Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

que etiam hoc turpiorem apparere necesse est illum errorem, quo humanum genus in utilissima sibi pecora immanitatem exercuit, in ferarum bestiarum hostilitate vix excusandam. Illorum vero sortem indignam deplorans poëta prorsus eximius est. Quid enim fingi. aut praestantius possit, aut ad commovendos animos efficacius versibus illis?

Quid meruistis, oves, placidum pecus, inque tuendos Natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar? Mollia quae nobis vestras velamina lanas

Praebetis, vitaque magis, quam morte juvatis.

Neque vero male ille, quem supra laudavimus, Zachariae;

Siehe! hier liegt das schuldlose Lamm, erst gestern

von Wiesen,

Wo es spielte, der Mutter geraubt, und der Wollust

geopfert.

Quamquam hic quidem agnum ab nativa modo simplicitate, Ovidius vero praeterea etiam ab eximia designavit utilitate. Qua re et commiserationis sensus augetur, et homines tanto gravior urget ab immemori beneficiorum animo crudelitatis culpa. Eundem plane sensum spirant versus sequentes, quam molles illi, quamque aequabili lenitate fluentes!

Quid meruere boves, animal sine fraude dolisque,
Innocuum, simplex, natum tolerare labores?
Immemor est demuin, nec frugum munere dignus,
Qui potuit, curvi demto modo pondere aratri,
Ruricolam mactare suum: qui trita labore
Illa, quibus toties durum renovaverat arvum,
Tot dederat messes, percussit colla securi.

Quos versus qui legerit, is quo pacto poterit perferre tenuem prorsus atque pedestrem Zachariae imitatio

nem!

Selber den nützlichen Stier, der mit geduldiger Arbeit Manchen Acker gepflügt, und ihn mit Erndten ge

kleidet,

[ocr errors]

nimirum ad talia revocans exempla, quae et obvia sen➡ sibus et ornatus poetici: omnium maxime essent feracia: diertim dico noctiumque vicissitudinem, variam coeli, solis, atque lunae speciem, quatuor anni tempora, diversasque humanae vitae aetates. In quibus omnibus quantum insit pulchritudinis, nimis longum est dicere. Alterum pertinet ad facultatem poeticam, quae vel in illo eminet loco, jam subtiliori, qui elementorum aliorum in alia transeuntium exponit permutationem.

resolutaque tellus In liquidas rorescit aquas: tenuatus in auras Aeraque humor abit: demto quoque pondere rursus In superos aer tenuissimus emicat ignes. Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo. Ignis enim densum spissatus in aera transit: Hic in aquas: tellus glomerata cogitur unda.

11

Quorum versuum elegantiam rationemque vere poeti cam is demum sentiet, qui illos cum simillimi argumenti loco, quem in anni 1784. prolusione e Lucretio dedimus, paulo diligentius voluerit comparare.

Atque his tandem breviter peractis, nonnulla insuper erant, quae in loco isthoc Ovidiano nobis videbantur reprehendenda, praeterea etiam pars hujus disputationis restabat tertia, qua locis quibusdam corruptis nost medicinam allaturos olim promisimus. Verum cum et huic muneri ex illo tempore alio loco a nobis jam sit' satisfactum *), illud unum denique superest, ut de duobus locis, tum a nobis neglectis, nostram sententiam promamus, alteri quidem accuratiori consulentes interpunctione, alterum ab infausta Marklandi mutatione vindicantes. !:

C

*) Vid. M. T. CICERONIS Eclogaè, gesammelt von Herrn Abt d'Olivet, und zum Gebrauche der Zürcherischen Schule ven Neuem mit Anmerkungen erläutert. 1783. p. 223 segg.

Primum igitur versus sequentes sic fere solent in

terpungi:

coetusque silentum

Dictaque mirantum, magni primordia mundi, Et rerum caussas, et quid natura, docebat: Quid Deus: unde nives: quae fulminis esset origo. Atqui ea distinguendi ratio verba illa, quid Deus, absurde jungit cum sequentibus, unde nives etc., cum omnino sint conjungenda cum superioribus. *) Etenim aperte hoc dicit poeta: Pythagoram discipulos rerum caussas, et quae cum naturae, tum divini Numinis esset ratio, docuisse, ne scilicet, vulgi more, inani superstitione turbati, quae ad caussas naturales erant referenda, ea divina vi effici, iratique Numinis signa esse existimarent, qualia sunt illa, quae deinde commemorantur, nives, fulmina, tonitrua, terrarumque motus. Qui sensus cum per se sit commendabilis, tum inprimis firmatur illo versu:

Iuppiter an venti discussa nube tonarent.

Ex quo clarum fit, vocem Deus aliquo intervallo ac legendi velut mora esse a sequentibus separandam, quod ipsum verior ista interpunctio praestabit:

Et rerum caussas, et quid natura, docebat,
Quid Deus: unde nives, etc.

Alter locus legitur post versum 155. eumque ita di

stingui jubet, Marklandus: **)

Corpora sive rogus flamma, seu tabe vetustas
Abstulerit, mala posse pati non ulla putetiș,
Morte carent animae,

cet.

*) Hunc locum etiam a PAPINIO STATIO male esse intelle otum, docet ejus imitatio Silv. V. 3. 19.

At tu, seu membris emissus in ardua tendis,
Fulgentesque plagas, rerumque elementa recenses,
Quis Deus, unde ignes, quae ducat semita Solem,

**) In notis ad STATII Silv. II. 4. 74.

I

Itaque ille vocem animae etiam ad praecedentia pertinere, constructionemque hanc esse existimat: ne putètis, animas posse pati mala ulla; quippe morte carent animae. Ego vero ita mihi persuadeo, virum doctissimum, si omnem loci contextum diligentius expendisset, eam, quam tam fidenter commendat, interpungendi rationem ultro fuisse abjecturum. Nam, quem ille hac via efficit sensum, animas post mortem pati ulla mala non posse, is certe consistere nequit, cum animos in nova corpora migrantes, necesse sit, eamdem, quam in hac vita subierant, fortunae inconstantiam manere. Praeterea hoc tenendum est, poetam ex philosophi mente hic illos oppugnare terrores, qui ex subeundis apud inferos suppliciis nascebantur. Quos vanos esse, duplici ostendit ratione. Ad corpus quidem, inquit, illa, quae finguntur, apud inferos tormenta pertinere non possunt, quoniam illud, sive rogo, sive tabe dissolutum dissipatumque, mali omnis est expers. Neque vero animo inde aliquid est metuendum: quoniam ille ex alio in aliud corpus identidem transiens, isthoc hujus in hisce terris perennantis vitae curriculum continuat. Ex quibus sane patet, viri egregii acumen in hujus loci sensu constituendo plane a vero aberrasse,

[ocr errors]

Verum nostra prolusio vestrae, Auditores, utilitatis causa maxime suscepta, tandem ad proprium suum munus officiumque redeat, quo monemur novum vobis rite indicere studiorum cursum, bonis verbis auspicandum, persequendumque constanti animorum alacritate ea, cujus spem nobis affert vestrum plerorumque diligens opera praestita litteris superiori cursu, publica, publicisque praemiis remunerata, tum privata etiam, atque a doctoribus vestris nihilo secius observata. Quod enim inter vos sodalitatem constituistis, non ludo, nec commissationibus, verum susceptis sponte honestam studiorum laudem aemulantium laboribus frequentandam, illud quis non bonus libenter laudans, lae

cum

tissimum existimaverit omen animorum in veram stabilemque ex literis gloriam arrectorum? Vos igitur, o boni, quemadmodum coepistis, ita pergite, ut, quanta conjunctae cum publicae institutionis solertia privatae industriae vis sit, vestro exemplo intelligatur !

SCHOLA GRAMMATICA

DE

ARGUMENTO ATQUE CONSILIO

CARMINIS HORATIANI,

QUOD EST XXVIII LIBRI I.

PARS I.

Cum in multorum carminum Horatii lyricorum argumento constituendo, vel discordare inter se videas ejus interpretes, vel incertos fluctuare, tum omnium minime mihi quidem adhuc ad liquidum perducta videtur ejus odae ratio, quae est Libri I. 28. Cujus nostrae opinionis causas lubet vobis, Auditores, hoc tempore exponere, quo solemni more atque instituto disputatione aliqua, a vestris studiis non aliena, redeuntibus cursus scholastici auspiciis nobis est praeludendum. Neque vero hujus opellae nos unquam poenitebit, si id, quod contendimus, videamur consecuti, ut vel ad unum summi poetae carmen rectius judicandum intelligendumque, primum vobis, tum et nonnullis, qui forte ista cognoscent, aliis, duces auctoresque extiterimus.

« ZurückWeiter »