Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

9)

820 spiritus iste tuus semper captatur ab ore.”

vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem
nescio quis, nomenque aurae tam saepe vocatum
esse putans nymphae, nympham mihi credit amari.

criminis extemplo ficti temerarius index
825 Procrin adit, linguaque refert audita susurra.

credula res amor est: subito conlapsa dolore, ut sibi narratur, cecidit, longoque refecta tempore se miseram, se fati dixit iniqui,

deque fide questa est, et crimine concita vano 830 quod nil est, metuit, metuit sine corpore nomen,

et dolét infelix veluti de pelice vera.
saepe tamen dubitat, speratque miserrima falli,
indicioque fidem negat, et, nisi viderit ipsa,

damnatura sui non est delicta mariti.
835 postera depulerant aurorae lumina noctem:

egredior, silvamque peto, victorque per herbas "aura veni" dixi, “nostroque medere labori;” et subito gemitus inter mea verba videbar

nescio quos audisse: “veni” tamen "optima!” dixi. 840 fronde levem rursus strepitum faciente caduca

sum ratus esse feram, telumque volatile misi. Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus, "ei mihi!” conclamat. vox est ubi cognita fidae

coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri. 845 semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes

et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem invenio, corpusque meo mihi carius ulnis mollibus attollo, scissaque a pectore veste

vulnera saeva ligo, conorque inhibere cruorem, 850 neu me morte sua sceleratum deserat oro.

viribus illa carens et iam moribunda coëgit haec se pauca loqui, “per nostri foedera lecti, perque deos supplex oro superosque meosque,

per si quid merui de te bene, perque manentem, 855 nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem,

825. Susurra: dies Adjectivum kommt nur hier vor.

836. victor, nachdem ich vieles Wild besiegt, erlegt hatte. per herbas, im Grase ; eigentlich stratus, iacens per herbas, hingestreckt

über das Gras.

842. tenens, in gesehwächter Bedeutung, so viel als habens.

846. Die 684 erwähnte Eigenschaft des Speeres ist bier vergessen.

853. meosque: und bei den mei

860

ne thalamis Auram patiare innubere nostris.”
dixit, et errorem tum denique nominis esse
et sensi et docui. sed quid docuisse iuvabat?
labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires.-
dumque aliquid spectare potest, me spectat, et in me
infelicem animam nostroque exhalat in ore:
sed vultu meliore mori secura videtur.'
flentibus haec lacrimans heros memorabat, et ecce
Aeacus ingreditur duplici cum prole, novoque
milite, quem Cephalus cum fortibus accipit armis.

865

nigen, bei den Göttern der Unterwelt, der ich verfallen bin.

862. vultu meliore, mit erheitertem Gesichte.

higt, nicht mehr fürchtend dass eine Nebenbuhlerin ihr in der Ehe mit Cephalus folgen werde.

secura, beru

865. milite collectivisch.

Druck von J. B. Hirschfeld in Leipzig.

1

« ZurückWeiter »