Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

60

65

70

(73) (76)

75

Et sequitur regni pars quota quemque sui ? His ego te victam, consors Ledaea gemellis,

suspicor. Haec Danais posse nocere puto. Hectora nescio quem timeo : Paris Hectora dixit

ferrea sanguinea bella movere manu. Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto :

signatum memori pectore nomen habe. Hunc ubi vitaris, alios vitare memento,

et multos illic Hectoras esse puta : et facito ut dicas, quotiens pugnare parabis,

‘parcere me iussit Laodamia sibi.? Si cadere Argolico fas est sub milite Troiam,

te quoque non ullum vulnus habente cadat. Pugnet et adversos tendat Menelaus in hostis :

hostibus e mediis nupta petenda viro est. Causa tua est dispar. Tu tantum vivere pugna,

inque pios dominae posse redire sinus. Parcite, Dardanidae, de tot, precor, hostibus uni,

ne meus ex illo corpore sanguis eat. Non est, quem deceat nudo concurrere ferro,

saevaque in obpositos pectora ferre viros. Fortius ille potest multo, quam pugnat, amare.

Bella gerant alii : Protesilaus amet.
Nunc fateor. Volui revocare, animusque ferebat.

Substitit auspicii lingua timore mali.
Cum foribus velles ad Troiam exire paternis,

pes tuus offenso limine signa dedit.
Ut vidi, ingemui tacitoque in pectore dixi

signa reversuri sint, precor, ista viri !' Haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis.

Fac meus in ventos hic timor omnis eat. Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,

qui primus Danaum Troada tangat humum. Infelix, quae prima virum lugebit ademptum !

Di faciant, ne tu strenuus esse velis !

(80)

80

(85)

85

(90)

90

(95)

100

ΙΙο

Inter mille rates tua sit millensima puppis,

95 iamque fatigatas ultima verset aquas. Hoc quoque praemoneo. De nave novissimus exi : non est, quo properes, terra paterna tibi.

(100) Cum venies, remoque move veloque carinam,

inque tuo celerem litore siste gradum ! Sive latet Phoebus, seu terris altior exstat,

tu mihi luce dolor, tu mihi nocte venis. Sed tua cur nobis pallens occurrit imago ? Cur venit a verbis multa querella tuis ?

(110) Excutior somno, simulacraque noctis adoro : 105

nulla caret fumo Thessalis ara meo : tura damus, lacrimamque super, qua sparsa relucet,

ut solet adfuso surgere flamma mero. Quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis, (115)

languida laetitia solvar ab ipsa mea ? Quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno

militiae referas splendida facta tuae ? Quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit, multa tamen rapies oscula, multa dabis.

(120) Semper in his apte narrantia verba resistunt : 115

promptior est dulci lingua referre mora. Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque,

spes bona sollicito victa timore cadit. Hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas, (125)

me movet. Invitis ire paratis aquis.
Quis velit in patriam vento prohibente reverti?

A patria pelago vela vetante datis !
Ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem.

Quo ruitis? Vestras quisque redite domos ! (130) Quo ruitis, Danai? Ventos audite vetantis ! 125

Non subiti casus, numinis ista mora est. Quid petitur tanto nisi turpis adultera bello?

Dum licet, Inachiae vertite vela rates ! Sed quid ago? revoco ? revocaminis omen abesto, (135)

I 20

136

blandaque compositas aura secundet aquas. 130 Troasin invideo, quae sic lacrimosa suorum

funera conspicient, nec procul hostis erit. Ipsa suis manibus forti nova nupta marito inponet galeam barbaraque arma dabit.

(140) Arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet :

hoc genus officii dulce duobus erit. producetque virum, dabit et mandata reverti,

et dicet 'referas ista fac arma Iovi !' Ille, ferens dominae mandata recentia secum

(145) pugnabit caute, respicietque domum.

140 Exuet haec reduci clipeum, galeamque resolvet,

excipietque suo corpora lassa sinu. Nos sumus incertae. Nos anxius omnia cogit, quae possunt fieri, facta putare timor.

(150) Dum tamen arma geres diverso miles in orbe, 145

quae referat vultus est mihi cera tuos. Illi blanditias, illi tibi debita verba

dicimus, amplexus accipit illa meos. Crede mihi, plus est, quam quod videatur, imago (155) adde sonum cerae, Protesilaus erit.

150 Hanc specto, teneoque sinu pro coniuge vero,

et, tamquam possit verba referre, queror. Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro, perque pares animi coniugiique faces,

(160) perque, quod ut videam canis albere capillis, 155

quod tecum possis ipse referre, caput, me tibi venturam comitem, quocumque vocaris,

sive quod heu timeo, sive superstes eris. Ultima mandato claudetur epistula parvo :

(165) sit tibi cura mei, sit tibi cura tui !

160

II.

AMORES. III. 9.

[merged small][ocr errors][merged small]

MEMNONA si mater, mater ploravit Achillen,

et tangunt magnas tristia fata deas, flebilis indignos, Elegeia, solve capillos.

A! nimis ex vero nunc tibi nomen erit ! Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus

ardet in extructo, corpus inane, rogo. Ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram

et fractos arcus et sine luce facem. Aspice, demissis ut eat miserabilis alis,

pectoraque infesta tundat aperta manu. Excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli,

oraque singultu concutiente sonant. Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt

egressum tectis, pulcher Iule, tuis. Nec minus est confusa Venus moriente Tibullo,

quam iuveni rupit cum ferus inguen aper. At sacri vates et divum cura vocamur !

sunt etiam, qui nos numen habere putent ! Scilicet omne sacrum mors inportuna profanat.

Omnibus obscuras inicit illa manus.
Quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo?

Carmine quid victas obstipuisse feras ?
Aelinon in silvis idem pater, aelinon, altis

dicitur invita concinuisse lyra. Adice Maeoniden, a quo, ceu fonte perenni,

vatum Pieriis ora rigantur aquis. Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno :

defugiunt avidos carmina sola rogos. Durat opus vatum : Troiani fama laboris,

tardaque nocturno tela retexta dolo :

20

25

30

40

sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,

Altera cura recens, altera primus amor.
Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt

sistra ? quid in vacuo secubuisse toro? Cum rapiant mala fata bonos, — ignoscite fasso, - 35

sollicitor nullos esse putare deos. Vive pius, moriere pius, cole sacra ; colentem

mors gravis a templis in cava busta trahet. Carminibus confide bonis. lacet, ecce, Tibullus :

vix manet e toto parva quod urna capit. Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales,

pectoribus pasci nec timuere tuis ? Aurea sanctorum potuissent templa deorum

urere, quae tantum sustinuere nefas. Avertit vultus Erycis quae possidet arces.

45 Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant. Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus

ignotum vili supposuisset humo. Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos

mater, et in cineres ultima dona tulit : hinc soror in partem misera cum matre doloris

venit, inornatas dilaniata comas : cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque

oscula, nec solos destituere rogos. Delia descendens 'felicius ’ inquit ‘amata

55 sum tibi. Vixisti, dum tuus ignis eram.' Cui Nemesis 'quid' ait ‘tibi sunt mea damna dolori ?

me tenuit moriens deficiente manu.' Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra

restat, in Elysia valle Tibullus erit. Obvius huic venias, hedera iuvenalia cinctus

tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo. Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,

sanguinis atque animae prodige Galle tuae.

50

60

« ZurückWeiter »