Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Maternis laudor lacrimis urbisque querellis,
defensa et gemitu Caesaris ossa mea.
Ille sua nata dignam vixisse sororem
increpat, et lacrimas vidimus ire deo.
Et tamen emerui generosos vestis honores,
nec mea de sterili facta rapina domo.

60

Tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata levamen, condita sunt vestro lumina nostra sinu.

65

Vidimus et fratrem sellam geminasse curulem,

consule quo facto tempore rapta soror. Filia, tu specimen censurae nata paternae, fac teneas unum nos imitata virum, et serie fulcite genus: mihi cymba volenti solvitur aucturis tot mea fata meis. Haec est feminei merces extrema triumphi, laudat ubi emeritum libera fama rogum. Nunc tibi commendo communia pignora natos: haec cura et cineri spirat inusta meo.

Fungere maternis vicibus, pater: illa meorum

omnis erit collo turba ferenda tuo.

Oscula cum dederis tua flentibus, adice matris :
tota domus coepit nunc onus esse tuum.
Et si quid doliturus eris, sine testibus illis :
cum venient, siccis oscula falle genis.
Sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges,
somniaque in faciem credita saepe meam :
atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
ut responsurae singula verba iace.
Seu tamen adversum mutarit ianua lectum,

sederit et nostro cauta noverca toro, coniugium, pueri, laudate et ferte paternum: capta dabit vestris moribus illa manus.

[blocks in formation]

Nec matrem laudate nimis: collata priori

90

Seu memor ille mea contentus manserit umbra

vertet in offensas libera verba suas.

et tanti cineres duxerit esse meos,

discite venturam iam nunc sentire senectam,

caelibis ad curas nec vacet ulla via.

Quod mihi detractum est, vestros accedat ad annos: 95 prole mea Paullum sic iuvet esse senem.

Et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi : venit in exequias tota caterva meas.

Causa perorata est. Flentes me surgite, testes, dum pretium vitae grata rependit humus. Moribus et caelum patuit: sim digna merendo, cuius honoratis ossa vehantur equis.

100

P. OVIDIUS NASO.

I.

HEROIDES. EPISTULA XIII.

ITTIT, et optat amans, quo mittitur, ire salutem,

MITT

Haemonis Haemonio Laodamia viro.

Aulide te fama est vento retinente morari:

a! me cum fugeres, hic ubi ventus erat? Tum freta debuerant vestris obsistere remis. Illud erat saevis utile tempus aquis. Oscula plura viro mandataque plura dedissem: et sunt quae volui dicere multa tibi.

Raptus es hinc praeceps, et qui tua vela vocaret,

quem cuperent nautae, non ego, ventus erat. Ventus erat nautis aptus, non aptus amanti : solvor ab amplexu, Protesilae, tuo,

linguaque mandantis verba inperfecta reliquit :
vix illud potui dicere triste vale.

Incubuit Boreas, abreptaque vela tetendit :
iamque meus longe Protesilaus erat.
Dum potui spectare virum, spectare iuvabat :
sumque tuos oculos usque secuta meis.
Ut te non poteram, poteram tua vela videre,
vela diu vultus detinuere meos.

At postquam nec te, nec vela fugacia vidi,
et quod spectarem, nil nisi pontus erat,
lux quoque tecum abiit, tenebrisque exanguis obortis
succiduo dicor procubuisse genu.

5

ΙΟ

15

20

Vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus,
vix mater gelida maesta refecit aqua.
Officium fecere pium, sed inutile nobis.
Indignor miserae non licuisse mori.
Ut rediit animus, pariter rediere dolores.

Pectora legitimus casta momordit amor.

Nec mihi pectendos cura est praebere capillos,

nec libet aurata corpora veste tegi.

25

30

Ut quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta creditur, huc illuc, qua furor egit, eo.

Conveniunt matres Phylaceïdes, et mihi clamant

35

'indue regales, Laodamia, sinus !'

Scilicet ipsa geram saturatas murice lanas, bella sub Iliacis moenibus ille gerat?

Ipsa comas pectar, galea caput ille prematur:
ipsa novas vestes, dura vir arma ferat?
Qua possum, squalore tuos imitata labores

dicar, et haec belli tempora tristis agam. Dyspari Priamide, damno formose tuorum,

tam sis hostis iners, quam malus hospes eras. Aut te Taenariae faciem culpasse maritae,

aut illi vellem displicuisse tuam.

Tu, qui pro rapta nimium, Menelae, laboras,
ei mihi, quam multis flebilis ultor eris!
Di, precor, a nobis omen removete sinistrum,
et sua det reduci vir meus arma Iovi.
Sed timeo, quotiens subiit miserabile bellum:
more nivis lacrimae sole madentis eunt.
Ilion et Tenedos Simoisque et Xanthus et Ide
nomina sunt ipso paene timenda sono.
Nec rapere ausurus, nisi se defendere posset,
hospes erat. Vires noverat ille suas.
Venerat, ut fama est, multo spectabilis auro,

quique suo Phrygias corpore ferret opes,

classe virisque potens, per quae fera bella geruntur.

40

45

50

55

« ZurückWeiter »