Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

TENTATUR

LOCUS

I

I S

CICERON

E PARADOX. V. CAP. 2.

99

Inter innumerabiles Ciceronis locos, criticorum cura néquaquam satis adhuc perpurgatos, unus e difficilioribus mihi videtur is esse, quem Paradoxon V. Cap. 2. continet, sic habentem. Atque ut in magna familia ,,sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed tamen ,,servi, atrienses ac topiarii, pari stultitia sunt, quos ,,signa, quos tabulae, quos coelatum argentum, quos ,,Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimio opere ,,delectant." De quo loco, commilitones! ut isthac scribendi occasione diligentius commentarer, privatae nonnullorum ex vestro numero adolescentum industriae putavi tribuendum, qui nunquam non gratissimi domum meam frequentant, de communi studiorum causa me consulentes. Qui quum de horum verborum constituenda lectione ambigerent, et ego meam de eadem re promerem sententiam, simul hoc, qualecunque erat, signare stylo decrevi, ut, sive locum pérsanassem, cum pluribus id communicaretur, seu operam lusissem, a doctioribus eo facilius admonerer.

Sed ut omnem sive vulneris sive morbi curationem antegredi debet corporis affecti cognitio, ita, priusquam loci sanandi rationem expediamus, et quae causae corruptelae mihi afferant suspicionem, et qua in parte haerere mèndum arbitrer, pluribus puto disserendum. Et quoniam meo quidem judicio ea, quam

1

dixi, corruptela haud in verborum aliqua depravatione, verum in sententiarum haud quaquam apta inest collocatione, ante omnia locum ipsum dabimus ab initio ad eum usque terminum, quem ipsa causae cognitio postu→ labit, productum.

,,An ille mihi liber, inquit, cui mulier imperat? ,,cui leges imponit, praescribit, jubet, vetat, quod videtur? qui nihil imperanti negare potest, nihil reou ,,saré audet? Poscit? dandum est: vocat? veniendum: ,,ejicit? abeundum: minatur? extimescendum. Ego ,,vero istum non modo servum, sed nequissimum servum, etiamsi in amplissima familia natus sit, appel,,landum puto. Atque ut in magna familia alii sunt ,,lautiores (ut sibi videntur) servi, sed tamen servi, ,,atrienses ac topiarii, pari stultitia sunt, quos signa, ,,quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corin,,thia opera, quos aedificia magnifica nimio opere dele,,ctant. At sumus, inquiunt, civitatis principes. Vos ,,vero ne conservorum quidem vestrorum principes ,,estis. Sed ut in familia, qui tractant ista, qui ter„gunt, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non ,,honestissimum locum servitutis tenent: sic in civitate, „qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius ,,servitutis locum paene infimum obtinent."

Ita quidem Graevius e codd. mirum in modum va➡ riantium vestigiis lectioném constituit; si de singulis verbis quaeras, meo judicio verissime; si sensum spectes, nulla ex parte bene. Quanquam locus jam habet ille prima fronte speciem aliquam integritatis, ut et multorum, post Graevium, editorum, et in his quoque Ernestii falleret acumen. Quod igitur in curandis morbis multis saepe accidit, ut externa tantum et in promtu posita spectent, ac, dum vulnus coaluerit, parum febrim praevideant, aut sanguinis ictum, ex ipsa forte curatione contractum, idem hic passum esse puto virum doctissimum, qui verbis modo restituendis

intentus, haud animadvertit graviorem illam sensus ac sententiarum perversitatem. Ut enim id, quod totum grammaticum est, praeteream, in verbis istis, pari stultitia sunt, vocem sic vel ita, quam particula comparativa ut, in superiori membro posita, exigebat, omnino durius, et haud scio an parum latine, omissam, iste talis ab eo, cui mulier imperat, ad eum, qui nimia varii generis artificiorum cupiditate tenetur, transitus quam durus est, quam parum praevisus, quam nullo denique vel verborum vel sententiarum vinculo munitus! Etenim verba illa legens, atque ut in magna familia cet. quis rem novi argumenti exspectat, quis non potius eorum, quae ante dicta sunt, vel confirmationem aliquam, vel illustrationem?

Ipsa autem illa servorum cum stultis comparatio quorsum pertineat, quove consilio sit instituta, equi-. dem fateor, me parum intelligere. Nam quod dicit, servos aliis esse alios lautiores, horum etiam genera commemorans, atrienses ac topiarios, non aliter certe: ad comparationem valebit, nisi idem dicat, stultos perinde aliis esse alios aut tolerabiliores aut absurdiores judicandos. Atqui plane contra, cos, quos signa, quos tabulae, caeteraque luxuriae instrumenta nimio opere delectent, pari praedicat stultitia, et, quod merito mireris, perinde pari, ut servi alii sint aliis lautiores, id est, haud pari conditione. Quo quid magis contrarium fingi posse dicam, ego profecto non habeo. Qualis autem porro isthaec est inconstantia, ut, quos hic pari cum caeteris stultitia dicit, eosdem paullo post idem contendat servitutis ejus, quae est a stultitia, locum paene infimum obtinere? Ego vero quidvis potius credam, quam Ciceronem tantam sui oblivionem capere potuisse.

Sed fortasse nos magnopere erramus, Ciceroni ea tribuentes, quae nec cogitavit, nec dixit. Quid enim? st hoc voluit: in magna familia, utut alii lautiores sibi

[ocr errors]

aliis videantur, omnes tamen esse servos; idemque, cum pari stultitia dixit, non modum aut mensuram, sed tantummodo genus nos voluit intelligere. Quo posito, loci istius hujuscemodi quaedam erit sententia. ,,Quemadmodum in magna familia illi etiam servi, qui sé ceteris lautiores existimant, tamen sunt servi, ita ,,etiam illi, qui signorum, tabularum, et quae sunt „ejusdem generis, aliarum rerum cupiditati serviunt, licet ceteris forte se meliores putent, tamen non mi➡ „nus sunt stulti.“

Mihi vero sic scribens Cicero, neque dicendi modum, neque ipsum sensum satis probabit. Cum enim ita lego: atque ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed tamen servi, in his equidem verbis, ut alii servi sunt lautiores, enunciationem ego principem ac momentum sententiae, in voce autem lautiores comparationis agnosco fundamentum, neque legendi peritus quisquam aliter, ut opinor, sentiet. Tu contra enunciationum formam ordinemque mutans, sententiae pondus potissimum confers in ista verba, sed tamen servi, quae plane formam habent enuntiationis, quam dicunt, incidentis; quo fit, ut Cicero tuus sic scripserit, ut grammaticis aut dialecticis initiatus alter nemo.

Quid? quod ne ipsum quidem sensum ego probaverim? Quod enim in omni comparatione recte requiritur, ut res illa, quae cum altera comparatur, huio ab ea quidem parte, a qua quaeritur illustratio, sit si➡ millima, illud in hac causa dico me plane desiderare. Neque enim enuntiationis hujus, quos signa, tabulae, et similia nimio opere delectant, stulti sunt, eadem, quae dicitur, identitas est, quae hujus, omnes servi sunt servi, aut eadem pariatio, ac si atrienses ac topiarios servos dixeris. Nam in atriensi ac topiario apud Romanos servitus per se intelligebatur, in luxuriosis autem illis stultitia e natura luxuriae demum est evol

venda. Ita fit, ut parum huic rei apta sit ista comparatio. Sed, quod caput est, eodem haec interpretatio incommodo urgetur, de quo supra dixi. Nam servos in magna familia lautiores Cicero opponens iis, quos signa, quos tabulae reliquaque nimium delectant, eo ipso istos cupiditatum servos velut lautiores se agnoscere declarat. Quod quomodo potest is, qui paullo post eosdem istius servitutis locum paene infimum obtinere judicat?

Satis, opinor, docui, lectionem pervulgatam hujus loci stare non posse: sequitur, ut meam de illo constituendo sententiam exponam. Atque illud jam supra fui professus, istam mihi labem non in verborum aliqua depravatione, sed in apta minime enunciationum collocatione videri quaerendam: quas quidem transpositione sic putavi ordinandas. ,,An ille mihi li,,ber, cui mulier imperat? cui leges imponit, praescri„bit, jubet, vetat, quod videtur? qui nihil imperanti ,,negare potest, nihil recusare audet? Poscit? dandum ,,est: vocat? veniendum: ejicit? abeundum: minatur? ,,extimescendum. Ego vero istum non modo servum, ,,sed nequissimum servum, etiamsi in amplissima fa„milia natus sit, appellandum puto. Pari stultitia sunt, ,,quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corin,,thia opera, quos aedificia magnifica nimio opere dele,,ctant. At sumus, inquiunt, civitatis principes. Vos ,,vero ne conservorum quidem vestrorum principes ,,estis. Atque ut in magna familia sunt alii lautiores, ,,ut sibi videntur, servi, sed tamen servi, atrienses ac ,,topiarii; sed ut in familia, qui tractant ista, qui ter,,gunt, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non ,,honestissimum locum servitutis tenent; sic in civitate, ,,qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, istius ,,servitutis locum paene infimum obtinent.“

Ista igitur mutatio num non modo, id quod parum est, omnem tollat interpretandi difficultatem, sed

« ZurückWeiter »