Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tinus.' Pric.

:

Gravi tonitru] Idem liber, tonitruo. Tonitruum et tonitru promiscue apud Antiquos e quibus exemplum darem, si jam succurreret. Colv. Adde Guelf. sec. Locuples testis est Seneca lib. 11. N. Q. cap. 56. Tonitrua nos pluraliter dicimus. Antiqui ant tonitruum dixerunt, aut tonum.' Quod et hodie superest in Trebellio Pollione de Gallienis c. 5. ' Auditum tonitruum:' ac Vopisco de Caro c. 9. 'post illud præcipue tonitruum, quod cuncta terruerat.' Hygin. Astron. lib. 11. c. 5. in Mss. et Edd. aliquot: 'Tonitruum et fulgorem cæli indicium significationis fecisse: ubi

Schefferus ait tonitruum pro tonitru ab ipso Cic. usurpatum. Sed frustra in illo hoc quæras. Tonitrua ibi, vel in Genit. plur. tonitruum, uti reliquis. Apud Nostrum de Deo Socratis pag. 681. olim edebatur: "Quid super tonitruum Lucretius facundissime disserat;' estque in Ms. Cantabr. tonitrum. Sed Latinum non credo 'disserere super tonitruum.' Tunc tonitruo, ut hic in Lips. fuisset dicendum. Et in Mss. ceteris ibi, ut hic, est tonitru. Non igitur captandum id apXaïkov cum Colv. et Sop. Grave in Oxon. Oud. Et velut gravi tonitru, &c. vel ipso Diali fulmine percussa, corruit, &c.] 'Ut fulminis ictu Concidit.' Heliodorus lib. VI. "Noπep Béλel, T shuari Banoeis. Petronius: 'Fulminatus hac pronunciatione, &c. in lectulum decidi. Hegesippus 1. 43. de Antipatro: 'Velut ictus et saucius gravi vulnere, jacebat ante pedes patris.' Pric. Corruit corpus] Apud Senecam Controvers. vII. 1. Obortæ sunt subito tenebræ, sublapsum est intercepto spiritu corpus.' Idem.

Obnubilavit animam] Perverso sane judicio Bert. Cod. scripturam prætulit Sciopp. lib. IX. p. 194. acerrimo gravique odore sulphuris juvenis obnubilatus.' Gellius lib. 1. cap. 2. vultus serenitatem ægritudine ob

[ocr errors]
[ocr errors]

nubilari.' In eandem Nostro sententiam dixit Ovid. lib. 1. Trist. El. ur. 11. Non aliter stupui, quam qui Jovis ignibus ictus Vivit, et est vitæ nescius ipse suæ. Ut tamen hanc animo nubem dolor ipse removit.' Ubi vide Ciofanum, et inprimis Pric. ad Apolog. p. 124. Repentino mentis nubilo.' Sic et animum hic in Coll. Voss. sive Lips. quod tamen non sequor. Ipsi vero Charitæ tribuit Auctor, quod in ea effecit vox nefanda.' Nam inepte neutraliter per ellipsin secundum kaтà exponit Florid. corruit' et ' obnubilavit.' De Activo 'corruere' adi ad lib. 1. p. 14. p. 161, dolore nescio crapulam cum somne discutit.' Thrasyllo tribuit quod in eo dolor effecit. Oud. Et obnubilavit animam] Cod. Bertin. obumbravit, male: vide olim ad Apologiam pag. 124. notata. Pric.

Sed intervallo, revalescente paulatim spiritu, &c.] Lib. x. 'Sed revalescente rursus astutia,' &c. Idem.

Ferinos rugitus iterans] Mugitus reiterans, edidit Elmenh. sequentibus illum Scriv. ac Florido e membranis Flor. Immo mugitus cum Fulv. libro dant etiam Oxon. Guelf. Pal. Lips. ac probat aliisque exemplis confirmare utitur Pric. Verum quæ Nos. tri loca adlegat, non persuadent. Nam in iis agitur de gravi mussita. tione sine magno clamore, quæ ad Nostri locum nihil facit. Quare ego non temere antiquam lectionem, a multis Codd. corroboratam, (in D'Orv. est rugiens,) spreverim. Ferini rugitus etiam melius conveniunt, quam mugitus.

Nam feræ leænæ, cui sæpe comparatur irata mulier, proprins est rugitus et fremitus. Vide Appul. in Flor. n. 17. De ursæ faciem susti nente Thrasyleone lib. IV. p. 78. ' obnixo mugitu et ferino fremitu :' adeoque rugitus satis exprimunt muliebris ejulationis insanam vocem, quam ante descripsit. Quidquid sit, reiterans certe non admittendum fuerat; licet

id quoque exstet in D'Orv. et Lips. Monachorum hæc videtur Latinitas: nec credo, verbum reiterare' apud idoneum scriptorem illum reperiri : ac Noster crebro cum aliis iterare adhibet: ut lib. v. pag. 91. 'se nunc prorsus perisse iterans.' Lib. 1x. p. 191. 'tacitos secum mugitus iterans.' Lib. x. p. 226. dulces gannitus iterabat:' et sic sæpius. Suspicatus aliquando sum, a manu Appuleii fuisse, rugitus ore iterans. Sed èπéxw. Oud. Ferinos rugitus iterans] Placet quod in Oxon. Ms. et editis multis, mugitus iterans. Lib. IX. Tacitos secum mugitus iterans :' lib. IV. 'Obnixo mugitu, &c. præsentem casum, &c. tolerans.' Virgil. de Laocoonte:

[ocr errors]

Clamores simul horrendos ad sidera tollit, Quales mugitus fugit cum saucius aras Taurus:' et XII. de Turno:

6

Oculis micat acribus ignis: Mugitus veluti cum prima in prælia taurus Terrificos ciet:' ubi Servius: 'Apparet mugitus et dolentium et irascentium esse.' Hieronymus in Joannis Monachi vita: De inferno quodammodo mugitum cordis gemitumque reddebat.' Interpres vetus Psalm. 37. 9. Rugiebam' (fortasse mugiebam, ut jam alibi monuimus legendum)' a gemitu cordis mei.' Tertullianus cap. 9. de pœnitent. 'Ingemiscere, lacrymare, et mugire, &c. ad Dominum Deum suum.' Varro de ling. Latina lib. vr. 'Multa ab animalium vocibus ad homines translata.' Sophocles: 'TπEσTévaše, Taupos ὣς βρυχώμενος. Non dissimile illud Nicephori Gregoræ de Cæsarissa, marito mortuo: Εστέναζε βύθιον, καθ άπερ ἐκ μεγάλης καμίνου τῆς ἔνδον πικρίας καπνοὺς ἀναπέμπουσα ξέοντας καὶ φλογώδεις. Pric.

Et jam scenam p. Thr. perspiciens] Obtemperavi viro docto ad marg. Ed. Colv. et Pric. vocem etiam bene sic dividenti. Duas voculas olim fuisse docet Cod. D'Orv. cui deest jam. Sensus quoque postulat. Ante Be

roald. vero inepte edebatur cœnam, ac frustra Vulcanius margini sui libri adlevit schemam. Ea huc non quadrat. Scena est actio Thrasylli personata. Vide ad lib. IV. p. 77. 'Scenam cum anima retinens, variis corporis sui schemis ac motibus,' &c. ubi pessime item inculcant quidam schemam. In Guelf. pr. sævam pestem T. In Pith. hic et alibi Tharsylli. Oud. Etiam scanam, &c.] Concinnius et jam scribas. Pric. Cœnam Thrasylli] Lego scenam pro apparatu et actione involuta: qua dictione in hoc significatu prope peculiariter utitur Appuleius. Beroald.

[ocr errors]

Tunc inter moras, &c.] Florus iv. 10. 'Et subinde inter moras mortem a gladiatore suo efflagitasset.' Sallustius: Et inter eas moras promissa legatorum exspectare.' Idem: 'Inter eas moras Metellus se cum exercitu ostendit:' sic loquitur etiam Suetonius in Nerone: Marcellus in lib. xxvIII. ff. de administr. et peric. tutor. et in lib. xxxIII. de ritu nupt. item Paulus lib. vI. § 4. eod. Pric.

Sane cruenta] Mira obstinacia Mss. O. et Edd. usque ad Elm. Scriv. Flor. retinent sane. N. Heinsius

[ocr errors]

etiam sanie cruentam correxit ad Ovid. Ep. Her. xI. 125. ubi citat 'inter moras hasce.' Ac cruentam cum Edd. ante Colv. et Elm. Scriv. Flor. ostentant membranæ Flor. et Fux. sed in reliquis Mss. et Edd. legas cruenta, nisi quod tota vox exsulet a Pal. ut constructio sit, 'faciem deformem sanie cruenta et pallore.' Quomodo alibi atra sanies.' Sed res eodem redit. Immo ipsa ' umbra sanie cruenta potest stare. Quia ex ante dictis concludas, reliquum potius Tlepolemi corpus, quam faciem, sanie cruenta fuisse fœdatum, at illam letali pallore fuisse deformem. In Oxon. Guelf. pr. est pallorem. Talis Didoni in somno occurrit Sychæus occisus ora modis adtollens pallida miris, Crudelis aras, tra

[ocr errors]

jectaque pectora ferro Nudavit' apud Virg. En. 1. 354. Oud. Umbra illa misere trucidati Tlepolemi sanie cruentam, et pallore deformem attollens faciem, quietem pudicam interpellat uxoris] Ovid. Metam. xI. Luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis, Conjugis ante torum miseræ stetit.' Pric. Pallore deformem attollens faciem] Virgilius: Simulacra modis pallentia miris.' Idem. Quietem, &c. interpellat uxoris] Lib. XI. 'Quietem meam rur. sus interpellat,' &c. Idem.

Mi conjunx] Eneid. IV. 'O luce magis dilecta sorori:' ubi Servius: ‹ Per nomen necessitudinis ostendit se quæ sunt utilia persuadere.' Idem. Non licebit] Nullus, inquit, alius te conjugem appellabit, nulli deinceps licebit uxorem te suam nominare, si memoria pristini amoris nostri infixa medullitus est pectori tuo, atque præcordiis, nam fœmina pudica, quæ casto amore primum maritum prosequitur, post illius obitum de secundis nuptiis non cogitat: et digamiam reprobans, alterius conjunx dici aspernatur; et merito: illi enim vivit adhuc prior conjunx, ejusque memoria perinde ac viventis refovetur. Magis se' (ut inquit Divus Hieron.) ' unicis applicant fœminæ et nihil aliud nosse, magnum arctioris indulgentiæ vinculum est.' Memoratissimum est illud Porciæ dictum: quæ, cum laudaretur quædam bene morata, quæ secundum habebat maritum, sapientissime respondit: Fœlix et pudica matrona nunquam præter semel nupsit.' Marcella major rogata a matre sua, an gauderet se nupsisse, respondit: Ita valde, ut amplius nolim.' Valeria Messalarum soror, amisso Servio viro, nulli volebat nubere: quæ interrogata, cur hoc faceret, ait, sibi semper maritum Servium vivere.' Beroald.

[ocr errors]

ut et Edd. præterquam Beroald. Bas. pr. Florid. Plane tamen vacat, ac delet eam Pric. Posset tamen refingi at, vel ei, sive hei, dolentis et ingemiscentis particula. Nihil autem hic vidit Colv. varie errans. Optime jam hujus loci sensum percepit Beroald. Est autem hic: Si memor es mei, non maritaberis alio, vel, si excidit tibi foedus nostrum per meam mortem, tunc nube alii, non Thrasyllo. Non opus autem videtur contra Msstos cum Pric. repeti vel si. Quod sic satis ex præcedentibus potest suppleri, vel saltem verisimilius excidisse post vocem casus, aut caritatis. Textui inseruit Florid. Permaneat est in Guelf. Oxon. Pal. Fux. permaniet D'Orv. nostra quoque in Oxon. Item et pro vėl prave in D'Orv. Pith, Oud. Et si pectori tuo, &c.] Tò et inducendum credo: hoc vult: si pectore tuo manet memoria nostri, te alius nemo conjugem vocaverit. Pric.

Mortis meæ casus fœdus caritatis intercidit] Viri docti conjecerunt casu ; quia intercidit neutraliter capiebant; ut eos monuit Acidalius ad Plauti Stichum cap.4. Sed intercidit a 'cædo' valet interrumpit.' Quod apud Cæsarem, Hirtium, Plinium, aliosque occurrit. Adde Barth. ad Claudiani Cons. Prob. et Olyb. vs. 172. 'Intercisa dies.' Sic pro abrumpere, 'incidere ludum' Horatio, spem' Livio. Quare nec opus est, cum Pric. scribere interscidit a 'scindo.' Nugatur vero Colv. archaismorum studiosus. Nec interdicit est in Cod. Lips. sed intercidicit, librarii aberratione, sicut typothetarum culpa in Edd. Vicent. Junt. pr. et Ald. est interdicit. Oud. Vel acerbæ mortis meæ casus fœdus caritatis intercidit] Legendum puto, Vel, si acerbæ mortis meæ casu f. c. intercidit, aut, acerbæ mortis meæ casus f. c. interscidit: quæ utraque scriptura efficiet sensum commodum. Pric. Casus fœdus] Infortunium crudele ac deforme: et ita non Apul. 7 P

Si pectori tuo j. perm. nostri memoria, vel, &c.] Copula et [vid. VV. LL.] apparet in Mss. tantum non omnibus, Delph. et Vur. Clas.

parum multi exponunt, sed falso et perperam : namque legendum est Casu, ut sit ordo et sensus: Si charitatis conjugalis fœdus interruptum est casu mortis meæ, nubito cuicunque voles alteri, modo ne Thrasyllo nubas, percussori meo, et parricidæ nefario. Quod si legas casus fœdus, pro cruenta calamitate, futilis et levis erit sensus, minimeque consistens. Inclinatur autem hoc in loco fœdus fœderis,' non fœdus, fœda, fœdum.' Beroald.

Quovis alio f. maritare] Dissuadet umbra mariti nuptias sui percussoris. Cuilibet (inquit) alii conjungere potius, quam Thrasyllo. Sententia aperta est. Sed verba vim passa a sciolis, qui non animadverterunt, alio hic positum tertio casu. Scribo, cuivis alio felicius maritare. Sed dicent investes quidam pueri: At hodie nemo ita loquitur. fateor; sed Veteres scimus aliter multo locutos, quam quomodo nos loquimur imprimis pronomina multa non in 'ius' genitivo, et dativo 'i,' sed genitivo 'i'et dativo'o' declinasse, testis Priscianus lib. VI. Hinc alia aliæ aliæ, illa illæ, neutra neutræ, utra utræ, una anæ, ulla ullæ, &c. apud Sosipatrum Charisium 1. 11. Ea phrasis in omnibus Apuleii exemplaribus est libro septimo: 'Sed plane crastino libet, non tantum naturam, verum etiam caput quoque ipsum pessimo isto asino demere.' Eandem phrasim et libro octavo observabam: 'Uno potiundi studio postponens omnia.' Iterum libro decimo: Inhiansque toto filiæ patrimonio imminebat, et capiti.' Identidem libro undecimo in missione populi : 'Principi,' inquit, 'magno, senatuique, et equiti, totoque Romano populo renuntiat.' Sed res ipsa vix tanti esset, ni mihi in animo foret confir mare lectionem Ulpiani, quæ in Pandectis Flor. quam alii pervertere conati, in 1. invitus CLVI. ff. de diver. regulis juris: Cum quis in alii lo

[ocr errors]

cum successerit, non est æquum ei nocere hoc, quod adversus eum nocuit, in cujus locum successit.' Nam qui substituere, cum quis in alicujus locum, eos ego hanc phrasim non intellexisse assero. Sed hactenus subsidium a libris, quibus instar corol larii accedat vetus inscriptio: DATE.

TER. FRVCTVM. VT. TERRA. REDDERE. POSSIT. AB. ALTERO. SPERES. ALTERO.

QVOD. FECERIS. Ali rei, pro aliæ rei Plautum dixisse: rursus alios alimodi pro aliusmodi, Festus notavit. Sed utrumque a nominativo alis declinabat: de quo Priscianus lib. XII. Sosipater Charisius lib. 11. Diomedes lib. primo. Rursus alibi Plautum dixisse aliæ mulieri,' et Ciceronem " unæ mulieri,' alii mecum observarunt. Adhibe et Agellium libro 1x. cap. 4. Stewech. De compacto quasi cum Groslotio hic archaizant interpretes, alius alium in ridiculum producentes errorem. Si vero quid mutandum esset, recipi deberet cum Ed. Florid. lectio quoivis antique, (non cuivis, ut prave ediderunt Wower. Elmenh. Pric.) quod valide propugnat Sciopp. in Susp. Lect. 1. IV. Ep. 12. Adi ad 1. vir. p. 134. ' Quoivis iniquissimo.' Burm. ad Virg. Ecl. 1. 21. Verum sic agentes potins corrumpunt, quam corrigunt Auctorem. Verbum "maritare,' si umquam Dativum, multo pluribus certe locis casum Ablativum adsciscit. Horat. Epod. 11. 9. ‘Adulta vitium propagine Altas maritat arbores.' Unde 'maritatam frondem' dixit Pentadius in Epigr. Pithœan. 1. iv. Fulgent. 1. 1. Mythol. c. 2. 'Maritatus aër ig. ne.' Hinc cum Horatio Ovidius ait Ep. IV. Her. 34. Fratre marita soror: ubi vide Burmannum. Hor. II.

[blocks in formation]

conséras lege. Vide supra pag. 1. notata. Pric.

**Mei percussoris] Gloss. Percussor, κολαφιστής, σφάκτης. Idem.

[ocr errors]

Noli parricidio nuptias auspicari] Parricidio, quia me amicum et hospitem interemit. Lib. vII. Ego denique, &c. latrocinii crimine in hospitem mihi carissimum postulabar: quod crimen non modo latrocinium, verumetiam parricidium quisque rectius nominaverit:' si expilatio hospitis parricidium, multo magis occisio ejus. Idem.

Quorum sanguinem tuæ lacrymæ proluerunt] Flor. hæ. Elmenh. Istud hæ ille et Florid. receperunt. Quasi adhuc lacrimas Charites suis in vulneribus demonstraret hæc umbra. Sed nihil lacrima citius arescit; umbræ. que adparent ea facie, qua occisæ, non vero, quo honoratæ sunt. Tunc enim et odoribus fragrare deberent. Tuæ, quod ceteri Mss. et Edd. servant, omnino est retinendum. Pro sanguinem vero Pith. Fux. sanguine. At N. Heinstus ad Ovid. Epist. XI. 125. malebat saniem sine ulla necessitate; quamvis si saniem haberent Mss. nollem substituere sanguinem. Sed 1. vir. p. 144. Vulnus sanguine delibutum :' ubi confer, quæ notavi. Tandem protulerunt Oxon. proluere Edd. Colv. priores, et Scriv. verum Msstis, quantum scio, invitis. Oud.

Vulnera, Lancea] Pal. sed lancea. Wowerins. Secuti id tacite sunt Elmenh. Scriv. Pric. Flor. et confirmatur sed a D'Orv. Guelf. Reg. Oxon. Par. Coll. Voss. Nihilominus puto esse additamentum lectoris, glossatoris aut librarii. Multo elegantius adversativa ista particula, et præsertim post non, omittitur, a ceteris Mss. et Edd. In Flor. N. 23. 'pari studio, inpari celeritati:' ubi prave Flor. rursum inseruit sed. Vide omnino J. F. Gron. ad Senec. Epist. XXIV. et quæ laudant Drakenb. ad Liv. 1. 1. c. 32, Burmann. ad Vellei. 1. 11. c. 72.

[ocr errors]

Non electionem daret, perfugium ostenderet.' Cort. ad Plin. Epist. 11. Ep. 17. vIII. 2. me ad Lucan. 1. 11. 85. non ille favore Numinis, ingenti Superum protectus ab ira.' Ovid. Epist. XIII. 132. Non subiti casus ; numinis ista mora est.' Virg. Æn. XII. 890. Non cursu, sævis certandum est cominus armis.' Fraudi fuit librariis hæc ellipsis in Lucano, quem fœde corruperunt, l. 1. 170. ‘Antiquos Curiorum passa ligones Nolle sub ignotis extendere rara colonis.' Vulgo longa sub ign. sine idoneo sensu, et præcedente jam longos fines Agrorum.' Oud.

[ocr errors]

Et addidit cætera: omnemque scenam sceleris illuminat] Hæc non leguntur in scripto Codice. Colv. Immo us. que ad emanantibus desunt in Pal. Paræano, ac Guelf. sec. in quibus alie. num. Quod audiens Charite decoras genas, intermediis rursus omissis, sævi entibus palmulis verberabat. In Edd. Ber. Bas. pr. Scriv. addit ob sequens inluminat. Sed frustra; ut supra h. libro sæpius, et sexcenties in Appuleio, ac Cæsare olim monendum habui. Oud. Omnemque scœnam sceleris illuminat] Virgilius: Cæcumque domus scelus omne retexit.' Pric.

[ocr errors]

At illa] Subjungit D'Orv. audiens; ut fere in Pal. et Par. sicut et Guelf. pr. ante rà et addidit inserit Quod audiens Charite; sed pinguem olet interpolationem. Ac si vel maxime id verbum ab Appuleii manu profluxisset, demum haberet locum post cohumidat, et illa audiens. Nunc ab umbræ Tlepolemi sermone se convertens ad Charites descriptionem, primum narrat, quomodo mœsta cœperit dormire, et dein quid egerit, has umbræ voces audiens. Oud.

Ut primum mæsta conniverat] Ita bene Bertin. Ms. non, quieverat: supra lib. 1. 'Commodum conniveram,' &c. id est, ut hoc loco, ut primum conniveram.' Pric.

[ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »