Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

5

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum venustiorum.
Passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat :
nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem.
Nec sese a gremio illius movebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malae tenebrae

IO

I

15

Orci, quae omnia bella devoratis :
tam bellum mihi passerem abstulistis.
Vae factum male ! vae miselle passer,
tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.

5

10

III. (4.) Phaselus ille, quem videtis, hospites, ait fuisse navium celerrimus, neque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, sive palmulis opus foret volare sive linteo. Et hoc negat minacis Adriatici negare litus insulasve Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thraciam, Propontida trucemve Ponticum sinum, ubi iste post phaselus antea fuit comata silva : nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima ait phaselus : ultima ex origine tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia freta herum tulisse, laeva sive dextera vocaret aura, sive utrumque Iuppiter simul secundus incidisset in pedem ; neque ulla vota litoralibus deis sibi esse facta, cum veniret a mari novissimo hunc ad usque limpidum lacum. Sed haec prius fuere : nunc recondita senet quiete seque dedicat tibi, gemelle Castor et gemelle Castoris.

15

20

25 5

IV. (9.)
Verani, omnibus e meis amicis
antistans mihi milibus trecentis,
venistine domum ad tuos Penates
fratresque unanimos anumque matrem?
Venisti. O mihi nuntii beati !
Visam te incolumem audiamque Hiberum
narrantem loca, facta, nationes,
ut mos est tuus, applicansque collum
iocundum os oculosque saviabor.
O quantum est hominum beatiorum,
quid me laetius est beatiusve ?

ΙΟ

5

V. (11.)
Furi et Aureli, comites Catulli,
sive in extremos penetrabit Indos,
litus ut longe resonante Eoa

tunditur unda,
sive in Hyrcanos Arabesque molles,
seu Sacas sagittiferosque Parthos,
sive quae septemgeminus colorat

aequora Nilus,
sive trans altas gradietur Alpes,
Caesaris visens monimenta magni,
Gallicum Rhenum horribilem insulam ulti-

mosque Britannos,
omnia haec, quaecumque feret voluntas
caelitum, tentare simul parati,
pauca nuntiate meae puellae

non bona dicta.

10

15

*

Nec meum respectet, ut ante, amorem,
qui illius culpa cecidit velut prati
ultimi flos, praetereunte postquam

tactus aratro est.

20 (24)

VI. (22.)

[merged small][ocr errors]

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
homo est venustus et dicax et urbanus,
idemque longe plurimos facit versus.
Puto esse ego illi milia aut decem aut plura
perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
relata : chartae regiae, novi libri,
novi umbilici, lora rubra, membrana
derecta plumbo, et pumice omnia aequata.
Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor
rursus videtur : tantum abhorret ac mutat.
Hoc quid putemus esse ? qui modo scurra
aut siquid hac re tritius videbatur,
idem infaceto est infacetior rure,
simul poemata attigit, neque idem umquam
aeque est beatus ac poema cum scribit :
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
Nimirum idem omnis fallimur, neque est quisquam,
quem non in aliqua re videre Suffenum
possis. Suus cuique attributus est error :
sed non videmus manticae quod in tergo est.

15

20

VII. (31.)

Paene insularum, Sirmio, insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
marique vasto fert uterque Neptunus ;
quam te libenter quamque laetus inviso,
vix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos
liquisse campos et videre te in tuto.
O quid solutis est beatius curis ?
cum mens onus reponit, ac peregrino

5

« ZurückWeiter »