Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

LATIN AT SIGHT.

1. A Valuable Hen.

Mulier quaedam habebat gallinam, quae cotidie ovum pariebat aureum. Hinc suspicari coepit illam auri massam intus celare, et gallinam occidit. Sed nihil in ea repperit, nisi quod in aliis gallinis reperiri solet. Itaque dum maioribus divitiis inhiat, etiam minores perdidit.

2. The Story of Tarpeia.

To

Titus Tatius, the king of the Sabini, is advancing on Rome. succeed he must capture the arx on one summit of the Capitoline hill. Tarpeia was the daughter of the Roman commander of the arx.

Cum Romae appropinquarent, Tarpeiam virginem nacti, quae aquae hauriendae causa descenderat, ei T. Tatius optionem muneris dedit, si exercitum suum in Capitolium perduxisset. Illa petiit, quod illi in sinistris manibus gere

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

5

bant, videlicet anulos et armillas. Quibus dolose repromissis, Sabinos in arcem perduxit, ubi Tatius scutis eam obrui praecepit; nam et ea in laevis habuerant.

3. Borrowed Clothing.

Asinus pelle leonis indutus territabat homines et bestias, 5 tamquam leo esset. Sed forte, dum se celerius movet, aures eminebant; unde agnitus, in pistrinum abductus est, ubi poenas petulantiae dedit.

4. The German Bison.

Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura 10 tauri. Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt; hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.

5. Might makes Right.

Societatem iunxerant leo, iuvenca, capra, ovis. Praeda 5 autem, quam ceperant, in quattuor partes aequales divisa, leo, 'Prima,' ait, 'mea est; debetur enim haec praestantiae meae. Tollam et secundam, quam meretur robur meum. Tertiam vindicat sibi egregius labor meus. Quartam qui sibi arrogare voluerit, is sciat, se habiturum me inimicum 10 sibi.'

6. A Home Thrust.

Publius Cornelius Scipio Nasica was a distinguished jurist; Ennius, "the parent of Roman literature," dramatist, epic writer, etc., was born B.C. 239.

Nasica cum ad poetam Ennium venisset, eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse.

Paucis post diebus, cum ad Nasicam venisset Ennius et eum a ianua quaereret, exclamat Nasica se domi non esse. Tum Ennius, Quid? ego non cognosco,' inquit, 'vocem tuam?' 5 Hic Nasica: 'Homo es impudens. Ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse; tu mihi non credis ipsi?'

caverent.

7. Discretion the better part of Valor.

Mures aliquando habuerunt consilium, quomodo a fele Multis aliis propositis, omnibus placuit, ut ei 10 tintinnabulum adnecteretur: sic enim ipsos sonitu admonitos eam fugere posse. Sed cum iam inter mures quaereretur,

qui feli tintinnabulum adnecteret, nemo repertus est. Fabula docet, in suadendo plurimos esse audaces, sed in ipso periculo timidos.

[blocks in formation]

uvam appetebat summis saliens viribus ;

quam tangere ut non potuit, discedens ait,

‘Nondum matura est; nolo acerbam sumere.'

9. The Ancient Germans.

Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam 20 neque Druides habent, qui rebus divinis praesint, neque

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit ; ab parvulis labori ac duritiae student. Agriculturae non 5 student maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. Hospitem violare fas non putant; qui quaque de causa ad eos venerunt, 10 ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur.

[ocr errors]

10. An Unfortunate Musician.

Tubicen ab hostibus captus, 'Ne me,' inquit, 'interficite; nam inermis sum, neque quicquam habeo praeter hanc tubam.' At hostes, Propter hoc ipsum,' inquiunt, 'te interimemus, 15 quod, cum ipse pugnandi sis imperitus, alios ad pugnam incitare soles.'

II. Poor Pay.

In faucibus lupi os inhaeserat. Mercede igitur conducit gruem, qui illud extrahat. Hoc grus longitudine colli facile

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »