Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1481 Catulli, Tibulli, Propert, opera et Statii Sylvæ.

Ac-

tum Vincentiæ per magistrum Jo. Renensem et Dionysium
Berthochum. Tum in trinis foliis subjicitur Carmen
Jo. Calphurni, poëtæ clarissimi, ad Jo. Inderbachium
Pontificem Tridentinum de laudibus ejus, et de Inte-
ritu beati Simonis infantis a Judæis mactati. fol.-Conti-
git Cl. Heynio versare eam manibus, cum bibliothecæ
Georgia Augustæ ea illata sit. Præfatur breviter Jo. Cal-
phurnius ad Hermolaum ICtum, et memorat se, ab ado-
lescentibus studiosis rogatum, ut Propertium et Statii Syl-
vas iis interpretaretur, editionem Venetam percurrere cœ-
pisse; tot autem mendis refertam eam deprehendisse, ut
longe plura essent vitiosa et depravata, quam quæ emen-
data; convenisse itaque se nonnullos impressores, et tradi-
disse iis exemplar correctum; nec tamen eos partibus suis
satis omnino fecisse conqueritur. Manifestum adeo cum
ex his, tum ex ipsa exemplaris tractatione fit, esse illud ex
Veneta pr. descriptum, sed paulo emendatius. Cum im-
pressionis nota non sub extremam calcem, sed Statii Syl-
-91 (5 vis subjecta sit, memoratur aliquoties hæc editio sub titulo
veteris editionis sine anno: v. c. in Catal. Bibl. Reg. Pa-
ris. n. 778.

T

1485 Catullus, Tibullus, Propertius, cum comment. ant. Vene.
tiis, fol. Memoratur a Maittario T. I. P. I. p. 469. sed
perperam, cum de editione 1475, excusa agere vellet.
Val. Catulli poemata cum scholiis Ant. Parthenii Lacisii,
Brixiæ, fol.Quæ editio anno seq, juncta videtur Tibullo
net Propertio,,

1486 Catullus cum commentariis Parthenii (XI. Kal. Maii) Ti-
bullus cum commentariis (XVIII. Kal. Febr.) Propertius
Te cum brevibus elucubrationibus (XVII. Kal. April.) Brixiæ
oper Bonium de Boninis de Ragusia, fol. Laudatur vulgo:

[ocr errors]

Cat. Tib. Prop. cum elucubratt. Domitii Calderini et alio-
rum. (v. Bibl. Reg. Paris. p. 287. n. 779.) Sed Domitii
Calderini notæ tantum sunt in Prop. Vidit exemplaria Cl.
Heyne, in quibus diverso ordine se exciperent particulæ ;
in aliis, quod et in ceteris antiquis edd. sæpe factum, Pro-
pertius deerat. Hæc editio jam excussa fuit a Brouckhu-
sio. Convenit ejus lectio fere cum Romana, ut tantum
non ex ea descripta videri possit.

1487 Tibullus, Catullus, Propertius. Impressi Venetiis, per
or Andream de Palthaschichis Catanensem, fol.-De hac edi-
Batione, quæ ex superiori Brixiensi repetita est, repetitis quo-

que iisdem commentariis, Editor Cantabr. Tibullus, inquit,
anno 1487. in quo autem anno Catullus sit impressus, nulla fit
mentio. Sed Maittarius id definivit l. c. p. 484. et ipsa res
docere poterat: Er signaturis (f. g.) quarum hæc illam se-
quitur, constat, Catullum ab eodem typographo et anno eodem

-expressum fuisse ; quamvis typographi et anni indicium ad Ti
bulli solius calcem adponatur. In aliis exemplaribus Pro-
Propertium deesse, ex eodem Maittario patet, ubi omisso Pro-
papertio, tantum Tibullum et Catullum memorat hunc in
ook modum : Tibullus cum commentariis per Andr. de Paraschis-
cis (ita vitiose appellat, in indice vero de Paltaschiscis)
XVIII. Kal. Jan. Et Catullus cum comm. Ant. Parthenii La-
eisii Veronensis. Minus accurate in Append. Catal. Bibl.
Lugd. p. 513. Catullus, Tibullus, Propertius Beroaldi hu-
jus anni memoratur: nam is ad an. 1491. spectat, ut
statim videbimus.

1491 Tibullus, Catullus, Propertius cum commentt. (Bernardini
Veronensis in Tibullum, Antonii Parthenii in Catullum, et
Phil. Beroaldi in Propertium) Venetiis, fol. Mera est re-
petitio editionis Venetæ.

1493 Tibullus, Catullus, Propertius cum commentt. Bernardini
Veronensis, Ant. Parthenii, Phil. Beroaldi. Impressum
per Symonem Bevilaqua Papiensem. Venet. fol.-Nova est
repetitio Venetæ. Sed et inter incunabula artis typogr. in
Bibl. Uffenbach. univ. T. II., app. p. 135. separatim re-
Afertur.

1494 Catull. cum comm. Palladii Fasci, Venet. fol.
1497 Cat. Tib. Prop. repet. ed. 1491.
1500 Tib. cum comm. Cyllænii Veronensis. Catullus cum Par-
thenii Veron. et Palladii Patavini. Emendationes Catul-
lianæ per Hieron. Avantium Veronensem, et ejusdem in
Priapeias Castigationes. Prop. cum comm. Phil. Beroaldi.
Annott. in Prop. tum per Domitium Calderinum, tum per
Jo. Cottam Veronensem. Hæc omnia sunt ex exemplari-
bus emendatis Hier. Avantii. (Hæc in ipsa libri fronte
præscripta sunt.) Sub finem: Impressum Venetiis
per
༑་༣ Jo. de Tridino de Cereto alias Tacuinum, clɔlɔ. die vero
XIX. Maii. Regnante inclyto principe Augustino Barba-
dico. fol. Non infrequens est hæc editio. Etiam ex su-
perioribus Venetis repetita est, exemplar tamen ab Avan-
tio mendis typographicis purgatum esse debuit, antequam
operis librariis excudendum traderetur.

J

ÆTAS II. ALDINA.

[ocr errors]

1502 Aldina I. Catullus, Tibull., Prop., in ædibus Aldi, Vene-
tiis, 8.-Hæc eadem editio, ut in aliis Aldinis factum, sine
anniet loci nota prostat. Est autem hæc inter classicas
feditiones habenda, quandoquidem illa multarum seqq.
quasi parens, atque earum quoque, quæ emendatiores pro-
*** diere, fundus fuit. Expressam eam esse ex superiore Ve-
neta 1500. liquido constat, pluribus lectionibus compara-
tis; correctiones tamen viri docti seu Avantii seu Aldi ex-

I.

perta est, in Catullo utique Avantii, id quod in præfatione
ipse Aldus testatur. Idem ait nonnulla asterisco notata in
fine operis aliter atque aliter legi excudenda curasse : quod ta-
men præstitum ab Aldo non videtur. Nam quæ sub Ca-
tulli calcem subjectæ sunt emendationes Avantii, Lucre-
tium respiciunt. Exierant prelo Aldi ad tria millia ex-
emplaria hujus libri, ut mirandum sit, eum non frequentius
reperiri.

1503 Cat. Tib. Prop. impressi opera et impensa Philippi biblio-
pola Giunta T. Florentini anno MDIII. Nonis August.
Petro Sotenno Vexilifero felicissimo. 8. Etiam hæc Aldi-
næ repetitio est, ut tot alia exempla Aldina a Junta repe-
tita sunt.

1515 Aldina II. Cat. Tib. Prop. in ædibus Aldi et Andreæ so-
ceri, Venet. 8. Primo intuitu nihil habet hæc editio, quo
a priore magnopere discrepet. Sed pro nova prorsus re-
censione habenda est; adeo correcta et emendata illa est
(in Tibullo utique) a viro docto, etsi ejus nomen non pro-
ditum est. Secutus ille videtur in primis rationem criticam,
tum vero editiones veteres alterius sectæ passim inspex-
isse, Italicos quoque codices aut excerpta ex iis ante ocu-
los habuisse. Merito itaque illa facta est plerarumque,
quæ secutæ sunt, editionum fons et fundus, in primis au-
tem Muretinæ 1558.

1518 Cat. Tib. Prop. Lugd. sumtu Barthol. Trot. an. millesimo
quingentesimo XVIII. die XXII. Sept. 8.

1520 Alb. Tib. elegg. libri IV. una cum Val. Cat. epigramm. ;
nec non Sext. Prop. libri IV. elegiaci cum suis comm.;
videlicet Cyllenii Veron. in Tib., Parthenii et Palladii
in Cat., Beroaldi in Prop. Habes insuper emendatt. in
ipsum Cat. per Hier, Avantium Veron. Nec non et cas-
tigatissimam tabulam omnium rerum, quæ in margine
sunt positæ, nuper additam et nunquam alias impres-
sam. Venet. in ædibus Guilielmi de Fondaneto Montisferati.
an. Domini MDXX. die XII. Julii. Inclyto Leonardi
Lauretano Principe, fol.

1529 Cat. Tib. Prop. apud Sim. Colinæum, Paris. 8.-Novo cha-
racteris literarum genere, quod ad calligraphiæ elegan-
tiam propius accedit, exarata est hæc editio, ex I. Aldina

expressa.

1530 C. Val. Cat. Veron. lib. I. Alb. Tib. Equitis Rom. libri
IV. Sex. Aur. Prop. Umbri lib. IV. Cn. Corn. Galli frag-
menta. Basil, excudebat Henr. Petrus mense Martio, 8.
Repetita est ex Aldina I., ad II. passim correcta, sed pa-
rum diligenter.

1531 Cat. Tib. Prop. per Melch, Sessam, MDXXXI. XX. Sept.
Venet. 8.

[ocr errors]

1538 Repet. ed. Paris. 1529. 8. emendatis nonnullis gravioribus
vitiis. Alii hanc ed. ad an. 1534 referunt.
1534 Gryphiana I. Cat. Tib. Prop. cum Gallo. ap. Seb. Gry-
phium, Lugd. 8.-Editionum genus Gryphianum non con-
temnendum, totum ex Aldina I., seu ex Basileensi, quæ
inde descripta erat, ductum est, etsi passim ex secunda,
in sequioribus etiam ex Muretina interpolatum.

1537 Gryphiana. Cat. Tib. Prop. Accedentt. Corn. Galli
fragmm., quam editionem a nemine indicatam ipse possideo.
1539 8. repet. ed. Basil. 1530.

1542 Gryph. II. 8.

1543 Paris. 8. repet. ed. 1529. in qua graviora quædam vitia
emendata sunt.

1544 Gryph. III. 8.

1546 Gryph. IV. 8.

1549 Cat. Tib. Prop. His accesserunt Corn. Galli fragmm.
Post omnes omnium editiones summa denuo vigilantia re-
cogniti. Venet. ap. Hier. Scotum, 8.-Splendida sed vana
professio. Ex Gryph. repetita est, ad Âld. II. correcta.
1551 Gryph. V. 8.

1554 Cat. Tib. Prop. multis in locis restituti. Paris. 8.

ETAS 111. MURETINA.

1554 Catullus et in eum commentarius M. Ant. Mureti. Venet.
Paulus Manutius Aldi fil. 8. (Isque solus, sine ceteris duo-
bus, Tibullo et Propertio, nam hos poëtas jam tum con-
junctos exiise verum non est.) Hæc recensio Mureti doc-
tissime facta est, sed Aldina II. pro fundo substrata. Multa
a viro hoc sagaciter partim e critica ratione, partim ex ve-
teribus scriptis et editis emendata...

1558. Catullus et in eum comm. M. Ant. Mureti. Ab eodem cor-
gerecti et scholiis illustrati Tibullus et Prop. Venet. ap. Paul.
Manutium. 8.

1559 Repet. ed. Venet. 1558. Lugd. ap. Guil. Rouillium. 8.
1560 E recensione G. Canteri, Antuerp. 8.

1561 Gryph. VI. Lugd. 12.

1562 Venet. c. comm. Mureti sub signo Aldi, 8. repet. ed. 1558.
1566 Cat. c. commentariis Achillis Statii Lusitani, Venet. in

ædibus Manut. 1566. 8.-Memorabilis sed valde infre

quens est hæc editio. Aldinam II. secutus est Statius,
Muretina correctione posthabita, scriptorum autem libro-
rum varietate adposita et erudita adnotatione magnam
klaudem meruit. Recusus est ejus Comm. in edit. Mo
rell. 1604.

.

[ocr errors]

1569 Repet. ed. Basil. 1530. 8.-—sed vitiosissima, cum Horat.
-Tuscanella, qui eam curavit, ineptus homo, ad rhetorices

præcepta poëtas hos exegit, et indice singulorum verbo-
rum ad Erythræi exemplum in Virgilio stulte instruxit.
1569 Cat. Tib. Prop. Antverpiæ, ex offic. Christoph. Plant. 12.
-Non ex infimo censu hæc est editio, imo vero inter præ-
stantiores superiorum temporum referenda. E Canteri re-
censione eam esse profectam narrat Fabricius, quod verum
non est; nam Prop. tantum Canteri scholiis est illustratus.
At Cat. et Tib. a Victore Gisselio et Theod. Pulmanno va-
ria lectione instructi sunt, quæ potissimum e Statio de-
scripta est, ex quo etiam, adeoque ex Aldina II, quam
Statianæ lectionis fundum esse ignorabant viri docti, sæpe
correxerunt, saltem mutarunt lectionem Mureti, quam in
ceteris sequuntur. Subjecta Tibullo sunt Galli fragmm.
cum præf. Pulmanni.

[ocr errors]

Cat. Tib. Prop. et Corn. Galli opp. c. indice Horatii
Tuscanella. Basil. ex offic. Henricopetrina, an. Salutis
MDLXIX. mense Martio, 8.

1571 Gryph. VII. 8.

1573 Gryph. VIII. 12.

ÆTAS IV. SCALIGERIANA.

1577 Cat. Tib. Prop. ex recensione Scaligeri. Accedit ejus-
dem castigationum liber. Lutetiæ, ap. Mam. Patisson, 8.-
Spreverat ille, Mureti obtrectatione adductus, lectionem
ab hoc emendatam, et una cum illa Aldinam II, rediitque
ad Aldinam I., ex qua reduxit magnum numerum vitiosa-
rum et importunarum lectionum, quas partim suo more
correxit, partim in contextu reliquit, cum dudum sublatæ
essent in Ald. II. et Muretina. Secutus tamen eum est
cum aliis Brouckhusins. Habuit etiam præter Aldinam
I. vel Gryphianam inde expressam, edd. Statii, et Plantin.
1579 Catulli Phaselos c. adnotatt. doctorum virorum et parodiis
per Sixtum Octavianum, Eboraci, 8.

1582 Cat. Tib. Prop. nova editio. Jos. Scaliger recensuit.

Ac!

cedit ejusdem in eosdem castigationum liber. Antv. ap.
Ægidium Radæum, 8.--Mera est librarii repetitio, nisi
quod ad calcem adjectus est Mureti commentarius in Ca-
tull. c. ejusdem scholiis in Tib. et Prop.

1587 Cat. Epithalamium græca metaphrasi poëtica donatum a
Q. Septimio Florente Christiano, Paris, 4. ap. Morell. ·

[ocr errors]

Cat. Tib. Prop. serio castigati. Antv. ex offic. Chph. Plan-
tini, 12.

1588 Cat. Tib. Prop. Lugd. Bat. 12. ed. Jano Dousa fil. cum
pervigilio Veneris et suis in Cat. Tib. Prop. conjectaneis.
1592 Repet. Basil. 1530. 8. Quamvis ex Scaligerianis hinc
illinc correcta, tamen vel sic nullo loco habenda.

Cat. Tib. Prop. denuo recogniti ac variis lectionibus et no-

« ZurückWeiter »