Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1

tera. *) Et Senecae quidem fortasse etiam Ovidium, omnibus vero obversatos puto sequentes apud Sextum Empiricum Empedoclis versus:

Οὐ παύσεσθε φονοιο δυσηχεος; οὐκ ἐσόρατε
Αλληλους θαπτοντες ἀκηδείησι νοοιο;

Μορφην δ' αλλαξαντα πατηρ φιλον υἱον άειρας
Σφάζει ἐπευχομενος μέγα νηπιος· οἱ δε πορευνται

vero

*),,Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat,
,,et aliorum commercium in alias atque alias formas transeun-
,,tium. Nulla, si illi credas, anima interit, nec cessat qui
,,dem, nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfundi-
,,tur. Viderimus, per quas temporum vices, et quando per
,,erratis pluribus domiciliis, in hominem revertatur. Interim
,,sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possint
,,in parentis animam inscii incurrere, et ferro morsuve vio-
,,lare, in quo cognatus aliquis spiritus hospitaretur." SE
NECA Ep. 108. - PLUTARCHUS 1. c. haec habet:
,,Jam hoc, inquit, considera, utri philosophorum nos inelius
cicures humanosque faciant: iine, qui liberos, amicos, pa-
rentes, uxores a nobis manduçari volunt, ut morte vere ex-
tinctos; an Pythagoras et Empedocles, qui nos condocefa-
ciunt, etiam erga alius generis animalia justitiam exercere?
Tu quidem rides eum, qui ab ovis esu abstinet. Is tamen
dicet: cum vos videmus mortui patris aut matris portiones
abscindere, amicisque eas absentibus mittere, praesentes vero
invitare, carnesque illis larga manu apponere, non rideam?"
Empedoclis, quos in contextu ponimus versus, ita latine
seu vertit, seu imitando expressit Chalcidius.

Comprimite, o gentes, homicidia: nonne videtis
Mandere vos proprios artus ac viscera vestra?

Mutatos sobolis mactat pater impius artus
Dis epulum libans: saeva prece territa mente
Hostia: luctifica funestatur dape mensa.

Natus item ut pecudes caedit matremque patremque,
Nec sentit charos mandens sub dentibus artus.

Μισσομενοι θύοντες, ὁ δ ̓ ἀνήκουστος ὁμοκλέων,
Σφαξας, ἐν μεγαροισι κακην ἀλεγύνατο δαιτα.
Ως δ' αύτως πατέρ' υἱος έλων, και μητέρα παιδες,
Θυμον ἀποῤῥαισαντα φιλας κατα σαρκας έδουσι.

Neque minus est Pythagorica altera illa causa, quam
Ovidius exponit versu 463 et seqq.

[ocr errors]

Quam male consuescit, quam se parat ille cruori
Impius humano, vituli qui guttura cultro
Rumpit et immotas praebet mugitibus aures!

Aut qui vagitus similes puerilibus haedum

Edentem jugulare potest, aut alite vesci,

Cui dedit ipse cibos! Quantum est, quod desit in istis Ad plenum facinus, quo transitus inde paratur! Et sane Pythagoram isthac ab animalibus abstinentia pacem atque mansuetudinem inter homines firmari existimasse, tradit Jamblichus. Qui enim animantium caedem ut nefariam et adversam naturae abominaretur, eum homines occidere, aut bellum gerere, multo magis pro scelere habiturum. *) Plutarchus vero, quem saepius jam vidimus non modo in rerum summa, verum in singulis etiam sententiis cum nostro conspirantem, diserte dicit, hoc Pythagorae praeceptum ad vitandam · inter homines crudelitatem spectasse. **) Idem alio loco, jam supra a nobis laudato, quemadmodum tyranni civium interficiendorum initia capiant a pessimo quoque, ita scribit homines sine dubio ab animalium noxiorum, ad domesticorum utiliumque, atque inde tandem ad hominum caedem sensim fuisse delapsos. ***)

Denique et illa fluxerunt ex fontibus Pythagoreis, quae de capienda ex animalibus utilitate hunc in modum proximis verbis traduntur:

*) 186.

I

**) De capienda ex inimicis utilitate.

***). De esu carn. orat. posti

[ocr errors]

Bos aret: at mortem senioribus imputet annis: Horriferum contra Borean ovis arma ministret: Ubera dent saturae manibus pressanda capellae. Neque enim Pythagoram, animalium caedem victumque improbantem, rectum justumque eorumdem usum sublatum voluisse, auctor est idem Plutarchus; cujus de hac re ipsa verba huc transferam. Pythagoras, inquit, docebat, quo modo citra injustitiam utilita tem percipere ex animalibus possemus. Non enim agunt injuste, qui animalia, quae cicurari prorsus non possunt, vel damnosa omnino sunt, plectunt atque interficiunt: mansueta autem humanaque cicurando aḍ eas operas condocefaciunt, quae uniuscujusque naturae

conveniunt.

Foetus equorum, asinorumque, et boum genus, ut ait Aeschyli Prometheus, dat Deus

Munera rependens, quae nostris laboribus
Subeant.

Sic canum custodia capras et oves defendit, dum mulgentur, tondentur, pascuntur. Neque injuste agunt, qui utuntur animalibus; sed qui hoc faciunt damnose, contemtim, et cum crudelitate. *) Haec itaque Plutarchus. E cujus hoc ipso loco, quod obiter monebo, intelligitur simul, quorsum et ille referatur versus :

Perdite, si qua nocent: verum haec quoque perdite

tantum.

Atque in his quidem nunc quoniam cogimur subsistere, reliqua primae hujus partis capita proxima publice scribendi occasione profligabimus. Caeterum, ut novus iste, cui hactenus praelusimus, studiorum cursus laetissimis ominibus nobis exoriatur, vehementer optamus.

*) De solertia animalium etc. p. m. 964 seqq.

1

1

P. III.

Ab animorum autem ex aliis in alia corpora migratione poeta, naturali cogitationum vinculo, defertur ad perpetuum illum, quo res quaeque in mundo labuntur fluuntque, modum ac vicissitudinem. Quem locum universum ut, quantum nobis quidem constat, minime possit Pythagorae disciplina tamquam suum sibi vindicare, in nonnullis certe versibus et latent Pythagoricae doctrinae semina, et satis aperta est scriptoris cujusdam Pythagorei imitatio. Ad priorem classem pertinet ipsum hujus loci principium:

Omnia mutantur: nihil interit.

Quae verba illustrabimus infra, ubi eandem rem poeta copiosius persequitur. E caeteris duos potissimum adtingemus loços, quorum alter his continetur versibus.

Ipse Dei clypeus, terra cum tollitur ima,

Mane rubet: terraque, rubet, cum conditur ima: Candidus in summo est: melior natura quod illic Aetheris est, terraeque procul contagia vitat. Nempe haud vano, arbitror, augurio suspicamur; postremis versibus poetam respicere ad illam Pythagorae opinionem, de qua Diogenes Laertius refert, dicens, illum aerem isthunc terrarum orbi circumfusum et immobilem et morbidum, quaeque in illo essent, mortalia omnia, summum vero liquidissimum ac saluberrimum, in illoque omnia immortalia atque divina existimasse. *)

*) Τόν τε περὶ τὴν γῆν ἀέρα ἄσειστον εἶναι καὶ νοσερὸν, καὶ τὰ ἐν αὐτῷ πάντα θνητά, τὸν δὲ ἀνωτάτω αεικίνητόν τε εἶναι καὶ και θαρὸν, καὶ ὑγιᾶ· καὶ πάντα τὰ ἐν αὐτῷ ἀθάνατα, καὶ διὰ τοῦ To dela. VIII. 26.

Eadem fere sententia est Ocelli Lucani, seu quisquis alius familiae Pythagoreorum popularis libellum de universo prodidit, mortalitatem lunae cursu metitus, quidquid autem supra illam esset, Deorum adsignans habitationi. *) Hanc vero talem notionum adfinitatem quemadmodum casu facile nasci potuisse minime diffitemur, tamen ne sic statuamus, ea maxime impedimur caussa, quod poetae, etsi jam nullum disciplinae Pythagoricae caput tractaret, tamen, quoad philosophum isthunc inducit loquentem, ejus doctrinae quaedam subinde velut semina spargere, eodemque colore universam ejus contingere orationem expediebat.

Atque ea quidem res pertinet non tantum ad Pythagoreorum opiniones atque sententias, verum etiam ad singula scriptorum loca satis interdum fideliter ab Ovidio expressa. Empedoclis certe versus cum aliquo nostri loco conspirantes supra commemoravimus, ejusdemque alios dabimus infra: proxime autem laudanda nobis sunt illa Epicharmi, a Diogene nobis servata **). νῦν ὅρη καὶ τως ἀνθρώπως·

Ὁ μὲν γὰρ αὔξεθ', ὁ δέ γα μαν φθίνει.

Ἐν μεταλλαγᾷ δὲ πάντες ἐντὶ πάντα τὸν χρόνον.

Ὁ δὲ μεταλλάσσει κατὰ φύσιν, καὶ οὔποκ ̓ ἐν ταυτο

μένει.

̓Αλλὰ ἕτερον εἴη κ' αὐτὸ δὴ τοῦ παρεξεστακότος.

Καὶ τὸ δὴ καγω χθὲς ἄλλοι, καὶ νῦν ἄλλοι τελέθομες,
Καὖθις ἄλλοι, κ ̓ οὔπω χ ̓ αὐτοὶ καττὸν λόγον.

Isthaec igitur legentes, videlicet intelligemus, ex quo fonte manarint sequentes Ovidii versus:

Nostra quoque ipsorum semper, requieque sine ulla, Corpora vertuntur: nec, quod fuimusve, sumusve, Cras erimus.

*) Vid. Opuscula mythologica, physica et ethica, ed. a Th. Gale, pag. 515 seq.

**) III. 11.

« ZurückWeiter »