Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

animadverteret mortiferum se vulnus accepisse simulque, si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum, usque eo retinuit, quoad renuntiatum est vicisse Boeotios. Id postquam audivit, ‘Satis,' Tum ferro extracto

5 inquit, vixi: invictus enim morior.' confestim exanimatus est.

ΙΟ

15

155. The Enchantress Circe.

Adspirant aurae in noctem nec candida cursus
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae,
dives inaccessos ubi Solis filia lucos
assiduo resonat cantu tectisque superbis
urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
arguto tenuis percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum
vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
saetigerique sues atque in praesaepibus ursi
saevire ac formae magnorum ululare luporum,
quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
induerat Circe in vultus ac terga ferarum.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

156. A Boy's Joke.

Mos antea senatoribus Romae fuit, in curiam cum praetextatis filiis introire. Tum, cum in senatu res maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est placuitque, ut eam rem, super qua tractavissent, ne quis enuntiaret priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, 5 qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium, quidnam in senatu patres egissent. Puer respondit, tacendum esse neque id dici licere. Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat quaerit igitur violentius. Tum puer, matre 10 urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque re publica esse, unus ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset. Hoc illa ubi audivit, animus compavescit, domo trepidans egreditur ad ceteras matronas. Pervenit 15 ad senatum postridie matrumfamilias caterva. Lacrimantes atque obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret, quam ut uni duae. Senatores ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur. Puer Papirius in medium curiae pro- 20 gressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat. Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit, uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus Papirius.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

25

157. How C. Mucius lost his Hand, but won a Name. Read note introductory to No. 124.

Sedendo expugnaturum se urbem spem Porsena habebat, cum C. Mucius adulescens nobilis, magno audacique facinore eam indignitatem vindicandam ratus, primo sua sponte penetrare in hostium castra constituit. Dein, metuens ne, 5 si consulum iniussu et ignaris omnibus iret, forte deprehensus a custodibus Romanis retraheretur ut transfuga, senatum adit.

'Transire Tiberim,' inquit, 'patres, et intrare, si possim, castra hostium volo, non praedo nec populationum ultor: 10 maius, si di iuvant, in animo est facinus.' Approbant patres. Abdito intra vestem ferro proficiscitur. Ubi eo venit, in confertissima turba prope regium tribunal constitit. Ibi cum stipendium militibus forte daretur, et scriba, cum rege sedens pari fere ornatu, multa ageret, eum milites 15 vulgo adirent, timens sciscitari, uter Porsena esset, ne ignorando regem semet ipse aperiret quis esset, scribam pro rege obtruncat. Vadentem inde, qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse fecerat viam, cum concursu ad clamorem facto comprehensum regii satellites retraxissent, 20 ante tribunal regis destitutus, tum quoque inter tantas fortunae minas metuendus magis quam metuens, 'Romanus sum,' inquit, 'civis; C. Mucium vocant. Hostis hostem occidere volui nec unus in te ego hos animos gessi; longus post me ordo est idem petentium decus. Proinde in hoc

se

1. sedendo abl. gerund: dēre, to remain encamped. — expugnaturum: sc. esse (after spem habebat = sperabat).

3. indignitatem : i.e., that Rome was besieged.

5. deprehendere, to catch, discover. Cf. apprehendere and Eng. apprehend.

gladius.

11. ferrum
13. stipendium, pay (of soldier).
scriba, clerk.

15. ignorando regem: transl. because of his inability to recognize the king.

17. vadentem: sc. eum.

24. petentium: sc. virorum depending on ordo.

discrimen, si iuvat, accingere, ut in singulas horas capite dimices tuo, ferrum hostemque in vestibulo habeas regiae. Hoc tibi iuventus Romana indicimus bellum. Nullam aciem, nullum proelium timueris; uni tibi et cum singulis res erit.' Cum rex simul ira infensus periculoque conterritus 5 circumdari ignis minitabundus iuberet, nisi expromeret propere, quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, ‘En tibi,' inquit, ut sentias, quam vile corpus sit iis, qui magnam gloriam vident,' dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit. Prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua prosi- 10 luisset, amoverique ab altaribus iuvenem iussisset, 'Tu vero abi,' inquit, 'in te magis quam in me hostilia ausus. Nunc iure belli liberum te intactum inviolatumque hinc dimitto.' Tunc Mucius quasi remunerans meritum, 'Quando quidem,' inquit, 'est apud te virtuti honos, ut beneficio tuleris a me, 15 quod minis nequisti: trecenti coniuravimus principes iuventutis Romanae, ut in te hac via grassaremur. Mea prima sors fuit; ceteri, utcumque ceciderit primi, quoad te opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt.' Mucium dimissum, cui postea Scaevolae a clade dextrae ma- 20 nus cognomen inditum, legati a Porsena Romam secuti sunt.

[blocks in formation]

158. The Victor vanquished.

Invitatis deinde ad epulas legatis gentium regulisque exornari convivium iussit. Intererat epulis Dioxippus Atheniensis, pugil nobilis et ob eximiam virtutem virium etiam regi pernotus et gratus. Invidi malignique increpabant 5 per seria et ludum. Eadem igitur in convivio Horratas Macedo iam temulentus exprobrare ei coepit et postulare, ut, si vir esset, postero die secum ferro decerneret: regem tandem vel de sua temeritate vel de illius ignavia iudicaturum. Et a Dioxippo contemptim militarem eludente 10 ferociam accepta condicio est ac postero die rex, cum etiam

acrius certamen exposcerent, quia deterrere non poterat, destinata exsequi passus est. Ingens vis militum, inter quos erant Graeci, Dioxippo studebant. Macedo iusta arma sumpserat, aereum clipeum, hastam quam sarisam vocant 15 laeva tenens, dextera lanceam gladioque cinctus, velut cum pluribus simul dimicaturus. Dioxippus oleo nitens et coronatus laeva puniceum amiculum, dextra validum nodosumque stipitem praeferebat. Ea ipsa res, omnium animos exspectatione suspenderat, quippe armato congredi nudum demen20 tia, non temeritas videbatur. Igitur Macedo, haud dubius eminus interfici posse, lanceam emisit: quam Dioxippus cum exigua corporis declinatione vitasset, antequam ille hastam transferret in dextram, adsiluit et stipite mediam eam fregit. Amisso utroque telo Macedo gladium coeperat 25 stringere. Quem occupatum complexu pedibus repente subductis Dioxippus arietavit in terram ereptoque gladio

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »