Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

FRID. HAASII PRAEFATIO.

L. Annaei Senecae libri quamquam multum lecti nec raro editi

sunt, tamen dici non potest, quot vitiis, quot interpolationibus obsessi fuerint, donec nuper admodum strenua Fickerti opera novam paene faciem induerunt, quae ad veram ac genuinam prope accedat; comparatis enim ille et editionibus prioribus paene omnibus et excussis permultis libris mss., inter quos etiam praestantissimos quosdam nactus est, reliquisque, si qua erant, auxiliis adhibitis facere potuit, quod nemo ante eum, ut non aliquot locis passim aliquid melius quaereret, sed exploraret ubique, quid verum esset. Quod qua prudentia, qua diligentia perfecerit, nolo nunc in amico vetere laudibus celebrare, id quod et alii fecerunt ante me et facient semper quicumque accurate cognoscere volent, quid quoque loco Senecam scripsisse verisimile sit. Neque tamen credendum est, nihil fere Fickertum ex iis reliqui fecisse, quae in philosophi disertissimi libris philologorum studia exspectabant; nam ut illa omittam, quae Fickertus se pertractaturum pollicitus est volumine quarto, de quo aurem ei pervellere non desisto, ipsam etiam verborum emendationem non potuit unus homo absolvere, praesertim qui id non suscepisset. Cum enim duo haec sint arti criticae proposita, primum ut ea cuiusque libri forma reperiatur, quae codicibus mss. continetur optima et antiquissima, deinde vero ut prima illa indagetur, quae ab auctore ipso profecta est, quae quidem saepe longe discrepat a codicibus, Fickertus quidem suam diligentiam in priore illa parte continuit adeo, ut unam librorum auctoritatem secutus nonnumquam talem Senecae orationem efficeret, qualem eius non fuisse vel ipse monuit vel argumentis certis demonstrari potest. Quamobrem quid mihi consilii fuerit in nova hac editione instituenda facile intelligitur. Primum enim id egi, ut constanter sequerer optimorum codicum fidem in iis locis omnibus, in quibus probabilem scripturam offerrent, id quod Fickertus modo sciens, modo etiam nescius et invitus non semper fecit. Deinde vero ubi librorum omnium scripturam corruptam esse intellexi, non dubitavi aut mea aliqua aut aliena coniectura opem ferre, quod ille non fere fecit nisi nimia quadam necessitate coactus. Quare accidit, ut haec nostra editio haud raro a Fickerti exemplo discedat, quod qui improbandum iudicabit, is profecto coniunctis criminibus, quae separata esse solent, nimiam simul et in sequendis

*

codd. superstitionem et audaciam in deserendis accusabit. Ac vellem quidem, nisi huius editionis consilium obstaret, eorum omnium, quae ego novavi, rationem reddere; nunc vero, quoniam id in aliud tempus differendum est, illud monere satis habeo, non fuisse mihi ullas librorum mss. copias nisi quas Fickertus protulit, nec causas emendationum mearum aliis rebus contineri nisi ipsius Senecae et in quaque re consilio et usu dicendi studiose observato. Non tamen credendum est tenuia haec esse et parum firma auxilia, quamquam sunt, quibus Seneca videatur adeo totus vel rerum quas tractat studio vel verborum et sententiarum nitido ornatu occupatus fuisse, ut sine consilio fere et sine ordine quae dicere vellet effunderet et artificiosae orationis flumine vagus ferretur, non autem ad certum finem firmo gradu contenderet; diceudi vero consuetudo post laudabilia H. Stephani studia adeo neglecta iacuit, ut ab eius diligente observatione quantum praesidii in emendandi negotio petere liceat, nondum sit a quoquam demonstratum. Sed de ordine quidem falsam esse vulgarem opinionem, ego tacitus nunc ipsa litterarum forma planum fecisse videor; ea enim verba, quibus argumenti summa et partes ab ipso Seneca indicantur, diductis litteris plerumque describenda curavi, ut siquis vel mediocriter attendere velit, de ordinis neglectu queri non admodum possit. Nam negari sane non potest, sicuti praeceptorem Senecae Fabianum Papirium constat aliquando in declamando philosophum fuisse, ita Senecam esse in philosophando declamatorem, qui facile se ostentandae artis occasione a re proposita abduci paulisper patiatur, ut, quod Quintilianus ait, fiat oratio eius sinuosa et accersitis descriptionibus, in quas plerique imitatione poeticae licentiae ducuntur, lasciviat. Satis est eius rei unum insigne praeter cetera exemplum memorare e Nat. Quaestt. lib. III, c. 27 sqq. ubi arrepta benigna luxurianti ingenio materia fatalem diluvii diem describit nec aemulatur modo Ovidium sed etiam artem eius examinat. Sed eiusmodi emblemata orationi ordine procedenti moram sane obiiciunt, ordinem quidem ipsum non turbant. Ceterum quominus recte ubique orationis continuitas et progressus intelligeretur, haud exiguum impedimentum fuit perversissima saepe capitum et minorum partium distinctio, adeo illa importuna nonnumquam, ut non solum sententia scriptoris obscuraretur sed ipsa etiam scriptura corrumperetur aut corrupta recte emendari non posset; ac Fickerto quidem religioni fuit in hac re mutare quicquam, scilicet ne variarum editionum numeri discreparent; ego vero quod mihi gravius incommodum visum est, sustuli, levius illud ferendum existimavi, eo tamen temperamento usus, ut non quasi in re integra novam distinctionem facerem, sed vulgarem ferrem, quoad eius fieri sine sensus detrimento posset, capitumque numerum minuerem numquam, augerem raro, ubi qui ea primus divisit, oblivione aliquem locum transmisisse videtur. Praeterea quae tamquam adversarii verba suis interponere solet Seneca, utile iudicavi signis positis secernere, quoniam id quoque multum facere ad errores prohibendos animadverti.

Dicendi vero usus accurata observatio cum ad alias res graviores est necessaria, neque enim sine ea fieri poterit, ut tandem aliquando condatur linguae latinae historia causis suis rationibusque explicata -, tum ad emendationem magnum mihi hoc auxilium fuit, multo id maius futurum, si quis dedita opera plene hanc materiam pertractaverit. Nullum autem vitiorum genus in Senecae libris mss. frequentius est, quam quod ad vincienda et distinguenda orationis membra pertinet; librarii enim ferre non poterant crebra asyndeta aut in vocabulis demonstrativis relativorum loco positis desiderabant elegantiam et nesciebant plura quam olim adverbia coniunctionum vice fungi, nec satis cognitas habebant dicendi formulas certas quasdam, quae et ipsae ad coniungendas vel disiungendas orationis partes constanti usu receptae erant, partim illae a poetis primum inductae, partim e scholastica declamandi consuetudine et usu forensi adscitae, partim etiam inventae illa aetate, qua scriptores ingeniose ambitiosi pro se quisque in dicendi arte erant novarum rerum studiosi, cum sermo rectus, ut ait Quintilianus, et secundum naturam enunciatus nihil habere ex ingenio videretur, illa vero, quae utcumque deflexa essent, homines admirarentur. Sed de toto hoc genere vario et multiplici ego nunc pauca exempla proferre satis habeo, quae ad particularum quarundam usum pertinent.

Novicius est et frequentissimus apud Senecam etiamnunc particulae usus is, quem paucis attigit Hand. Tursell. II, p. 585. eius usus exempla sunt Epist. 20, 4. 92, 12. de Beneff. III, 8, 2. 35, 2. V, 12, 4. 19, 4. Dial. IV, 5, 1. VII, 9, 4. XI, 8, 1. 18, 3. et alia plurima; ad quorum normam dubitandum non est, quin duobus locis Dial. XI, 3, 3. et Nat. quaestt. I, 4, 1. recte scripserim etiam nunc, cum antea legeretur iam nunc, de quibus particulis alibi dixi. Nec minus certum, locum alio modo corruptum de Beneff. V, 12, 3. in eo certe recte a me emendatum esse, quod etiam nunc particulam cum sequente sententia coniunxi.

Ita est formula est usitatissima apud Senecam, qua quod antea dixit confirmat et eius summam comprehendit et novum quasi impetum capit ad idem denuo aliis verbis dicendum. Eius usus aliquot certa et manifesta exempla haec sunt: Epist. 17, 6. 22, 9. 94, 70. Dial. X, 1, 4. XI, 1, 1. de Beneff. II, 29, 6. Nat. Quaestt. II, 59, 6. III, 27, 2. IV, praef. 2. Ab horum similitudine discedit locus Nat. Quaestt. II, 59, 9. ubi e bonis libris itane pro ita est reponendum fuit, quod erat ante Fickertum vulgatum. Contra Dial. VI, 23, 5. Pinciani veterem librum secutus scribendum iudicavi: Ita est: indicium est inminentis exitii maturitas; nec dubito quin recte eandem formulam restituerim Nat. Quaestt. I, 5, 11.

Utinam quidem particulis addito coniunctivo vel imperfecti vel plusquamperfecti temporis ita uti solet Seneca, ut dicat frustra aliquid optari, quod si esset, conveniens fore significat eius rei rationi, de qua agit; veluti Epist. 19, 4. 89, 1. de Beneff. III, 15, 1. de Clem. I, 19, 4. Dial. VIII, 3, 1. XII, 17, 4. Quare fugere nemi

nem potest, quomodo emendandus sit locus Dial. VII, 20, 1. ubi quod adhuc edi solebat, plane inauditum est: Nam quidem si et paria dictis agerent, quid esset illis beatius? Vetus vitium esse monstrat si particula, quae iam in optimo cod. Mediol. legi perhibetur, illata illa haud dubie ab infelice correctore; ut autem uti syllabae exciderent, accidit ob similem exitum vocis antecedentis.

Haec speciminis causa sufficere posse videntur pauca de multis; nec tamen dubito, quin eorum, quae ob constantem Senecae usum emendanda sunt, ego quoque alia non animadverterim, alia, cum suspecta essent, iniuria intacta reliquerim; est enim haec res tam infinitae diligentiae, ut etiam in scriptóre familiarissimo novae tibi semper quaestiones suboriantur et novo studio iteranda sit observatio. Ceterum dicendi genus in omnibus Senecae libris idem fere et semper sui simile est, adeo quidem ut ne Epigrammata quidem excipere velim, quae nonnullis sine idonea causa spuria visa sunt; idem de Consolatione ad Polybium dico; quid, quod in Ludo quoque de morte Claudii Senecam agnoscere facile est, quamquam in eo res ipsa singularem orationis formam desiderabat, in qua manifesta est Petronianae saturae imitatio. De emendandi vero difficultate si quaerimus, non omnium librorum par ratio est. Exstant autem omnium multi codd. mss.; cum enim medio aevo Seneca inter scriptores probatissimos et lectu dignissimos haberetur, factum est ut plurimis ubique exemplis descripta eius opera vitiis iuficerentur innumerabilibus; pauci sunt codices vetustissimi, qui quamquam et ipsi aliquando aut errore depravati sunt aut mala emendatione, longe tamen reliquos integritate superant. Ex his est cod. Mediolanensis, quem Fickertus statuit non esse post seculum IX. scriptum; continet Dialogorum libros XII. itemque Epistolas Pauli ad Senecam et Senecae ad Paulum; scripturae discrepantiam in Fessleri usum diligenter a duobus Italis enotatam primus Fickertus publici iuris fecit. Par virtus est codicis Nazariani, qui postquam a Grutero usurpatus est, non comparuit; continebat libros de Beneficiis et de Clementia; ad accuratam collationem in libro Mediolanensi aliqua, in Nazariano multa desiderantur, neque tamen dubium est, quin prae illorum auctoritate reliqui codices omnes parvi aestimandi sint, quippe qui in locis corruptis nihil plerumque habeant nisi vitia ex illorum vitiis nata aut vitiorum correctiones vitiosas. Atque Mediolanensem codicem etiam in eo secutus sum, quod quos ille Dialogorum nomine libros XII. comprehendit, eodem nomine et ordine coniunxi; nam etsi ampliora etiam scripta de Beneficiis et Nat. Quaestt. et imperfecti de Clementia libri poterant pari iure dialogi appellari atque ipse etiam Seneca libros de Beneff. eo nomine appellat, vid. lib. V, c. 19, 8. nulla tamen causa est, cur non codicis illius testimonio hanc fidem habeamus, ut iam antiquitus hoc quasi corpus dialogorum exstitisse credamus, praesertim cum Quintilianus X, 1, 129. dialogos memoret; ac potuit id iam ab ipso Seneca sic institui; nihil enim eo continetur, quod ad postremos Senecae annos Neronisque imperium pertineat. Ceterum non opus est expo

[ocr errors]

nere, quales mendae esse soleant in codicibus tam vetustis; nec credo qui artis criticae periti sunt, miraturos, quod in mendosis locis non recondita aliqua et ignota vocabula indaganda existimavi sed vel notissima et multo usu trita reposui. Veluti Dial. X, 13, 9. cum in optimo cod. legatur: quae aut farta sunt mendaciis aut similia, Fickertus id tolerandum iudicavit; novicii librarii emendarunt ficta scribentes, non farta; denique Erasmus, quem plurimi secuti sunt, transpositione adhibita sic scripsit: quae aut ficta sunt aut mendaciis similia. ego multo simplicius farta mutavi in paria, quod unice verum videtur; nam sive farta sive ficta scribas, neutrum in eos cadit, quos Seneca fatetur fide bona dicere; paria autem et similia saepissime componuntur; vid. Burm. ad Quintil. declam. VIII, c. 4. cf. ib. V, c. 13. c. 16. XI, c. 5 extr. Kritz. ad Sall. Cat. c. 14, 4. Cic. de nat. d. II, 10, §. 28. Legg. I, 10, §. 29. Liv. XXII, 46, 5. Ovid. Trist. II, 431. Quintil. X, 1, 102. atque ita ipse etiam Seneca Dial. III, 10, 1 et 3.

[ocr errors]

Item Dial. VIII, 1, 4, ubi in deterioribus libris est: eruti manu vel eruta manu, in optimo eniti manu, Lipsius coniecit: mente, manu, Ruhkopfius: miti manu, nihil in rem propositam aptius erat quam scribere senili manu mutatione levissima, cum s littera perierit ob antecedentem eandem, t facile ex nata sit.

Loco autem paene desperato de Clem. II, 6, 3 videor mihi rem optime gessisse, quod aeruscantem civem expuli, quem Gronovius doctrinae copiis male usus longe arcessiverat ex Festo et Gellio idque eo loco, quo de cive cogitare alienissimum est; ego codicis Nazariani litteras accurate secutus, nisi quod hic quoque / pro t posui et paucas alias mendas manifestas ita correxi ut alii fecerant, e monstrosa scriptura obcrusati cuiusaredum aut panno iam maciem et in noxam baculo senectutem elicui veram hanc: ob crus alicuius aridum aut pannosam maciem et innixam baculo senectutem, sane pro doctis illis Gronovii cupediis rem tenuissimam et despectam proponens, sed quae ipsa est consilio Senecae aptissima; ita enim magna gravitate rei indignitas, de qua agitur, demonstratur. Crus aridum ut in elegantibus hominibus contumeliae loco est, ita idem in egenis, fame ac macie confectis misericordiam et vel lacrimas non quidem sapientum sed mollium hominum excitare potest. Dixit autem arida crura Ovid. A. A. III, 272. cf. Rem. Am. 317. nec Seneca hominum crura neglexit; vid. Dial. II, 16, 4. 18, 1. Epist. 92, 18.

Praeterea in vetustis libris illis etiam scribendi compendia non potuerunt talia esse, qualia postea frequentata sunt; atque codicis Mediol. librarius ubi festinantius scripsit, id quod maxime accidit in Dial. VI., uon certis compendiis usus est, sed voces variis modis aliquando in medio, plerumque in fine truncavit; itaque in illa quidem libri parte Dial. VI, 17, 6. pro incidi, quod est in codice, non est audacius incidisset scribere quam incidit; illud poscit sententiae structura, hoc si verum esset, vix tanti erat librario unam litterulam

« ZurückWeiter »