Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

His comes umbra tua est. Siqua est modo corporis umbra, auxisti numeros, culte Tibulle, pios.

Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna,

et sit humus cineri non onerosa tuo !

66

III.

FASTI I. I-140.

TEMPORA Cum causis Latium digesta per annum lapsaque sub terras ortaque signa canam. Excipe pacato, Caesar Germanice, voltu

hoc opus et timidae dirige navis iter : officioque, levem non aversatus honorem, huic tibi devoto numine dexter ades. Sacra recognosces annalibus eruta priscis, et quo sit merito quaeque notata dies. Invenies illic et festa domestica vobis:

saepe tibi pater est, saepe legendus avus. Quaeque ferunt illi pictos signantia fastos,

tu quoque cum Druso praemia fratre feres. Caesaris arma canant alii. Nos Caesaris aras,

et quoscumque sacris addidit ille dies.

Annue conanti per laudes ire tuorum,

deque meo pavidos excute corde metus. Da mihi te placidum, dederis in carmina viris. Ingenium voltu statque caditque tuo. Pagina iudicium docti subitura movetur principis, ut Clario missa legenda deo. Quae sit enim culti facundia sensimus oris, civica pro trepidis cum tulit arma reis. Scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes ingenii currant flumina quanta tui.

5

ΙΟ

15

20

Si licet et fas est, vates rege vatis habenas, auspicio felix totus ut annus eat.

Tempora digereret cum conditor urbis, in anno
constituit menses quinque bis esse suo.
Scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras,
curaque finitimos vincere maior erat.

30

Est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum : erroremque suum quo tueatur, habet.

Quod satis est, utero matris dum prodeat infans, hoc anno statuit temporis esse satis.

Per totidem menses a funere coniugis uxor sustinet in vidua tristia signa domo.

35

[blocks in formation]

Ille nefastus erit, per quem tria verba silentur : fastus erit, per quem lege licebit agi.

Nec toto perstare die sua iura putaris :

qui iam fastus erit, mane nefastus erat.

50

Nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, verbaque honoratus libera praetor habet.

Est quoque, quo populum ius est includere saeptis :
est quoque, qui nono semper ab orbe redit.
Vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas.
Idibus alba Iovi grandior agna cadit.
Nonarum tutela deo caret. Omnibus istis
ne fallare cave proximus ater erit.

[blocks in formation]

25

Omen ab eventu est. Illis nam Roma diebus
damna sub averso tristia Marte tulit.
Haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis,
ne seriem rerum scindere cogar, erunt.

Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum inque meo primus carmine Ianus adest.

Iane biceps, anni tacite labentis origo, solus de superis qui tua terga vides,

dexter ades ducibus, quorum secura labore
otia terra ferax, otia pontus habet :

dexter ades patribusque tuis populoque Quirini,
et resera nutu candida templa tuo.
Prospera lux oritur. Linguis animisque favete !
nunc dicenda bona sunt bona verba die.
Lite vacent aures, insanaque protinus absint
iurgia. Differ opus, livida turba, tuum.
Cernis, odoratis ut luceat ignibus aether,

et sonet accensis spica Cilissa focis?

Flamma nitore suo templorum verberat aurum,

et tremulum summa spargit in aede iubar.

Vestibus intactis Tarpeias itur in arces,

et populus festo concolor ipse suo est.

Iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,
et nova conspicuum pondera sentit ebur.
Colla rudes operum praebent ferienda iuvenci,
quos aluit campis herba Falisca suis.

Iuppiter arce sua totum cum spectet in orbem,
nil nisi Romanum, quod tueatur, habet.
Salve, laeta dies, meliorque revertere semper,

a populo rerum digna potente coli.

Quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?

nam tibi par nullum Graecia numen habet.

Ede simul causam, cur de caelestibus unus

sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides?

60

65

70

75

80

85

90

Haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,
lucidior visa est, quam fuit ante, domus.
Tunc sacer ancipiti mirandus imagine Ianus
bina repens oculis obtulit ora meis.
Obstipui, sensique metu riguisse capillos,
et gelidum subito frigore pectus erat.
Ille tenens baculum dextra clavemque sinistra
edidit hos nobis ore priore sonos :
'disce metu posito, vates operose dierum,
quod petis, et voces percipe mente meas.
Me Chaos antiqui

nam sum res prisca · vocabant.

Aspice, quam longi temporis acta canam. Lucidus hic aer, et quae tria corpora restant, ignis, aquae, tellus, unus acervus erat. Ut semel haec rerum secessit lite suarum, inque novas abiit massa soluta domos,

flamma petit altum, propior locus aëra cepit : sederunt medio terra fretumque solo.

Tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles, in faciem redii dignaque membra deo.

Nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae, ante quod est in me postque, videtur idem. Accipe, quaesitae quae causa sit altera formae, hanc simul ut noris officiumque meum.

Quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras omnia sunt nostra clausa patentque manu.

Me penes est unum vasti custodia mundi,

et ius vertendi cardinis omne meum est. Cum libuit Pacem placidis emittere tectis, libera perpetuas ambulat illa vias. Sanguine letifero totus miscebitur orbis,

ni teneant rigidae condita bella serae. Praesideo foribus caeli cum mitibus Horis:

it, redit officio Iuppiter ipse meo.

Inde vocor Ianus. Cui cum Cereale sacerdos

[merged small][ocr errors]

105

[ocr errors]

115

120

125

inponit libum farraque mixta sale,

nomina ridebis. Modo namque Patulcius idem

et modo sacrifico Clusius ore vocor. Scilicet alterno voluit rudis illa vetustas

nomine diversas significare vices.

130

Vis mea narrata est. Causam nunc disce figurae : iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides. Omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontis, 135 e quibus haec populum spectat, at illa larem. Utque sedens primi vester prope limina tecti ianitor egressus introitusque videt,

sic ego perspicio caelestis ianitor aulae Eoas partes Hesperiasque simul.

140

IV.

FASTI II. 19-54.

FEBRUA Romani dixere piamina patres.
Nunc quoque dant verbo plurima signa fidem.
Pontifices ab rege petunt et flamine lanas,

quis veterum lingua februa nomen erat.

Quaeque capit lictor domibus purgamina certis, torrida cum mica farra, vocantur idem. Nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura casta sacerdotum tempora fronde tegit.

Ipse ego flaminicam poscentem februa vidi: februa poscenti pinea virga data est.

Denique quodcumque est, quo corpora nostra piantur

hoc apud intonsos nomen habebat avos.

Mensis ab his dictus, secta quia pelle luperci

omne solum lustrant, idque piamen habent:

5

ΙΟ

« ZurückWeiter »