Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1

animum a luctu recipias et id agas, ne quis te putet partus tui poenitere.

XX. Ceterum quia necesse est, cum omnia feceris, cogitationes tamen tuas subinde ad me recurrere nec quemquam nunc ex liberis tuis frequentius tibi obversari, non quia illi minus cari sint, sed quia naturale est manum saepius ad id referre, quod doleat, qualem me cogites accipe: laetum et alacrem velut optimis rebus. sunt enim optimae, quoniam animus omnis occupationis expers operibus suis vacat et modo se levioribus studiis oblectat, modo ad considerandam suam universique na2 turam veri avidus insurgit: terras primum situmque earum quaerit. deinde condicionem circumfusi maris cursusque eius alternos et recursus. tunc quicquid inter coelum terrasque plenum formidinis interiacet perspicit et hoc tonitribus, fulminibus, ventorum flatibus ac nimborum nivisque et grandinis iactu tumultuosum spatium. tum peragratis humilioribus ad summa prorumpit et pulcherrimo divinorum spectaculo fruitur. Aeternitatis suae memor in omne, quod fuit futurumque est, vadit [omnibus seculis].

L. ANNAEI SENECAE

EPIGRAMMATA SUPER EXILIO.

I.

AD CORSICAM.

Corsica Phocaico tellus habitata colono,
Corsica, quae patrio nomine Cyrnus eras,
Corsica Sardinia brevior, porrectior Ilva,
Corsica piscosis pervia fluminibus,

Corsica terribilis, eum primum incanduit aestas,
Saevior, ostendit cum ferus ora canis,
Parce relegatis, hoc est, iam parce sepultis:
Vivorum cineri sit tua terra levis.

[blocks in formation]

Barbara praeruptis inclusa est Corsica saxis,
Horrida, desertis undique vasta locis.
Non poma autumnus, segetes non educat aestas,
Canaque Palladio munere bruma caret.

Umbrarum nullo ver est laetabile foetu,

Nullaque in infausto nascitur herba solo.

Non panis, non haustus aquae, non ultimus ignis:
Hic sola haec duo sunt, exsul et exsilium.

[blocks in formation]

Occisi iugulum quisquis scrutaris amici,
Tu miserum necdum me satis esse putas?
Desere confossum: victori volnus iniquo
Mortiferum inpressit mortua saepe manus.

IV.

Quisquis es,

ITEM.

et nomen dicam: dolor omnia cogit Qui nostrum cinerem nunc, inimice, premis Et non contentus tantis subitisque ruinis Stringis in exstinctum tela cruenta caput:

5

5

Crede mihi, vires aliquas natura sepulchris

Attribuit: tumulos vindicat umbra suos. Ipsos crede deos hoc nunc tibi dicere, livor, Hoc tibi nunc manes dicere crede meos: Res est sacra, miser. noli mea tangere fata. Sacrilegae bustis abstinuere manus.

[blocks in formation]

Carmina mortifero tua sunt suffusa veneno,
Et sunt criminibus pectora nigra magis.
Nemo tuos fugiat, non vir, non femina dentes,
Haud puer, haud aetas undique tuta senis,
Utque furens totas immittit saxa per urbes

In populum, sic tu verba maligna iacis.
Sed solet insanos populus compescere sanus,
Et repetunt motum saxa remissa caput.
In te nunc stringit nullus non carmina vates,
Inque tuam rabiem publica Musa furit.

5

10

5

10

Dum sua conpositus nondum bene concutit arma
Miles, it e nostra lancea torta manu.

Bellus homo, et valide capitalia carmina ludis,
Deque tuis manant atra venena iocis.

Sed tu perque iocum dicis vinumque: quid ad rem,
Si plorem, risus si tuus ista facit?

Quare tolle iocos: non est iocus esse malignum.
Numquam sunt grati, qui nocuere sales.

[blocks in formation]

Crispe, meae vires, lassarumque ancora rerum,
Crispe, vel antiquo conspiciende foro:

Crispe potens numquam, nisi cum prodesse volebas,
Naufragio littus tutaque terra meo,

15

Solus honor nobis arx et tutissima nobis

Et nunc afflicto sola quies animo ·

Crispe, fides dulcis, placidique acerrima virtus,
Cuius Cecropio pectora melle madent:

Maxima facundo vel avo vel gloria patri,
Quo solo careat si quis, in exsilio est:

An tua, qui iaceo saxis telluris adhaerens,

Mens mecum est, nulla quae cohibetur humo?

5

10

VII.

DE QUALITATE TEMPORIS.

Omnia tempus edax depascitur, omnia carpit,

Omnia sede movet, nil sinit esse diu.

Flumina deficiunt, profugum mare littora siccat,
Subsidunt montes et iuga celsa ruunt.

Quid tam parva loquor? moles pulcherrima coeli 5
Ardebit flammis tota repente suis.

Omnia mors poscit. Lex est, non poena, perire:
Hic aliquo mundus tempore nullus erit.

[blocks in formation]

Sic mihi sit frater maiorque minorque superstes,
Et de me doleat nil nisi morte mea.

Sic illos vincam, sic vincar rursus amando:
Mutuus inter nos sic bene certet amor.

Sic dulci Marcus, qui nunc sermone fritinnit,
Facundo patruos provocet ore duos.

[blocks in formation]

Corduba solve comas et tristes indue voltus:
Inlacrimans cineri munera mitte meo.

Nunc longinqua tuum deplora, Corduba, vatem,
Corduba, non alio tempore moesta magis :
Tempore non illo, quo versi viribus orbis
Incubuit belli tota ruina tibi,

Cum geminis oppressa malis utrimque peribas:
Et tibi Pompeius, Caesar et hostis erat.
Tempore non illo, quo ter tibi funera centum

Heu nox una dedit, quae tibi summa fuit.
Non, Lusitanus quateret cum moenia latro,
Figeret et portas lancea torta tuas.

le tuus quondam magnus, tua gloria, civis
Infigar scopulo. Corduba solve comas,
Et gratare tibi, quod te natura supremo
Alluit oceano: tardius ista doles.

5

5

10

15

L. ANNAEI SENECAE

LUDUS DE MORTE CLAUDII.

1 I. Quid actum sit in coelo ante diem III. idus Octobr. [Asinio Marcello, Acilio Aviola coss.] anno novo inițio seculi felicissimi, volo memoriae tradere. nihil nec offensae nec gratiae dabitur. haec ita vera. Si quis quaesiverit, unde sciam, primum, si noluero, non respondebo. quis coacturus est? ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui verum proverbium fecerat aut regem 2 aut fatuum nasci oportere. Si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit. quis umquam ab historico iuratores exegit? tamen si necesse fuerit auctorem producere, quaerite ab eo, qui Drusillam euntem in coelum vidit: idem Claudium vidisse se dicet iter facientem,,non passibus aequis." velit, nolit, necesse est illi omnia videre, quae in coelo aguntur: Appiae viae curator est, qua scis et divum Augustum et Tiberium Caesarem ad 3 deos isse. Hunc si interrogaveris, soli narrabit: coram pluribus numquam verbum faciet. nam ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse coelum adscendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit quod viderit, verbis conceptis adfirmavit se non indicaturum, etiamsi in medio foro hominem occisum vidisset. Ab hoc ego quaecumque audivi, certa, clara adfero, ita illum salvum et felicem habeam.

1 II. Iam Phoebus breviore via contraxerat ortum
Lucis et obscuri crescebant tempora somni,
Iamque suum victrix augebat Cynthia regnum
Et deformis hiems gratos carpebat honores
Divitis autumni visoque senescere Baccho
Carpebat raras serus vindemitor uvas:

2 Puto magis intellegi, 'si dixero, mensis erat Ocober, dies

« ZurückWeiter »