Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

pedem super cervicem iacenti inposuit, stipitem intentans elisurusque eo victum, ni prohibitus esset a rege. Tristis spectaculi eventus non Macedonibus modo, sed etiam Alexandro fuit, maxime quia barbari adfuerant, quippe celebratam Macedonum fortitudinem ad ludibrium recidisse 5 verebatur. Hinc ad criminationem invidorum adapertae sunt regis aures. Et post paucos dies inter epulas aureum poculum ex composito subducitur ministrique, quasi amisissent quod amoverant, regem adeunt. Coniectum oculorum, quibus ut fur destinabatur, Dioxippus ferre non potuit et, 10 cum excessisset convivio, litteris conscriptis, quae regi redderentur, ferro se interemit.

[ocr errors]

159. All Dreams do not Go by Contraries.'

Alterum ita traditum clarum admodum somnium: Cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram venissent, alterum ad cauponem devertisse, ad hospitem 15 alterum. Qui ut cenati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare, ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur; eum primo perterritum somnio surrexisse; dein cum se collegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse; 20

[blocks in formation]

tum ei dormienti eundem illum visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur ; se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum et supra stercus iniectum; petere, ut mane ad 5 portam adesset, priusquam plaustrum ex oppido exiret. Hoc vero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo, quid esset in plaustro ; illum perterritum fugisse, mortuum erutum esse, cauponem re patefacta poenas dedisse.

IO

15

20

160. The Golden Age.

Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo
sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
Poena metusque aberant, nec verba minacia fixo
aere legebantur, nec supplex turba timebat
iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.
Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,
montibus in liquidas pinus descenderat undas,
nullaque mortales praeter sua litora norant.
Nondum praecipites cingebant oppida fossae;
non tuba directi, non aeris cornua flexi,

non galeae, non ensis erant : sine militis usu
mollia securae peragebant otia gentes.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Ipsa quoque immunis rastroque intacta nec ullis
saucia vomeribus per se dabat omnia tellus.
Ver erat aeternum placidique tepentibus auris
mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
nec renovatus ager gravidis canebat aristis :
flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,
flavaque de viridi stillabant ilice mella.

161. Caesar did not forget his Veterans.

5

Causam dicebat apud divum Iulium ex veteranis quidam paulo violentior adversus vicinos suos et causa premebatur. 10 Meministi,' inquit, 'imperator, in Hispania talum extorsisse circa Sucronem ? ' Cum Caesar meminisse se dixisset, 'Meministi quidem,' inquit, sub quadam arbore minimum umbrae spargente cum velles residere ferventissimo sole et esset asperrimus locus, in quo ex rupibus acutis unica illa 15 arbor eruperat, quendam ex commilitonibus paenulam suam substravisse?' Cum dixisset Caesar: 'Quidni meminerim? et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea 20 sua adtulisset.' 'Potes ergo,' inquit, 'imperator, adgnoscere illum hominem aut illam galeam?' Caesar ait se non posse galeam cognoscere, hominem pulchre posse, et adiecit, puto

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

ob hoc iratus, quod se a cognitione media ad veterem fabulam abduceret: Tu utique ille non es.' 'Merito,' inquit,

[ocr errors]

Caesar, me non adgnoscis : nam cum hoc factum est, integer eram. Postea ad Mundam in acie oculus mihi 5 effosus est et in capite lecta ossa. Nec galeam illam, si videris, adgnosces. Machaera enim Hispana divisa est.' Vetuit illi exhiberi negotium Caesar et agellos, in quibus vicinalis via causa rixae ac litium fuerat, militi suo donavit.

162. The Persian King at the Battle of Issus.

Alexander non ducis magis quam militis munia exsequeba10 tur, opimum decus caeso rege expetens, quippe Dareus curru sublimis eminebat, et suis ad se tuendum et hostibus ad incessendum ingens incitamentum. Ergo frater eius Oxathres, cum Alexandrum instare ei cerneret, equites, quibus praeerat, ante ipsum currum regis obiecit. Armis et 15 robore corporis multum super ceteros eminens, animo vero et pietate in paucis insignis, illo utique proelio clarus, alios improvide instantes prostravit, alios in fugam avertit. At Macedones, qui circa regem erant, mutua adhortatione firmati cum ipso in equitum agmen inrumpunt. Tum vero 20 similis ruinae strages erat. Circa currum Darei iacebant nobilissimi duces, ante oculos regis egregia morte defuncti, omnes in ora proni, sicut dimicantes procubuerant, adverso corpore vulneribus acceptis. Inter hos Atizyes et Rheo

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

mithres et Sabaces, praetor Aegypti, magnorum exercituum praefecti, noscitabantur; circa eos cumulata erat peditum equitumque obscurior turba. Macedonum quoque non quidem multi, sed promptissimi tamen caesi sunt, inter quos Alexandri dextrum femur leviter mucrone perstrictum est. 5 Iamque qui Dareum vehebant equi, confossi hastis et dolore efferati iugum quatere et regem curru excutere coeperant, cum ille veritus, ne vivus veniret in hostium potestatem, desilit et in equum, qui ad hoc ipsum sequebatur, inponitur, insignibus quoque imperii, ne fugam proderent, indecore 10 abiectis.

163. The Augur Attus Navius and his Razor.

Ex quo factum est, ut eum ad se rex Priscus arcesseret. Cuius cum temptaret scientiam auguratus, dixit ei cogitare se quiddam; id possetne fieri, consuluit. Ille augurio acto posse respondit. Tarquinius autem dixit se cogitasse cotem 15 novacula posse praecidi. Tum Attum iussisse experiri. Ita cotem in comitium adlatam inspectante et rege et populo novacula esse discissam. Ex eo evenit, ut et Tarquinius augure Atto Navio uteretur et populus de suis rebus ad eum referret. Cotem autem illam et novaculam defossam in 20 comitio supraque inpositum puteal accepimus.

164. The Easy-going Man.

Felix, qui potuit rerum cognoscere causas
atque metus omnes et inexorabile fatum

7. efferatus, wild.

13. Cuius: i.e., Attus Navius.auguratus, -us= = augurium, augury. (augur, -uris = soothsayer.)

15. Tarquinius: sc. Priscus, King of Rome. — cos, cotis, flintstone.

Tum

16. novacula, razor. ― Attum sc. ferunt, they say. 18. discindere, to cut in two. 21. supra: adverb. - puteal, -alis, curb-stone.

23. fatum: = mors.

« ZurückWeiter »