Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

parvulam conscendit cum paucis suis, et ibi ab Achilla et Septimio interficitur.

64. The Choice of a Husband.

Melius apud bonos quam apud fortunatos beneficium conlocari puto. Danda omnino opera est ut omni generi satisfacere possimus, sed, si res in contentionem veniet, 5 nimirum Themistocles est auctor adhibendus, qui cum consuleretur utrum bono viro pauperi an minus probato diviti filiam conlocaret: Ego vero,' inquit, 'malo virum qui pecunia egeat quam pecuniam quae viro.'

65. The Founding of Rome.

Romulus and Remus restored to the Albàn throne Numitor in place of his usurping brother Amulius.

Ita, Numitori Albana re permissa, Romulum Remumque 10 cupido cepit in eis locis, ubi expositi erant, urbis condendae. Et supererat multitudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoque accesserant. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen

2. interficitur: the murderers hoped to win Caesar's good-will by killing Pompeius.

4. conlocare: (almost =) to employ, use.

6. nimirum, without doubt. adhibere, to summon as witness. 7. probatus, excellent, lit. proved.

8. (filiam) conlocare, to give in marriage. Transl. here by would. - malo is here a verb.

9. quam after malo means what? - quae: sc. egeat.

10. re re publica. — permittere, to hand over.

11. expositi erant: i.e., by order of Amulius.

12. superesse, to be more than enough. - Albani, -orum, the people of Alba Longa. — ad id, in addition.

14. avitus, hereditary, lit. of a grandfather. -foedus, shameful.

coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dei auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugu5 randum templa capiunt. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures, iamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutavit. Inde cum altercatione congressi certamine irarum ad caedem vertuntur; ibi in turba ictus Remus 10 cecidit. Vulgatior fama est ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros: inde ab irato Romulo interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata.

66. Political Virtue versus 'Practical Politics.

Aristides, an Athenian statesman, who, because of his virtues, was surnamed "the Just." A. died about B.C. 468. Themistocles, his great political opponent, and the victor of Salamis, died probably in

449.

Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit 15 Themistocli. Itaque cum eo de principatu contendit : namque obtrectarunt inter se. In his autem cognitum est,

[blocks in formation]

quanto antestaret eloquentia innocentiae. Quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem quidem nos audierimus, cognomine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus testula illa exsilio decem annorum multatus est. Qui quidem cum 5 intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse, cedensque animadvertisset quendam scribentem, ut patria pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus duceretur. Cui ille respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non 10 placere, quod tam cupide laborasset, ut praeter ceteros Iustus appellaretur.

67. The Pen mightier than the Sword.

Quam multos scriptores rerum suarum ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum adstitisset, 'O fortunate,' inquit, 'adule- 15 scens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris !' Et vere. Nam nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus, qui corpus eius contexerat, nomen etiam obruisset.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

68. The Ancient Britons.

Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus. Utuntur aut aere aut taleis ferreis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed 5-eius exigua est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis, ut in Gallia, est praeter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus. Io Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius.

15

69. The Destruction of Persepolis.

In hanc totius Persidis opes congesserant barbari: aurum argentumque cumulatum erat, vestis ingens modus, supellex

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

5. materia, material, timber. 6. cuius (que) = omnis. 8. animus, (here =) amusement. 9. remissus, mild (chiefly because of the Gulf Stream). 12. inficere (-ficio), to stain. 13. capillo promisso, with long (hanging-down) hair. 14. labrum, lip.

15. In hanc: sc. urbem, i.e., Persepolis, which at the time of Alexander was the capital of Persis (-idis) and a favorite royal residence. According to Strabo it vied with Susa in wealth and beauty.

16. vestis, -is, clothing. -supellex, -lectilis, furniture.

non ad usum, sed ad ostentationem luxus comparata. Itaque inter ipsos victores ferro dimicabatur: pro hoste erat, qui pretiosiorem occupaverat praedam, et cum omnia, quae reperiebant, capere non possent, iam res non occupabantur, sed aestimabantur. Lacerabant regias vestes, ad se quisque 5 partem trahentes; dolabris pretiosae artis vasa caedebant: nihil neque intactum erat neque integrum ferebatur: abrupta simulacrorum membra, ut quisque avellerat, trahebat. Neque avaritia solum, sed etiam crudelitas in capta urbe grassata est: auro argentoque onusti vilia captivorum corpora truci- 10 dabant, passimque obvii caedebantur. Multi ergo hostium manus voluntaria morte occupaverunt, pretiosissima vestium induti e muris semetipsos cum coniugibus ac liberis in praeceps iacientes. Quidam ignes subiecerant aedibus, ut cum suis viri cremarentur. Ingens captivae pecuniae modus 15 traditur, prope ut fidem excedat. Ceterum aut de aliis quoque dubitabimus, aut credemus, in huius urbis gaza fuisse c et xx milia talentum. Ex paelicibus una Thais, et ipsa temulenta, maximam apud omnes Graecos initurum gratiam adfirmat, si regiam Persarum iussisset incendi; 20 exspectare hoc eos, quorum urbes barbari delessent. Ebrio

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »