Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,
dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio; tum te quoque, medica, putres
accipiunt sulci, et milio venit annua cura,
candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus, et averso cedens Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra
exercebis humum, solisque instabis aristis,
ante tibi Eoae Atlantides abscondantur
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
debita quam sulcis committas semina quamque
invitae properes anni spem credere terrae.
Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos
exspectata seges vanis elusit avenis.

Si vero viciamque seres vilemque phaselum,
nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,
haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes:
incipe et ad medias sementem extende pruinas.
Idcirco certis dimensum partibus orbem
per duodena regit mundi sol aureus astra.

Quinque tenent caelum zonae: quarum una corusco
semper sole rubens et torrida semper ab igni ;
quam circum extremae dextra laevaque trahuntur
caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris ;
has inter mediamque duae mortalibus aegris
munere concessae divom, et via secta per ambas,
obliquus qua se signorum verteret ordo.

Mundus, ut ad Scythiam Riphaeasque arduus arces
consurgit, premitur Libyae devexus in Austros.
Hic vertex nobis semper sublimis; at illum
sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.
Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis
circum perque duas in morem fluminis Arctos,
Arctos Oceani metuentes aequore tingui.

236 caerulea. Eds.

215

220

225

230

235

240

245

Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox
semper et obtenta densentur nocte tenebrae,
aut redit a nobis Aurora diemque reducit;
nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,
illis sera rubens adcendit lumina Vesper.
Hinc tempestates dubio praediscere caelo
possumus, hinc messisque diem tempusque serendi,
et quando infidum remis impellere marmor
conveniat, quando armatas deducere classis,
aut tempestivam silvis evertere pinum.

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus
temporibusque parem diversis quattuor annum :
frigidus agricolam siquando continet imber,
multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
maturare datur; durum procudit arator
vomeris obtusi dentem, cavat arbore lintres,

aut pecori signum aut numeros impressit acervis.
Exacuunt alii vallos furcasque bicornis,
atque Amerina parant lentae retinacula viti.
Nunc facilis rubea texatur fiscina virga,
nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
Quippe etiam festis quaedam exercere diebus
fas et iura sinunt: rivos deducere nulla
religio vetuit, segeti praetendere saepem,
insidias avibus moliri, incendere vepres,
balantumque gregem fluvio mersare salubri.
Saepe oleo tardi costas agitator aselli

vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens
incusum aut atrae massam picis urbe reportat.

Ipsa dies alios alio dedit ordine luna felicis operum. Quintam fuge: pallidus Orcus Eumenidesque satae ; tum partu Terra nefando Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea et coniuratos caelum rescindere fratres.

262 obtunsi, R.

250

255

260

265

270

275

280

I. 314.] Works of Night and Day, Summer and Winter. 171

Ter sunt conati imponere Pelio Ossam

scilicet atque Ossae frondosum involvere Olympum ;
ter pater exstructos disiecit fulmine montis.
Septima post decimam felix et ponere vitem
et prensos domitare boves et licia telae
addere. Nona fugae melior, contraria furtis.
Multa adeo gelida melius se nocte dedere,
aut cum sole novo terras inrorat Eous.
Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata
tondentur, noctis lentus non deficit umor.
Et quidam seros hiberni ad luminis ignes
pervigilat, ferroque faces inspicat acuto ;
interea longum cantu solata laborem
arguto coniunx percurrit pectine telas,
aut dulcis musti Vulcano decoquit umorem
et foliis undam trepidi despumat aëni.
At rubicunda Ceres medio succiditur aestu,
et medio tostas aestu terit area fruges.
Nudus ara, sere nudus; hiemps ignava colono.
Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur,
mutuaque inter se laeti convivia curant.
Invitat genialis hiemps curasque resolvit,

285

290

295

300

ceu pressae cum iam portum tetigere carinae puppibus et laeti nautae imposuere coronas.

Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,

305

tum gruibus pedicas et retia ponere cervis
auritosque sequi lepores, tum figere dammas
stuppea torquentem Balearis verbera fundae,
cum nix alta iacet, glaciem quom flumina trudunt.
Quid tempestates autumni et sidera dicam,
atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas,
quae vigilanda viris ; vel cum ruit imbriferum ver,
spicea iam campis cum messis inhorruit et cum
298 at. Eds.

297 nec. Eds.

310

315

frumenta in viridi stipula lactentia turgent?
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis
agricola et fragili iam stringeret hordea culmo,
omnia ventorum concurrere proelia vidi,

quae gravidam late segetem ab radicibus imis
sublimem expulsam eruerent, ita turbine nigro
ferret hiemps culmumque levem stipulasque volantis.
Saepe etiam immensum caelo venit agmen aquarum,
et foedam glomerant tempestatem imbribus atris
collectae ex alto nubes; ruit arduus aether,
et pluvia ingenti sata laeta boumque labores
diluit; implentur fossae et cava flumina crescunt
cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.
Ipse pater media nimborum in nocte corusca
fulmina molitur dextra: quo maxuma motu
terra tremit; fugere ferae et mortalia corda
per gentes humilis stravit pavor: ille flagranti
aut Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo
deicit; ingeminant austri et densissimus imber;
nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.
Hoc metuens caeli menses et sidera serva,
frigida Saturni sese quo stella receptet ;
quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis.

In primis venerare deos, atque annua magnae
sacra refer Cereri laetis operatus in herbis

extremae sub casum hiemis, iam vere sereno.

Tum pingues agni et tum mollissima vina,

tum somni dulces densaeque in montibus umbrae.

Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret :

320

325

330

335

340

cui tu lacte favos et miti dilue baccho,

terque novas circum felix eat hostia fruges, omnis quam chorus et socii comitentur ovantes,

345

et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante

falcem maturis quisquam supponat aristis,

quam Cereri torta redimitus tempora quercu

det motus incompositos et carmina dicat.

Atque haec ut certis possemus discere signis,
aestusque pluviasque et agentis frigora ventos,
ipse pater statuit, quid menstrua luna moneret,
quo signo caderent austri, quid saepe videntes
agricolae propius stabulis armenta tenerent.
Continuo ventis surgentibus aut freta ponti
incipiunt agitata tumescere et aridus altis
montibus audiri fragor, aut resonantia longe
litora misceri et nemorum increbrescere murmur.
Iam sibi tum curvis male temperat unda carinis,
cum medio celeres revolant ex aequore mergi
clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae
in sicco ludunt fulicae, notasque paludes
deserit atque altam supra volat ardea nubem.
Saepe etiam stellas vento impendente videbis
praecipites caelo labi, noctisque per umbram
flammarum longos a tergo albescere tractus;
saepe levem paleam et frondes volitare caducas,
aut summa nantis in aqua colludere plumas.

At Boreae de parte trucis cum fulminat, et cum
Eurique Zephyrique tonat domus omnia plenis
rura natant fossis, atque omnis navita ponto
umida vela legit. Numquam inprudentibus imber
obfuit: aut illum surgentem vallibus imis
aëriae fugere grues, aut bucula caelum
suspiciens patulis captavit naribus auras,
aut arguta lacus circumvolitavit hirundo
et veterem in limo ranae cecinere querelam.
Saepius et tectis penetralibus extulit ova
angustum formica terens iter, et bibit ingens
arcus, et e pastu decedens agmine magno
corvorum increpuit densis exercitus alis.
Iam variae pelagi volucres et quae Asia circum

[blocks in formation]

350

355

360

365

370

375

380

« ZurückWeiter »