Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ALBII TIBVLLI

CA R M I N A

TEXTV AD CODD. MSS. ET EDITIONES

RECOGNITO INSIGNIORI LECTIONIS

VARIETATE

NOTIS INDICIBVSQVE ADIECTIS

EDIDIT

ERNEST. CAR. CHRISTIANVS BACH

AD S. TRINITATIS AEDEM, QVAE ORDRVFII EST, PASTOR,

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

PRAEFATIO.

De consilio, quod in hac editione Tibulli molienda sequutus sim, breviter exponere licet, quum de instituti, ad quod haec spectat, ratione inter omnes constet. Praeclara duumvirorum, Ruhkopfii et Seebodij, huma, nitate evocatus' modum ac leges, quas illi Viri de re scholastica optime meriti prudenter scripserunt, ita te-, nendas esse censui, ut non altioribus tantum studijs iuvenum, sed eorum quoque, qui non omni antiquitatis doctrina exculti bonas litteras ament, desideriis opera mea inservirem. Quibus quidem etsi critica notarum pars non admodum arrideat, ab integris tamen et aequis iudicibus veniam facile me impetraturum esse spero. Nam quos magnos conatus, quae fervida studia nuper expertus est Albius, ea id mihi negotii imposuerunt, ut, libris et scriptis et impressis denuo ad partes vocatis, optimas quasque scripturas revocarem, et ea, quae viri celeberrimi de coniectura in textum admisissent, examinarem. Priscas potissimum editiones quod in consilium adhibui, non mirum videbitur iis, qui primariam vulgatae scripturae sedem aperiri textusque historiam brevem exponi velint. Omnibus, quotquot

1

nancisci potui, subsidiis diligenter excussis textum poëtae nisi integritati suae restitutum certe a gravioribus, quae vel nimia superstitio, vel poëticus quidam calor inflixit, vulneribus sanatum et ad potiorum libro. rum fidem criticasque leges refictum exhibere studui. Hinc in proclivi est videre, cur neque vulgatam, quam dico Heynianam, neque Vossianam lectionem pressius sequutus sim. Qualemcunque vero textum repraesentavi, id quidem cautionis adhibitum est, ne, auctoritate codd. temere posthabita, coniecturis correctionibusque indulgerem, nisi ubi manifesta pravitatis vulgatae scripturae indicia inesse et nullum prorsus auxilium e libris expectari posse animadvertissem. Interpunctioni, quippe quae male facta plus saepe, quam res ipsa vel dictio, difficultatem lectoribus obiicit, diligenter consulendum existimavi.

Notarum duplex est genus. Alterum ad constituendam vindicandamque lectionem pertinet, et librorum recensum complectitur eum, qui, quanta cum religione in edendis veterum scriptis versandum, quantaque codicibus mss. in textu repurgando auctoritas concedenda sit, doceat. Itaque variarum lectionum insigniores, i. e. quae vel aliquod ad sensum constituendum habent momentum, vel ad indolem codicum cogposcendam ducunt, apposui. His quidem magistri ad iuvenum sensum, quem vocant, criticum, acuendum vimque iudicandi excolendam utentur, nisi ex iis sint, qui, quae parva vulgo habentur, contemnant, et, dum altiora consectari gestiunt, notationibus, quae ad severitatem examinandi et subtilitatem quaerendi excitandam et ad ingenii solertiam augendam faciant, iuve

[ocr errors]
[ocr errors]

nes defraudent. De commutatione verborum, de caus-, sis errorum, qui in libris mss. saepius occurrunt, eo quidem consilio passim monui, ut adolescentes ad recte de auctoritate vel fide librorum mss. statuendum et illis prudenter utendum informarentur. Altera observationum classis in sensu locorum ad intelligendum difliciliorum explicando, in nexu sententiarum expediendo, in verborum iunctura atque collocatione notanda continetur. Praeterea commentarios et opera ad alios scriptores pertinentia hic illic ad partes vocavi, non ostentationis caussa, sed ut fidem dictis conciliarem, et iuvenibus copiam facerem noscendi libros, e quibus larga doctrinae muniendae ac locupletandae materies petenda sit. Denique non inconsultum duxi notare, quid serioris aevi poëtae ex Tibullo in suos depromserint usus. Quas quidem comparationes aut lectioni stabiliendae, aut sensibus nostri poëtae magis explanandis eaque ipsa re iudicio excolendo ac subigendo admodum utiles esse persuasissimum mihi habeo.

Iam quod ad indices attinet, prior omnia, quae ad historiam, mythologiam, geographiam spectant, posterior verba eorumque explicationem complectitur brevem. De litteras scribendi ratione, quam vocant orthographiam, monenda haec sunt, Formis, quas Vossius v. ill. quamquam non satis fideliter revocavit, v. c. Quom, Quoi, Quotiens, al. desertis probatissimam i. e. Grammaticorum, lapidum, aliorumque moq numentorum testimoniis firmatam rationem servare, quam incertis codd. mss. vestigiis insistere, malui. Accedit, quod ipsi Romani aevo Augusteo parum sibi constantes fuisse in rebus orthographicis, neque easdem

« ZurückWeiter »