Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Itaque prope omnium, quod scio, Horatii interpres tum, inde ab Acrone, haec fuit opinio, ut existimarent, isthanc oden totam spectare Archytám, philosophum Pythagoreum nobilem, naufragio in littus Calabriae dejectum. *) Ac sex quidem versus priores vulgo tribuunt nautae cuidam, ad eandem oram appulso, tantique viri, cujus inhumatum corpus in arena invenerat, triste fatum miranti. Huic deinceps per reliquam car. minis partem omnem umbra philosophi respondet, partim ejus rei minuens admirationem, commemoratis tum hominum clarissimorum mortibus, tum variis vitae humanae periculis, e fatali cuivis diem suum obeundi necessitate, partim etiam petens ab eo corporis inhumati sepulturam, optima annuenti precando, metum contra, neganti, minis terroribusque addendo.

Ea igitur ratio quamvis carmen leviter percurrenti ipsa sese sponte offerat, neque omnino aliquid in se videatur habere, propter quod rejicienda existimari debeat, tamen, ni fallor, rebus omnibus accuratius excussis parum verosimilis reperietur. Iam ante omnia, si ad illud attendas, quod carminis summam atque caput constituit, nonne prorsus singulare est, philosophum videre Pythagoreum de corporis sui sepultura tantope re laborantem? Ista nempe, quae corporis humandi curam veteribus in primis commendabat, popularis de Styge centum annos oberranda superstitio, totaque de inferis doctrina,

Materies vatum, falsique piacula mundi,

ea igitur omnia ecquid poterant pertinere ad illum, qui alium esse animorum cursum e corpore excedentium,

*) De Cruquio, qui Horatium sub Archytae nomine L. Tarutium, nobilem ejus aetatis astrologum, perstringere existimat, aut de Baxtero, qui illum hac ode Bruti fata deflere opinatur, similibusque aliorum nugis dicere, haud sane est operae pretium,

fatali lege atque ordine conficiendum sibi persuasisset? At, inquit Ianus v. cl, secutus est pocta communes sensus, potuitque philosophus quoque Pythagoreus, licet illud de Styge non crederet, ut homo certe, poscere,. nautam humanitatį tantum tribuere, ut se humaret. Ego vero, ut facile concedam, poetam, quamvis aliter sentientem, in carmine plerumque permultum dare posse opinioni vulgari, tamen id ab meo quidem sensu judicioque numquam impetrabo, ut istiusmodi aliqna excusatione huic causae satis consultum arbitrer. Utcunque igitur tam sollicitam, tamque religiosam corporis sepeliendi curam ego in poeta, vel de se ipso, vel de alio quovis loquente, sine ulla offensione feram, tamen" eadem res in omni Pythagoreorum familia, quorum' tantopere fuit nobilitata illa de animorum post mortem migratione doctrina, facillime mihi valere videtur ad irrisionem; eaque me haud fere aliter affici fateor, quam si a poeta quopiam recentiore Voltaerii umbram inductam legam, ab sacerdote aliquo preces missales flagitantem. Itaque hoc, ut opinor, probabit nemo, nisi qui forte totum isthoc carmen talem aliquam disciplinae Pythagoricae spectare irrisionem existimaverit; quae certe multorum interpretum fuit opinio, in pervulgata hujus odae judicandae ratione propemodum uecessaria, neque prudenter sane ab iis, qui novam rationem nullam docerent, explosa.

!

Sed si quem forte minus ista moveant, habemus certe alias, easque nescio an graviores, dubitandi causas, ab ipso carminis argumento, eorumque, quae in illo dicuntur, natura depromtas. Non equidem quaeram, unde nauta iste, hoc, quod in littore adspexerat, cadaver Archytae philosophi esse, tenuerit: praetereo-etiam isthanc artium geometricarum, astronomicarumque admirationem, in homine mercaturam faciente paulo insolentiorem: illud autem videbimus, ecquam ipsa Archytae umbra in hoc dialogo personam sustineat, et

quanam ratione illa, quae ab eo respondentur, cum iis, quae nauta prior dixerat, videantur consentire.

Itaque primum Archytas nautae tanti philosophi casum miranti sic respondet:

Occidit et Pelopis genitor, conviva Deorum,
Tithonusque remotus in auras,

Et Iovis arcanis Minos admissus: habentque
Tartara Panthoiden, iterum Orco
Demissum; quamvis clypeo Trojana refixo
Tempora testatus, nihil ultra

Nervos atque cutem morti concesserat atrae.

I

Videtis versus posteriores ad Pythagoram pertinere, quem vetus fama tradidit affirmasse, se belli Trojani tempore Euphorbum Panthoi filium fuisse, quemque praeter alios Heraclides Ponticus scripsit, in Apollinis fano apud Branchidas, Euphorbi clypeum in pariete fixum agnovisse pro suo. Atque omnino haud erat inexpectata Pythagorae inter viros claros commemoratio, a philosopho Pythagoreo facta. Illud, ut puto, quisque mirabitur, hanc illius mentionem ita fieri, ut Archytas videri possit voluisse suae familiae principem nautae propinare deridendum. Neque enim emunctae naris hominem ullum fugiet versuum istorum, praecipue postremi nequitia, cum sensu ipso, tum inprimis subtili vocabulorum dilectu patens.

Verum pergit:

Iudice te non sordidus auctor m Naturae verique,

Quo judice? nauta? Absit vero hoc nefas et a Pythago ra, et ab Archyta, maxime autem ab ipso Horatio! Sed, inquit Gesnerus post Dacierium, noverat scilicet Archytas, magnam esse Pythagorae in Italia auctoritatem, etiam apud vulgus. Quod ut sit verissimum, sicut est, nonne tamen vel maxime absurdum foret, Archytam ipsum philosophum de Pythagorae doctrina testem atque judicem appellare nautam? Quis recentiorum phi

losophorum Leibnitio fuit celebrior? Cujus nomen famamque, quis vel hodie tam rudis est, atque barbarus, ut ignoret? At quam ridiculus foret poëta, Mendelsohnium inducens, de hoc viro judicium mercatori defe rentem? Hoc igitur, qui intellexerunt, quale foret, iis satius visum est, nautae orationem a principio carminis continuare ad versum usque vicesimum. Scilicet, ut tanto major esset doctrinae, in homine minime eruditu, admiratio. Equidem ne Sanadonis quidem rationem, quamvis multo meliorem illam, probaverim, superiora illa Archytae, haec autem postrema verba nautae tribuentis. *) Nam eorum sensus et elegantia parum sapiunt nautae indolem atque conditionem, quaeque ab Archyta dicta tandem aliquid significarent, eorum, și alteri tribueris, vis omnis plane frangetur: praeterea iste nauta sermonis vices hic ita plane praeter exspectationem excipit, ut interloquentis munus atque personam quocunque modo voluisse tueri videatur. Nonnemo autem haec Archytae auferri non posse intelligens, praesidium quaerendum existimavit ab emendatione, ita nimirum legens:

Iudice me non sordidus auctor cet.

idque tam certo conjectum judicavit Ianus, ut religioni haud duxerit, veterem lectionem constanti librorum. consensu stabilitam de sede sua exturbare. Ego vero fateor, et facilem esse hanc emendationem, et necessa riam iis, qui pervulgatam hujus carminis interpretandi rationem volunt tueri. Illud autem, opinor, mihi quisque dabit libenter, ut rationem potiorem judicet eam, quae emendatione quidem nulla indigeat.

Tandem Archytas corpus suum sepeliendum nautae commendat his versibus:

** Ita partes quidem video distributas in editione illa, quae Parisiis prodiit anno 1756. 12.

At tu nauta vagae ne parce malignus arenae
Ossibus et capiti inhumato

Particulam dare, et q. s.

His igitur, quaero, quomodo conveniat cum iis, quae ab initio carminis sic leguntur:

Te, maris et terrae numeroque carentis arenae
Mensorem, cohibent, Archyta,

Pulveris exigui prope littus parva Matinum
Munera.

Nam si ista pulveris exigui munera Archytam jam cohibent, id est, si corpus ejus jam est humatum, cur illius umbra eadem ipsa pulveris munera demum a nauta flagitat, ossaque et caput inhumata dicit? Hunc igitur diguum vindice nodum interpretes nullo se negotio soluturos pollicentur. Sed, quod merito mireris, cum plures eam difficultatem verbis extenuent, facilemque et expeditam esse responsionem affirment, unusquisque tamen, spreta alterius ratione, suum quoddam ac diversum iter tenent, per quod unum sperant exitum posse ex istis turbis reperiri. Quid igitur haec tanta eorum dissensio declarat, nisi hoc ipsum, locum istum versari haud in mediocri difficultate, quam quidem volentem expedire, facillimum fuerit, aberrare a vero? Nos autem, num quis eorum hoc, quod speraverunt, praestitisse existimari possit, videamus.

Atque ut initium faciamus a Turnebo, ille quidem existimat, poetam, tanquam humatione aliqua jam facta, exorsum esse: Archytam vero, tanquam projecto adhuc cadavere, loqui. Ejus igitur ratio, si quid intelligo, haec est, ut dicamus, poetam carmen incipere, tanquam ex sua persona loquentem; ipsum prò se plorare tristem Archytae casum, non ut recentem, sed ut veterem ac magno temporum intervallo remotum; ipsum hinc naturali sensuum cogitationisque vinculo deferri ad aliorum clarorum hominum, tristi fato occidentium, reminiscentiam, et quae his similia deinceps

« ZurückWeiter »