re terminandum censuerunt, Quare hoc quidem constanter tenendum est, auctores Graecos Latinosque non haberi, quo emendentur, sed emendari, ut rectius atque expeditius legantur: caeterum ista facultate, cum ad accuratum ac subtile rerum verborumque judicium, tum ad pulcri sensum quam plurimum profici. Ad quem finem si, ut omnes vestros labores, ita hoc quoque studium dirigetis, tum profecto erit, cur illam quoque doctrinae partem imperitorum ineptis sermonibus saepius exagitatam coluisse, ipsi vobis maximopere gratulemini.

Vos autem quaeso omnes, novi cursus, quem istis auspicamur, stadia ingressi, verae studentes laudi, ut fecistis adhuc, porro cum publica debitaque opera privatam atque honorariam industriam gnaviter conjungite. Quod uti feceritis, ita vestrae cum utilitati, tum apud optimum quemque, vestros maxime, qui vos in animo atque oculis ferunt, doctores existimationi prae clare consuletis.

SPICILEGIUM OBSERVATIONUM

IN

M. T. CICERONIS

TUSCULANARUM QUAESTIONUM LIBRUM

Operum Ciceronis philosophicorum, si partem criti

cam spectes, vix aliud ullum magis purgatum, atque expolitum arbitror, quaestionibus illis, quas a villa Tusculana inscripsit. Ut enim caeteros, qui aut praecesserunt, aut subsecuti sunt, omnes taceam, unum Bentleji ingenium tot menda mirabili sagacitate aperuit, tot loca affecta persanavit, ut iniquam videri possit secum certandi omnibus deinceps editoribus reliquisse condi tionem. Qui si sermonis Ciceroniani usu atque intelligeutia tantum, quantum acumine, valuisset, in eo profecto critici Ciceroniani perfecti exemplum expressum intueremur. Nunc vero ab hac parte omnibus praestans, ab illa multis inferior, in mutandis iis, quae erant sanissima, toties a recta via aberravit, ut, qui pulcherrimas emendationes ab illo jam occupatas aegre ferat, certe in lectione vulgata asserenda largam de Cicerone bene merendi habeat copiam. Quod si denique Wolfius Halensis, vir doctissimus, quem novam horum librorum editionem moliri accepimus, institutum perfecerit, ita, opinor, huic muneri ab omni parte erit satisfactum, ut pauci ex omni numero veterum libri aeque perpurgati illustratique videantur. Quo accepto nuntio, quemadmodum Ciceronis causa fuimus laetati, ita nobis consilium natum est, librum operis hujus prio

« ZurückWeiter »