Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tempore sui obitus, ut Sede vacante sit qui possit supplere, donec Sedes Apostolica certior facta, quod quamprimum fieri debebit, per Delegatos, vel per unum ex eis, alio modo provideat. Quibus Delegatis Auctoritate Apostolica facultas conceditur, Sede vacante in casu necessitatis consecrandi Calices, Patenas et Altaria portatilia Sacris oleis ab Episcopo tamen benedictis.

29. Et praedictae facultates gratis et sine ulla mercede exerceantur.

Nota: Prorogatio praecedentium Facultatum concessa fuit sub 30mo Decembr. 1809.

III.

Nescript der Propaganda

über den Obedienz-Eid der Irischen Bischöfe.

(S. oben Seite 90.)

Ex Aud. Ssmi. habita d. 9. Junii 1791.

Archiepiscopi Metropolitani totius Regni Hiberniae Sanctissimo Domino exposuerunt, quorundam inscitia aut improbitate in alienum sensum detorqueri quasdam voces, quae reperiuntur in formula juramenti ab Episcopis in eorum Consecratione atque ab Archiepiscopis in receptione Pallii, juxta Rituale Romanum praestandi atque propterea, quum praeter eas difficultates, quae in Regno in quo Catholica Fides non dominatur, quotidie occurrunt, in novas etiam conjiciantur angustias, unde, quatenus Sanctitati Suae opportunum videatur, se demisse petere, ut aliqua Apostolicae Providentiae ratione consulere dignetur. Sanctitas Sua ad mei infrascripti relationem, rebus omnibus mature perpensis, benigne indulsit, ut Episcopi Regni Hiberniae in eorum Consecratione atque Archiepiscopi in receptione Pallii, ea utantur

juramenti formula, qua ejusdem Sanctitatis Suae permissu, Archiepiscopus Mohiloviensis usus est in Imperio Moscorum, quae est hujusmodi:

Ego N. N. Archiepiscopus, vel Episcopus, Ecclesiae N. ab hac hora in antea fidelis et obediens ero Beato Petro Apostolo Sanctaeque Romanae Ecclesiae, et Domino Nostro N. Papae N. Suisque Successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio aut consensu vel facto, ut vitam perdant aut membrum, seu capiantur mala captione, in eos violenter manus quomodolibet ingerantur, vel injuriae aliquae inferantur quovis quaesito colore. Consilium vero quod mihi credituri sunt per Se aut Nuntios seu Litteras, ad Eorum damnum, me sciente, nemini pandam. Papatum Romanum et Regalia Sti. Petri adjutor eis ero ad retinendum et defendendum, salvo meo Ordine, contra omnem hominem. Legatum Apostolicae Sedis in eundo et redeundo honorifice tractabo et in suis necessitatibus adjuvabo. Jura, Honores, Privilegia et Auctoritatem Stae. Romanae Ecclesiae Domini Nostri Papae et Successorum praedictorum conservare, defendere, augere et promovere curabo. Neque ero in consilio, vel facto seu tractatu, in quibus contra ipsum Dominum Nostrum, vel eandem Romanam Ecclesiam aliqua sinistra vel praejudicialia Personarum, Juris, Honoris, Status et Potestatis eorum machinentur. Et si talia a quibuscunque tractari vel procurari novero, impediam hoc pro posse, et, quanto citius potero, significabo Eidem Domino Nostro, vel alteri, per quem possit ad ipsius notitiam pervenire. Regulas Sanctorum Patrum, Decreta, Ordinationes seu Dispositiones, Reservationes, Provisiones et Mandata Apostolica totis viribus observabo et faciam ab aliis observari. 1) Vocatus ad synodum veniam, nisi

1) An dieser Stelle schiebt die gewöhnliche Formel ein: Haereticos, Schismaticos et Rebelles eidem Domino Nostro vel Successoribus praedictis pro posse persequar et impugnabo Dieser Saß wird übrigens auch im Obedienz-Eid Deutscher Bischöfe, z. B. der Hanoverschen, weggelassen. Vermuthlich auch in dem der Preußischen Bischöfe.

über den Obedienz-Eid der Irischen Bischöfe.

187

praepeditus fuero canonica praepeditione. Apostolorum Limina singulis decenniis 1) personaliter per meipsum visitabo, et Domino Nostro ac Successoribus praefatis rationem reddam de toto meo Pastorali Officio, ac de rebus omnibus ad meae Ecclesiae statum, ad Cleri et Populi disciplinam, animarum denique, quae meae fidei traditae sunt, salutem quovis modo pertinentibus, et vicissim Mandata Apostolica humiliter recipiam et quam diligentissime exsequar. Quodsi legitimo impedimento detentus fuero, praefata omnia adimplebo per certum Nuntium ad hoc speciale mandatum habentem, de gremio mei Capituli, aut alium in Dignitate Ecclesiastica constitutum, seu alias Personatum habentem, aut his mihi deficientibus per Dioecesanum Sacerdotem, et Clero deficiente omnino per aliquem alium Presbyterum saecularem vel regularem spectatae probitatis et religionis, de supradictis omnibus plene instructum. De hujusmodi autem impedimento docebo per legitimas probationes ad Stae. Romanae Ecclesiae Cardinalem Praefectum Sacrae Congregationis Propagandae Fidei praepositae 2) per supradictum nuntium transmittendas. Possessiones vero ad Mensam meam pertinentes non vendam, nec donabo, neque impignorabo, nec de novo infeudabo vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu Capituli Ecclesiae meae, inconsulto Romano Pontifice. 3) Haec 4) omnia et singula eo inviolabilius observabo, quo certior sum, nihil in iis contineri, quod fidelitati meae erga Serenissimum Magnae Britanniae et Hiber

1) Die gewöhnliche Formel hat trienniis, die Hanoversche quadrienniis. 2) In der gewöhnlichen und der Hanoverschen Formel: Card. Proponentem in Congregatione Sacri Concilii per suprad. etc.

3) Die lezten drei Worte fehlen in der Hanoverschen Formel: wohl aus Versehen.

4) Statt des folgenden Schlusses, der in der Hanoverschen Formel ebenso lautet, wie in dieser Russisch-Irischen, hat die gewöhnliche Formel des Rituale noch folgende Worte: Et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in quadam super hoc Constitutione (?) contentas eo ipso incurrere volo. Sic me Deus etc.

niae Regem ejusque ad Thronum successores debitae adversari possit. Sic me Deus adjuvet et haec Sancta Dei Evangelia.

Ita promitto et spondeo ego N. N. Archiepiscopus vel Episcopus Ecclesiae N.

Datum Romae ex Aedibus praefatae Sacrae Congregationis d. 23. Junii 1791.

(L.S.)

L. Card. Antonellus,

Praefectus.

A. Archiepisc. Adunen,

Secretarius.

« ZurückWeiter »