Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

20

30

Excipere insidiis, multum latrante Lycisca ?
Et cum clamarem: Quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus; tu post carecta latebas.
D. An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.
M. Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera 25
Iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen ?
D. Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur? ego hanc vitulam-ne forte recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus-
Depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
M. De grege non ausim quicquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca ;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum, id quod multo tute ipse fatebere majus,
Insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis:
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hedera vestit pallente corymbos.
In medio duo signa, Conon, et quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quae messor, quae curvus arator haberet ?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes.
M. Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocaris.
Audiat haec tantum-vel qui venit, ecce, Palaemon. 50
Efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.

35

40

45

D. Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
Nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
Sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba. 55
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos;
Nunc frondent silvae; nunc formosissimus annus.

Incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.
Alternis dicetis; amant alterna Camenae.

D. Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena; 60 Ille colit terras; illi mea carmina curae.

M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me Munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

D. Malo me Galatea petit, lasciva puella,

Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

M. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas, Notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

65

D. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi Ipse locum, aeriae quo congessere palumbes. M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta Aurea mala decem misi; cras altera mittam.

70

D. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est! Partem aliquam, venti, divom referatis ad auris! M. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta, Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo ?

D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla; Cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

75

M. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,. Et longum Formose, vale, vale, inquit, Iolla.

D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, 80 Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

M. Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

D. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam : Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

85

M. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, Iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.

D. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet; Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, 90 Atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.

D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. M. Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae Creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

D. Tityre, pascentis a flumine reice capellas: Ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.

95

M. Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

101

D. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! Idem amor exitium pecori pecorisque magistro. M. His certe neque amor caussa est; vix ossibus haerent. Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

105

D. Dic, quibus in terris-et eris mihi magnus ApolloTris pateat caeli spatium non amplius ulnas. M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum Nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

P. Non nostrum inter vos tantas componere lites. Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores Aut metuet dulcis, aut experietur amaros. Claudite iam rivos, pueri: sat prata biberunt.

ECLOGA IV.

POLLIO.

SICELIDES Musae, paulo maiora canamus!
Non omnis arbusta iuvant humilesque myricae ;
Si canimus silvas, silvae sint Consule dignae.
Ultima Cymaei venit iam carminis aetas;
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Iam nova progenies caelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet ac toto surget gens aurea mundo,
Casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses;
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Inrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deum vitam accipiet divisque videbit
Permixtos heroas et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
Errantis hederas passim cum bacchare tellus
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae

110

5

10

15

20

Ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium volgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
Iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus,
Molli paulatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,
Et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
Quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris
Oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
Delectos heroas; erunt etiam altera bella,

Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
Nec varios discet mentiri lana colores,
Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
Murice, iam croceo mutabit vellera luto;
Sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.
Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Adgredere o magnos-aderit iam tempus-honores,
Cara deum suboles, magnum Iovis incrementum !
Aspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque tractusque maris caelumque profundum,
Aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo!
O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta:
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem:
Matri longa decem tulerunt fastidia menses;

25

30

35

40

45

50

55

60

Incipe, parve puer: cui non risere parentes,

Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

ECLOGA V.

DAPHNIS.

MENALCAS. MOPSUS.

Me. CUR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,
Tu calamos inflare levis, ego dicere versus,
Hic corylis mixtas inter considimus ulmos?
Mo. Tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca,
Sive sub incertas Zephyris motantibus umbras,
Sive antro potius succedimus. Aspice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.

Me. Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.
Mo. Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?
Me. Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignis,
Aut Alconis habes laudes, aut iurgia Codri.
Incipe; pascentis servabit Tityrus haedos.
Mo. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi
Carmina descripsi et modulans alterna notavi,
Experiar: tu deinde jubeto ut certet Amyntas.
Me. Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
Puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
Iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.
Mo. Sed tu desine plura, puer; successimus antro.
Exstinctum Nymphae crudeli funere Daphnim
Flebant; vos coryli testes et flumina Nymphis;
Cum conplexa sui corpus miserabile nati
Atque deos atque astra vocat crudelia mater.
Non ulli pastos illis egere diebus

5

11

15

20

Frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla nec amnem 25
Libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones
Interitum montesque feri silvaeque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subjungere tigris
Instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi
Et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
Ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis,

30

« ZurückWeiter »