Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

vestibulum et, vigili excubanti hasta ablata, constitit in aditu, quo necesse erat iis, qui simul cenaverant, egredi. Abierant ceteri. Clitus ultimus sine lumine exibat. Quem rex, quisnam esset, interrogat. Eminebat etiam in voce 5 sceleris, quod parabat, atrocitas. Et ille, iam non suae, sed regis irae memor, Clitum esse et de convivio exire respondit. Haec dicentis latus hasta transfixit morientisque sanguine adspersus, 'I nunc,' inquit, ad Philippum et Parmenionem.'

6

174. The Condemnation of Socrates.

Imitatus est homo Romanus et consularis veterem illum 10 Socratem, qui, cum omnium sapientissimus esset sanctissimeque vixisset, ita in iudicio capitis pro se ipse dixit, ut non supplex aut reus, sed magister aut dominus videretur esse iudicum. Quin etiam, cum ei scriptam orationem disertissimus orator Lysias attulisset, quam, si ei videretur, 15 edisceret, ut ea pro se in iudicio uteretur, non invitus legit et commode scriptam esse dixit; 'sed,' inquit, ut, si mihi calceos Sicyonios attulisses, non uterer, quamvis essent habiles et apti ad pedem, quia non essent viriles': sic illam orationem disertam sibi et oratoriam videri, fortem et 20 virilem non videri. Ergo ille quoque damnatus est; neque solum primis sententiis, quibus tantum statuebant iudices, damnarent an absolverent, sed etiam illis, quas iterum legibus ferre debebant. Erat enim Athenis reo damnato, si fraus capitalis non esset, quasi poenae aestimatio; et 25 sententia cum iudicibus daretur, interrogabatur reus, quam quasi aestimationem commeruisse se maxime confiteretur. Quod cum interrogatus Socrates esset, respondit sese me

1. excubare, to be on guard.
7. hasta is abl. c.

15. ediscere, to learn by heart.

-ea: sc. oratione.

17. calceus, shoe.

19. disertus, eloquent, well-expressed.

22. damnarent

statuebant.

depends on

24. fraus, (here) offense, crime.

ruisse, ut amplissimis honoribus et praemiis decoraretur et ut ei victus cotidianus in Prytaneo publice praeberetur, qui honos apud Graecos maximus habetur. Cuius responso iudices sic exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum condemnarent.

175. The Ages of Man.

Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Reddere qui voces iam scit puer et pede certo
signat humum, gestit paribus conludere, et iram
colligit ac ponit temere et mutatur in horas.
Imberbis iuvenis tandem custode remoto
gaudet equis canibusque et aprici gramine campi ;
cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
utilium tardus provisor, prodigus aeris,

sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
Conversis studiis aetas animusque virilis
quaerit opes et amicitias, inservit honori,
commisisse cavet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod
quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti,
vel quod res omnes timide gelideque ministrat,

[blocks in formation]

5

IO

15

20

5

dilator, spe longus, iners, avidusque futuri,
difficilis, querulus, laudator temporis acti
se puero, castigator censorque minorum.
Multa ferunt anni venientes commoda secum,
multa recedentes adimunt.

176. An Object Lesson in Temperance.

Temperantia quoque fuisse Socratem tanta traditum est, ut omnia fere vitae suae tempora valetudine inoffensa vixerit. In illius etiam pestilentiae vastitate, quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere 10 morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.

177. The Wisdom of Nature.

Animantium vero quanta varietas est, quanta ad eam rem 15 vis, ut in suo quaeque genere permaneat! Quarum aliae coriis tectae sunt, aliae villis vestitae, aliae spinis hirsutae ; pluma alias, alias squama videmus obductas, alias esse cornibus armatas, alias habere effugia pennarum. Pastum autem animantibus large et copiose natura eum, qui cuique 20 aptus erat, comparavit. Dedit autem eadem natura beluis

1. dilator, procrastinator.—spe longus, trans. either slow to hope (he has been often deceived), or looking far ahead (he has learned worldly wisdom).

5. adimere, to take away. 7. inoffensus, unbroken, uninterrupted.

8. belli Peloponnen.: the great struggle in Greece between the democratic and oligarchic systems,

known as the Peloponnesian War, lasted for 27 years, i.e., from B.C. 431-404.

9. internecivus, deadly. 11. labes, ruin; voluptatum is subject. genit.

17. squama squamis.

18. effugia pennarum, a means of escape by wings, or wings as a means of escape (from enemies).

et sensum et appetitum. Iam vero alia animalia gradiendo, alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando, alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate adripiunt, partim aduncitate rostrorum ; alia sugunt, alia carpunt, alia vorant, alia mandunt; 5 atque etiam aliorum ea est humilitas, ut cibum terrestrem rostris facile contingant; quae autem altiora sunt, ut anseres, ut cycni, ut grues, ut cameli, adiuvantur proceritate collorum; manus etiam data elephanto est, quia propter magnitudinem corporis difficiles aditus habebat ad pastum. At 10 quibus bestiis erat is cibus, ut aliis bestiis vescerentur, aut vires natura dedit aut celeritatem. Data est quibusdam etiam machinatio quaedam atque sollertia, ut in araneolis aliae quasi rete texunt, ut, si quid inhaeserit, conficiant, aliae autem ex inopinato observant et, si quid incidit, adri- 15 piunt idque consumunt. Est etiam admiratio non nulla in bestiis aquatilibus iis, quae gignuntur in terra; veluti crocodili fluviatilesque testudines quaedamque serpentes ortae extra aquam, simul ac primum niti possunt, aquam persequuntur. Quin etiam anatum ova gallinis saepe supponimus, 20 e quibus pulli orti primum aluntur ab iis, ut a matribus, a quibus exclusi fotique sunt, deinde eas relinquunt et effugiunt sequentes, cum primum aquam, quasi naturalem domum, videre potuerunt. Tantam ingenuit animantibus conservandi sui natura custodiam.

3. hiatus, gaping, opening. 4. aduncitas : infer meaning from ad+uncus, hooked, curved. 5. sugere, to suck. —mandere, to chew.

6. humilitas, (nearness to the ground - humus) low stature, i.e., they were short-legged.

8. anser, goose.

9. manus = proboscis.

13. machinatio, -onis, contrivance, device. - araneola, diminut. of aranea, -ae, spider.

14. rete, -is, net. conficere, to destroy.

15. ex inopinato, on the sly.
18. testudo, tortoise.

20. anas, -atis, duck.

21. pullus, chick.

25

178. The Death of Alexander.

Quarto die Alexander indubitatam mortem sentiens agnoscere se fatum domus suae ait: nam plerosque Aeacidarum intra xxx annum defunctos. Tumultuantes deinde milites insidiisque perisse regem suspicantes ipse sedavit, 5 eosque omnes ad conspectum suum admisit osculandamque dexteram suam flentibus porrexit. Cum lacrimarent omnes, ipse non sine lacrimis tantum, verum sine ullo tristioris mentis argumento fuit, ut quosdam inpatientius dolentes consolatus sit, quibusdam mandata ad parentes 10 eorum dederit: adeo sicuti in hostem, ita et in mortem invictus animus fuit. Dimissis militibus circumstantes amicos percontatur, videanturne similem sibi reperturi regem. Ad postremum corpus suum in Hammonis templum condi iubet. Cum deficere eum amici viderent, quaerunt, quem 15 imperii faciat heredem. Respondit 'dignissimum.' Tanta illi magnitudo animi fuit, ut, cum Herculem filium, cum fratrem Arridaeum, cum Roxanen uxorem praegnantem relinqueret, oblitus necessitudinum dignissimum nuncuparet heredem : prorsus quasi nefas esset viro forti alium quam virum fortem 20 succedere, aut tanti regni opes aliis quam probatis relinqui. Hac voce veluti bellicum nter amicos cecinisset aut malum Discordiae misisset, ita omnes in aemulationem consurgunt et ambitione vulgi tacitum favorem militum quaerunt. Sexta die praeclusa voce exemptum digito anulum Perdiccae tra25 didit, quae res gliscentem amicorum dissensionem sedavit. Nam, etsi non voce nuncupatus heres, iudicio tamen electus

2. Aeacidae, -arum.
3. defunctos: sc. vita.
8. argumentum, sign.
17. Roxane, -es.

18. nuncupare, to name.
20. probatis: sc. illis.

21. bellicum canere, to give a signal for battle. — malum, apple.

24. Perdiccas, -ae: one of Alexander's generals.

25. gliscere, to increase.

« ZurückWeiter »