Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

laterculo coctili, bitumine interlitus, spatium xxx et duorum pedum in latitudinem amplectitur: quadrigae inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur. Altitudo muri L cubitorum eminet spatio: turres denis pedibus quam murus altiores sunt. Totius operis ambitus CCCLXV stadia 5 complectitur: singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est. Aedificia non sunt admota muris, sed fere spatium iugeri unius absunt. Ac ne totam quidem urbem tectis occupaverunt per LXXX stadia habitabatur nec omnia continua sunt, 10 credo, quia tutius visum est pluribus locis spargi. Cetera serunt coluntque, ut, si externa vis ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur. Euphrates interfluit magnaeque molis crepidinibus coercetur. Pons lapideus flumini inpositus iungit urbem. Hic quoque inter mirabilia 15 Orientis opera numeratus est: quippe Euphrates altum limum vehit, quo penitus ad fundamenta iacienda egesto vix sufficiens operi firmo reppererunt solum; harenae autem subinde cumulatae et saxis, quis pons sustinetur, adnexae morantur amnem, qui retentus acrius, quam si libero cursu 20 mearet, inliditur. Arcem quoque ambitu xx stadia complexam habent. xxx pedes in terram turrium fundamenta

1. laterculus, small brick. coctilis, baked, burned.— bitumen, bitumen, asphalt.—inter + linere (-lino), -levi, -litum, to smear over or between.

2. quadrigae, -arum, a fourin-hand team of horses.

4. cubitum, a cubit (17-20 in.). 5. ambitus, -us: amb + ire. 6. stadium, a stadium (about 200 yds.).

8. iugerum, a iugerum (of land: a little less than two-thirds of an Engl. acre).

[blocks in formation]

demissa sunt, ad LXXX summum munimenti fastigium pervenit.

101. How Cranes migrate.

Immensus est tractus, quo veniunt, si quis reputet a mari Eoo. Quando proficiscantur consentiunt, volant ad prospi5 ciendum alte ducem, quem sequantur, eligunt; in extremo agmine per vices, qui acclament, dispositos habent, et qui gregem voce contineant. Excubias habent nocturnis temporibus, lapillum pede sustinentes, qui laxatus somno et decidens indiligentiam coarguat. Ceterae dormiunt capite 10 subter alam condito, alternis pedibus insistentes. erecto providet collo, ac praedicit.

Dux

15

102. Borrowed Feathers.

Tumens inani graculus superbia
pennas, pavoni quae deciderant, sustulit
seque exornavit. Deinde contemnens suos
se inmiscuit pavonum formoso gregi.
Illi impudenti pennas eripiunt avi

fugantque rostris. Male mulcatus graculus
redire maerens coepit ad proprium genus,
a quo repulsus tristem sustinuit notam.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Tum quidam ex illis, quos prius despexerat :
contentus nostris si fuisses sedibus

et quod natura dederat voluisses pati,
nec illam expertus esses contumeliam.

103. An Old Bachelor's Defense.

Epaminondas, the greatest military chieftain of Thebes, apparently never married.

[ocr errors]

Hic uxorem nunquam duxit. In quo cum reprehendere- 5 tur quod liberos non relinquereta Pelopida, qui filium habebat infamem, maleque eum in eo patriae consulere diceret, Vide,' inquit, 'ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Neque vero stirps potest mihi deesse: namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, 10 quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est.'

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

105. The Hanging Gardens of Babylon.

Super arcem, vulgatum Graecorum fabulis miraculum, pensiles horti sunt, summam murorum altitudinem aequantes multarumque arborum umbra et proceritate amoeni. Saxo pilae, quae totum onus sustinent, instructae sunt; super 15 pilas lapide quadrato solum stratum est, patiens terrae, quam altam iniciunt, et humoris, quo rigant terras; adeoque validas arbores sustinent moles, ut stipites earum VIII cubitorum spatium crassitudine aequent, in L pedum altitudinem emineant frugiferaeque sint, ut si terra sua alerentur. 20 Et cum vestustas non opera solum manu facta, sed etiam

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

ipsam naturam paulatim exedendo perimat, haec moles, quae tot arborum radicibus premitur tantique nemoris. pondere onerata est, inviolata durat: quippe xx pedes lati parietes sustinent, undecim pedum intervallo distantes, ut procul visentibus silvae montibus suis imminere videantur. 5 Syriae regem Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriae proditum est, amore coniugis victum, quae desiderio nemorum silvarumque in campestribus locis virum compulit amoenitatem naturae genere huius operis imitari.

106. A Famous Fight.

In the year B.C. 480 Xerxes, King of Persia (485-465), set out from Sardes in Lydia upon his invasion of Greece. Crossing the Hellespont, he met with no opposition in his southward march until he reached Thermopylae (-arum), the narrow pass between northern and southern Greece. On this narrow spot between the mountains and the sea the Greeks under Leonidas made their "famous fight" (B.C. 480).

Cuius introitus in Graeciam quam terribilis, tam turpis ac 10 foedus discessus fuit. Namque cum Leonidas, rex Spartanorum, cum quattuor milibus militum angustias Thermopylarum occupasset, Xerxes contemptu paucitatis eos pugnam capessere iubet, quorum cognati Marathonia pugna interfecti fuerant: qui dum ulcisci suos quaerunt, principium cladis 15 fuere; succedente dein inutili turba maior caedes editur. Triduo ibi cum dolore et indignatione Persarum dimicatum. Quarta die cum nuntiatum esset Leonidae a viginti milibus

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »