Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

am meam: nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in manipulo foeni adquiescet, si super Circense tomentum per sarturas veteris lintei effluens incubabo. Quid ergo est? malo, quid mihi animi sit, ostendere praetextatus et 3 gausapatus quam nudis scapulis aut semitectis. Omnes mihi ex voto dies cedant. novae gratulationes prioribus subtexantur: non ob hoc mihi placebo. Muta in contrarium hanc indulgentiam temporis, hinc illinc percutiatur animus damno, luctu, incursionibus variis, nulla hora sine aliqua querela sit: non ideo me dicam inter miserrima miserum, non ideo aliquem exsecrabor diem. provisum est enim a me, ne quis mihi ater dies esset. Quid ergo est? malo gaudia temperare, quam dolores conpescere. 4 Hoc tibi ille Socrates dicet: fac me victorem universarum gentium. delicatus ille Liberi currus triumphantem usque ad Thebas a solis ortu vehat. iura reges penatium petant: me hominem esse maxime cogitabo, cum deus undique consalutabor. Huic tam sublimi fastigio coniunge protinus praecipitem mutationem. in alienum inponar fericulum exornaturus victoris superbi ac feri pompam: non humilior sub alieno curru agar quam in meo steteram. Quid ergo est? vincere tamen quam capi 5 malo. Totum fortunae regnum despiciam, sed ex illo, si dabitur electio, meliora sumam. Quicquid ad me venerit, bonum fiet, sed malo faciliora ac iucundiora veniant et minus vexatura tractantem. non est enim, quod existimes ullam esse sine labore virtutem, sed quaedam vir6 tutes stimulis, quaedam frenis egent. Quemadmodum corpus in proclivi retineri debel, adversus ardua inpelli, ita quaedam virtutes in proclivi sunt, quaedam clivum subeunt. an dubium sit, quin escendat, nitatur, obluctetur patientia, fortitudo, perseverantia et quaecumque alía 7 duris opposita virtus est et fortunam subigit? Quid ergo? non aeque manifestum est per devexum ire liberalitatem, temperantiam, mansuetudinem? In his continemus animum, ne prolabatur, in illis exhortamur incitamusque : acerrimas ergo paupertati adhibebimus, illas quae pugnare sciunt, fortiores. divitiis illas diligentiores, quae

suspensum gradum ponunt et pondus suum sustinent. Cum hoc ita divisum sit, malo has in usu mihi esse, quae 8 exercendae tranquillius sunt, quam eas, quarum experimentum sanguis et sudor est. Ergo non ego aliter, inquit sapiens, vivo quam loquor, sed vos aliter auditis. sonus tantummodo verborum ad aures vestras pervenit: quid significet non quaeritis."

1

XXVI.,,,,Quid ergo inter me stultum et te sapientem interest, si uterque habere volumus?"",,Plurimum. divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio. sapiens divitiis nihil permittit, vobis divitiae omnia. vos, tamquam aliquis vobis aeternam possessionem earum promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis, sapiens tunc maxime paupertatem meditatur, cum in mediis divitiis constitit. Numquam imperator ita paci cre- 2 dit, ut non se praeparet bello, quod etiamsi non geritur, indictum est: vos domus formosa, tamquam nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt. otiosi divitiis luditis nec providetis illarum pe- 3 riculum, sicut barbari plerumque, inclusi et ignari machinarum, segnes laborem obsidentium spectant nec quo illa pertineant, quae ex longinquo struuntur, intellegunt: idem vobis evenit. marcetis in vestris rebus nec cogitatis, quot casus undique inmineant iam iamque pretiosa spolia laturi. Sapienti quisquis abstulerit divitias, omnia illi sua 4 relinquet. vivit enim praesentibus laetus, futuris securus. nihil magis, inquit ille Socrates aut aliquis alius, cui idem ius adversus humana atque eadem potestas est, persuasi mihi, quam ne ad opiniones vestras actum vitae meae flecterem. solita conferte undique verba: non conviciari vos putabo, sed vagire velut infantes misserrimos." Haec 5 dicet ille, cui sapientia contigit, quem animus vitiorum inmunis increpare alios, non quia odit, sed in remedium iubet. adiciet his illa:,,Existimatio me vestra non meo nomine sed vestro movet, quia calamitatis [est] odisse, et lacessere virtutem bonae spei eiuratio est. nullam mihi

SENECA PHIL. I.

11

iniuriam facitis: sed ne dis quidem hi qui aras evertunt. sed malum propositum adparet malumque consilium etiam 6 ibi, ubi nocere non potuit. Sic vestras hallucinationes fero quemadmodum Iupiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas inposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorum ingenuorum corruptorem et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem. quibus nihil aliud actum est, quam ut pudor hominibus peccandi 7 demeretur, si tales deos credidissent. Sed quamquanı ista me nihil laedant, vestra vos moneo causa: suspicite virtutem. credite iis, qui illam diu secuti magnum quiddam ipsos et quod in dies maius adpareat, sequi clamant, et ipsam ut deos, et professores eius ut antistites colite. et quotiens mentio sacra [literarum] intervenerit, favete linguis. hoc verbum non, ut plerique existimant, a favore trahitur, sed imperatur silentium, ut rite peragi possit sacrum nulla voce mala obstrepente. quod multo magis necessarium est imperari vobis, ut quotiens aliquid ex illo proferetur oraculo, intenti et conpressa voce audiatis. 8 Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque humeros suspensa manu cruentat, cum aliquis genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis et divinum esse eum, invicem mutuum alentes stuporem, adfirmatis.

1 XXVII. Ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit, proclamat: ,,,, Quis iste furor? quae ista inimica dis hominibusque natura est infamare virtutes et malignis sermonibus sancta violare? si potestis, bonos laudate: si minus, transite. quod si vobis exercere tetram istam licentiam placet, al· ter in alterum incursitate. nam cum in coelum insanitis, 2 non dico sacrilegium facitis, sed operam perditis. Praebui ego aliquando Aristophani materiam iocorum. tota illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales

suos effudit: inlustrata est virtus mea per ea ipsa, per quae petebatur. produci enim illi et temptari expedit, nec ulli magis intellegunt, quanta sit, quam qui vires eius lacessendo senserunt. duritia silicis nullis magis quam ferientibus nota est. Praebeo me non aliter quam rupes 3 aliqua in vadoso mari destituta, quam fluctus non desinunt, undecumque moti sunt, verberare nec ideo aut loco eam movent aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt. adsilite, facite inpetum. ferendo vos vincam. in ea, quae firma et inexsuperabilia sunt, quicquid incurrit, malo suo vim suam exercet. Proinde quaerite aliquam mollem cedentemque materiam, in qua tela vestra figantur. Vobis autem vacat aliena scrutari mala et sententias 4 ferre de quoquam? quare hic philosophus laxius habitat, quare hic lautius coenat? papulas observatis alienas, obsiti plurimis ulceribus? Hoc tale est quale si quis pulcherrimorum corporum naevos aut verrucas derideat, quem fera scabies depascitur. Obicite Platoni, quod pe- 5 tierit pecuniam, Aristoteli, quod acceperit, Democrito, quod neglexerit, Epicuro, quod consumpserit. mihi ipsi Alcibiadem et Phaedrum obiectate. O vos [usu] maxime felices, cum primum vobis imitari vitia nostra contigerit! Quin potius mala vestra circumspicitis, quae vos ab omni 6 parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in visceribus ipsis ardentia? Non eo loco res humanae sunt, etiamsi statum vestrum parum nostis, ut vobis tantum otii supersit, ut in probra meliorum agitare linguam vacet?

XXVIII. Hoc vos non intellegitis et alienum fortunae vestrae voltum geritis, sicut plurimi, quibus in circo aut theatro desidentibus iam funesta domus est nec adnuntiatum malum. At ego ex alto prospiciens video, quae tempestates aut inmineant vobis paulo tardius rupturae nimbum suum, ant iam vicinae vos ac vestra rapturae propius accesserint. Quid porro? non nunc quoque, etiamsi parum sentitis, turbo quidam animos vestros rotat et involvit, fugientes petentesque eadem et nunc in sublime adlevatos nunc in infima adlisos? * ****

L. ANNAEI SENECAE

DIALOGORUM LIBER VIII.

AD SERENUM

DE OTIO.

1 I. [28.] *** cur nobis magno consensu vilia commendant? licet nihil aliud, quod sit salutare, temptemus, proderit tamen per se ipsum secedere: meliores erimus singuli. quid, quod secedere ad optimos viros et aliquod exemplum eligere, ad quod vitam dirigamus, licet? quod nisi otio non fit. tunc potest obtinere quod semel placuit, ubi nemo intervenit, qui iudicium adhuc inbecillum populo adiutore detorqueat. tunc potest vita aequali et uno tenore procedere, quam propositis diversissimis 2 scindimus. Nam inter cetera mala illud pessimum est, quod vitia ipsa mutamus. sic ne hoc quidem nobis contingit permanere in malo iam familiari. aliud ex alio placet vexatque nos hoc quoque, quod iudicia nostra non tantum prava, sed etiam levia sunt. fluctuamus aliudque ex alio conprehendimus. petita relinquimus, relicta repe3 timus. Alternae inter cupiditatem nostram et poenitentiam vices sunt. pendemus enim toti ex alienis iudiciis et id optimum nobis videtur, quod petitores laudatoresque multos habet, non id quod laudandum petendumque est. nec viam bonam ac malam per se aestimamus, sed 4 turba vestigiorum, in quibus nulla sunt redeuntium. Dices mihi:,,quid agis Seneca? deseris partes? certe Stoici nostri dicunt: usque ad ultimum vitae finem in actu erimus, non desinemus communi bono operam dare, adiuvare singulos, opem ferre etiam inimicis senili manu. nos sumus, qui nullis annis vacationem damus et quod ait ille vir disertissimus,

canitiem galea premimus.

nos sumus, apud quos usque eo nihil ante mortem otio

« ZurückWeiter »