Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

12. de templo Dicteæ Matris Cretensi: Φυλακὴ δὲ τῷ ἱερῷ κυνῶν ἐπιτέτακται, &c. καὶ ἀξιοῦσιν αὐτοὺς οἱ Κρῆτες μÝTE TŴV ČíρKTWv μhte tŵv ☎de åypíwv λείπεσθαι. lege, μήτε τῶν ὑῶν ἀγρίων λείTεσOα. neque ursis (inquit) nec apris impares: ut Noster heic, leonibus et ursis idoneos. De Creticis hisce, uti et de Indicis canibus vide v. 5. Pollucem. Pric.

E re nata consilio capto] Infra hic: 'E re nata subtile consilium, &c. comminiscimur.' Idem.

Fugam desino] Passim desino cum quarto casu Noster et alii jungunt: unde 'luctum desino,' et multa similia: quare nihil temere mutandum est. Quia tamen in laudatis Codd. uti et Oxon. Guelf. scribitur destino, posset conjici, fuisse destituo, hoc est, defigo, sisto, pedem premo. Vide ad 1. II. p. 37. obtutumque in me destituit.' Hoc sensu in Fabulis Nielantii pag. 3. Destituit minas.' i. e. stitit, desiit. Quod minus bene interpretatur Cl. Cannegieter. ad Aviani Fab.

XXXI.

[ocr errors]

Latino Jobi 41. 16. Territi purgabantur.' Pric.

Putore nidoris f.] D'Orv. pudore. Palat. pudore nitoris. Fux. p. nitoris. Odor putidus foetidusque sæpe dicitur nidor. L. 111. p. 55. 'fumantium capillorum nidor.' Vide Drak, ad Liv. lib. xxxvIII. 7. fœdo quodam odore ex adusta pluma.' Nitor et nidor sic et confunduntur lib. vın. p. 168.Putor de odore fœtido apud Caton. de R. Rust. c. 157. Veget. rei Veterin. c. 44. Neque putorem neque putredinem lavis.' Hinc' putidi digiti' l. vIII. p. 169. ubi vide. Oud.

Abegissem] In Pith. est abegisse. Constructionis analogia postulat, ut scribatur abegisset, quod liquido exstat in membranis D'Orvill. ut conjecit Heinsius, et dudum citavit Salmas. ad Solin. cap. 40. 'fimum egerit per longas aspergines:' ut est in Mss. 4. Et sic tacite edidit Floridus. Nam præcedit 'alvus artata ' et 'abundans;' nisi pro fimo excusso legamus fimum excussisset, et, &c. abegis

sem. Immo ipse Ovidius ait 1. III. Am. El. XIII. 20. 'Dicitur inceptam destituisse fugam.' Sic 'destituere conata alterius' est sistere et inpedire. Vide Burmann. ad Vellei. l. II. c. 42. Oud.

Illi canibus jam ægre cohibitis] Lib. IX. 'Egreque cohibita equorum curruli rabie :' quem locum eo cum pervenerimus corrigemus. Pric.

Loro valido ad ansulam quandam destinato] Infra: 'Nobis ante ipsas fores loro valido destinatis.' In vetere Onomast. 'Ansula, Bpóxos.' Idem.

Alvus artata] Palat. Guelf. albus. D'Orv. artatur. Est qui legat laxata. Male. Artatam ait alvum, crudorum olerum convulsionibus tortam et compressam. Si quid mutandum foret, rectius diceres ancta. Quæ alibi quoque confunduntur. Adi Heins. ad Claud. Rapt. Pros. 1. 1. 46. Vide et ad l. 1. p. 12. Oud. Dolore plagarum alvus arctata] Vide Gell. xix. 4. In

Huc facit, quod fimum non, ut hic mascul. vel neutro genere, sed feminino posuit Auctor in fine l..vII. et re plane simili: 'Donec liquida fimo strictim egesta, faciem atque oculos ejus confœdassem.' Alioquin confugiendum est ad Anacoluthon, quo sive dedita opera, sive casu fortuito sæpe usi sunt quivis scriptores. Vide Sanct. et Periz. in Minerv. p. 725. Græv. ad Cic. III. in Verr. 71. Gronov. ad Gellium 1. 11. c. 22. Drak. ad Sil. 1. XI. 472. Burm. ad Serv. En. 1. 119. Davis. et me ad Cæs. 1. III. B. Civ. c. 19. Quia vero in primis eam loquendi figuram frequentarunt Græci, hinc haud a vero alienum videtur, Græcissantem Apuleium ea quoque fuisse delectatum. Certe similia multa in eo occurrunt, si quidem sunt sana. L. vi. p. 121. 'Tibi fluentum transmeanti, &c. orabit.' Lib. vII. p. 146. in f. 'Sese, &c. fu. rens incurrit.' Lib. 1x. p. 182. 'præ

lium capessiturus, &c. subacturi et
capturi: ubi Floridus audacissime
reposuit, subactum et captum iri. L.
x. p. 227. ‘At illa per absentiam ma-
riti, natam puellam insita matribus
pietate præventa, descivit,' &c. Ve-
rum is locus sine dubio est corrigen-
dus, nec ad Anacoluthon pertinet.
Flor. n. 7. Alexandro illi,' &c. ubi
vide omnino. N. 22. 'Crates... nulla
domus ei clausa:' de Mundo pag.
749. Eos, &c. flammarum fluenta
illum locum ambire maluerunt.' Tale
et est Hygini lib. 11. Astron. c. 4.
'Pueri membra, &c. dedit cuidam
alendum;' item Ausonii Epist. 21.
'Sed hæc aliquis fortasse quamvis
rarus, illud, &c. nulli imitabile :' ubi
contra Mss. Tollius reposuit alicui
et rarius. Nec sane quidquam cum
Gesnero mutandum in Eliano 1. x.
Anim. c. 1. 'Avǹp, &c. &nolv Aiwv μóo-
Xov ideîv. docere poterit Perizonii no-
ta ad 1. 11. V. Hist. c. 11. Idem.
Fimo fistulatim excusso, quosdam extre-
mi liquoris aspergine, alios putore nido-
ris fætidi a meis jam quassis scapulis
abegissem] Lib. vII. Donec solo quod
restabat præsidio nisus, liquidissimo
stercore strictim egesto faciem atque
oculos ejus confœdassem: qua cœci-
tate atque fœtore tandem fugata est
a me pernicies.' Gloss. "Oσμn σañрά
Putor, fœtor,' &c. Pric.

In meridiem prono jubare] Pleno ex-
stat in Oxon. sed nemo explicuerit
idonee pronum in meridiem jubar. Rec-
tius tum simul e Mss. Reg. Oxon. et
D'Orv. scriberetur, meridie pl. jubare.
Sed certe prono non videtur mutan-
dum: quæ vox passim de die, sole,
&c. occurrit. Adi Broukh. ad Pro-
pert. 1. 16. 23. Lucan. IV. 28. 'Prono
tum Cæsar Olympo In noctem.'
Nec male de fluvio Cl. Withof. in
Enc. p. 150. legit in eodem 1. vi. 361.
'Pronus in occasus Eas: ubi vide.
Stat. Achill. lib. 11. 15. Frangebat
radios humili jam pronus Olympo
Phoebus.' Ac pronus est, qui vergit
in inferiorem partem; Sol vero in

meridiem est acclivus. Immo jam
meridies præterierat. Nam supra
dixit: diem ferme circa medium,
cum jam flagrantia Solis caleret, in
pago devortimus:' et Lucian. p. 588.
Interim omnia illa, quæ narrat inter-
media, acciderant. Nunc æstu paul.
lum inminuto latrones rursus itineri
se dedunt. Quapropter, præeunti-
bus Mss. conjicio dedisse Auctorem:
cum jam de meridie prono jubare, vel e.
Aut statuendum, meridie et in meri
diem a Glossatoribus esse adjecta, et
scripsisse Appuleium simpliciter, pro-
no jubare: ut passim solent Poëtæ.
Vide Broukh. ibidem male explican-
tem Nostri, ut se babent, verba, me-
dium iter evecto, sed bene ad sensum.
Adi et Indicem Lucani. Oud.

Ictibusque fustium fatigatus] Uti aliis
exemplis, in quibus fessi et lassi di-
cuntur omnes quibusvis malis vexati,
conquassatique, ita maxime hoc loco
stabiliri potest vulgaris Terentii lec-
tio in Adelph. A. 11. 2. 5. Ego va-
pulando, ille verberando usque ambo
defessi sumus:' ubi Rutgers. lib. v.
Var. Lect. cap. 10. et P. Scriverius
in ineditis notis ad Vegetium lib. 1.
in f. ex Scholiaste Juven. S. 111. 289.
malebant defecti: quod hic præcedit,
et de quo præter alios consule Ri-
galt. ad Phædr. lib. 1. 20. Idem.

Propter insistens] Sic Palat. Vulgo,
prope. Elmenh. Accedunt Mss. Lips.
Pith. Fux. Reg. et Ed. Junt. post.
cum Ed. Scriv. Recte; neque ta-
men opus est, ut cum Pricæo emende-
mus propter adsistens, de quo vide ad
lib. II. pag. 36. quam propter adsis-
tens.' Vel enim insistens poterit sig-
nificare, subsistens paululum, inter-
quiescens, nec pergens : quod et
Lexica e Cicerone notant. Sil. x.
157. Nec certa per æquor Inter-
dum insistens Perusinus membra
ferebat.' Vel insistens erit incedens,
ut exponit Floridus: quando mal-
lem jungere insistens rivulum, ut lib.
III. init. 'dum primum angiportum
insistimus;' de quo pluribus egi ad

[ocr errors]

lib. 1. p. 35. 'insistebat lapidem.'
Sic propter adverbialiter erit sumen-
dum. Cic. IV. Verr. c. 48. Etenim
propter est spelunca:' ubi cave, ad-
das eam cum Ursino. pro L. Manil.
cap. 6. propter adsint,' e Mss. Te-
rent. Eun. II. 3. 76. propter dor-
miet.' Phædr. lib. 11. 6. 7. ' propter
volans.' Tacit. lib. iv. Ann. c. 54.
'Quum propter discumberet.' Mar-
tian. Cap. lib. 1v. p. 96. ' Quæ prop-
ter adstabat.' Sic enim Codd. quam
plurimi et vetustissimi. Vulgo, prope.
Immo Noster ita loquitur sæpius, ut
lib. IV. p. 71. lapidem propter ja-
centem.' p. 76. 'propter sopiti jace-
bant.' Sic enim utrobique legendum
videbimus. Lib. v. p. 90. viso sug-
gestu propter.' Lib. Ix. pag. 193.
'Alveo temere propter jacenti.' Oud.
Rivum quendam, &c. prope insistens]
Vide an rectius propter adsistens.
Supra lib. II. ·
Quam propter adsis-
tens,' &c. et x. 'Lumen propter adsis-
tens:' item v. 'Venerem, &c. prop-
ter adsistens.' Pric.

[ocr errors]
[ocr errors]

Substitem occasionem] Fux. subtilem,
et ita Aldus. Roald. Scilicet in Ed.
Bas. sec. editur subsistem, tamquam a
nominativo substes,' ut' superstes,'
sitque substes occasio,' ea, quæ co-
ram est et quasi ad pedes. Verum
nemo hujus vocis scit exemplum, et
Mss. atque Edd. O. habent subtilem,
quam exponunt opportunam ;' atque
ita Cl. Wasse, et vir doctus in Misc.
Obs. v. 11. p. 394. ex hoc loco simi-
liter legit lib. vII. p. 153. persub-
tilem occasionem.' Contra Celeb.
Burm. ibidem hic præfert subitam,
quæ vox cum subtili permutatur in
Suetonio Tib. c. 68. 'subiti tumores.'
Aliud enim quid est 'subtile consi-
lium,'' subtilis fabrica: de quibus
disserit vir Eruditus Misc. Obs. v.
VII. p. 280. Si quid mutandum, mal.
lem cum Heinsio, qui et utilem conje-
cit, rescribere labilem, seu facilem
labendi occasionem. Amm. Marc.
lib. XXVII. cap. 10. 'labilis limus.'
Gloss. Labile, εὐόλισθον. Arnob.

lib. vII. 'labilis dulcedo.' Videtur
tamen Appuleius per subtilem occasio-
nem intelligere subtilitatem astus,
quam illa occasione posset exercere.
Sic Velleio lib. II. cap. 119. 'Ne pug-
nandi quidem egregie occasio data
esset inmunis, sive libera :' id est,
cum non permitteretur iis pugnare,
egregia data occasione. Vide Misc.
Obs. v. VIII. p. 78. Offendit etiam
Cel. Burm. ad Suet. Tib. c. 11. 'ad
occasionem majoris spei, sive obpor-
tunum tempus, quo major adfulgeret
spes.' Ibi vide plura. Pro nactus
in Oxon. naptus. Oud.

Cogitabam totum memet, &c. pronum
abjicere] Infra lib. VII. Per prona
non tantum pedibus, verum etiam
toto corpore projecto.' Pric.

Certus atque obstinatus nullis verberi-
bus, &c.] Columella vi. 2. Pervicax
contumacia plerumque sævientem
fatigat.' Infra hic lib. vII. Cæte-
rum plagis non magnopere commo-
vebar,' &c. Idem.

Ad egrediendum] Egrediendum est
in Reg. Edd. Junt. Ald. Colv. Vulc.
scilicet ex aqua. Sed in plerisque
Mss. et Edd. Vett. est ingrediendum ;
ut scripserunt posteriores: gredien-
dum D'Orv. ingradiendum Pal. Oxon.
Guelf. Nempe e Lips. et Florent.
recipiendum videtur ingradiundum,
sive ingrediundum. Oud.

PAG. 66 Machara percussus] Pal.
Oxon. Par. Guelf. ac D'Orv. exhi-
bent perfossus, cum Edd. Elmenh.
Scriv. Flor. Recte. Nam, licet non
proprie fusti perfossus dici possit, sed
percussus, contusus, aut simile; nemo
nescit, auctores solere ultimo tan-
tum substantivo jungere verbum ad-
commodum, subintelligentes aliud in
præcedentibus, brevitatis caussa.
Exempla sunt doa κóvis. Adi me Hirt.
lib. vIII. B. G. cap. 5. et quos lauda-
vit Drakenb. ad Liv. lib. XL. cap. 42.
§ 11. Passim vero perfodere dici de
eo, qui telo alterius pectus vel mem-
bra trajicit, nullus tiro ignorat. Idem.

Qccumbere. Rebar, &c. mereri caussa-

riam missionem] Caussariam missionem
cum Mss. Florent. egregie legunt pro
causæ remiss. quod etiam est in Vi-
cent. Beroaldus et Pius tom. I. Thes.
Crit. pag. 368. Vide et Stewech.
ad Veget. lib. 1. cap. 30. Verum
cum pro hisce, mer. c. m. in Mss. quo-
que Reg. Oxon. Guelf. Par. Palat.
D'Orvill. exaretur, morti succumbere,
nullus dubito, quin pro priori occum-
bere hæc sint reponenda. Ibi enim
illa verba excidisse videntur, et hinc
illic vulgare occumbere substitutum.
Vide me ad Lucan. lib. II. 198. 'in-
festo juvenes succumbere leto:' et
Duker. ad Flor. lib. 111. cap. 3. § 21.
'Quum in acie Cimbri succumbe-
rent:' ubi minus bene Grævius vole-
bat occ. ex uno Mssto, cui tamen ad
stipulatur unus Leid. uti frequens est
confusio. Vide ad Lucanum Bur-
manni notam. Ad debilem Guelf.
Idem. Prorsus exanimatum ac debilem,
mereri causariam missionem] In lib.
XVIII. ff. de muner. et honor. Hos
ex albi ordine vocari, nec ulia excu-
satione nisi sola læsi et inutilis cor-
poris infirmitate specialiter sit ex-
pressum. Pric. Mereri causariam
missionem] Glossæ: "'Añoλvleis oтpa-
Telas, missionem emeritus.' Idem.
Causæ remissionem] Corrigo causariam
missionem, et ita aliquot abhinc an-
nis corrigendum docui, cum privatim
intra cubiculum discipulis familiaribus
Appuleium enarrarem. Sunt enim tria
missionum genera: honesta, causaria,
ignominiosa. Honesta est, quæ mili-
tiæ tempore impleto datur: causaria,
cum quis vitio animi vel corporis
minus idoneus militiæ renunciatur:
ignominiosa, cum quis propter de-
lictum sacramento solvit. Auctores ju-
risconsulti, titulo de re militari, et tit.
de his qui notantur infamia. Hinc
'causarii' dicti, valetudinarii. Plin. in
xxv. scribit, 'elleborum minime dan
dum esse sanguinem excreantibus cau-
sariis, vel latere vel faucibus.' Livins
in VII. Tertius,' inquit,
ex causariis senioribusque a Tito

exercitus

Quintio conscribatur, qui urbi mœni-
busque præsidio sit.' Ubi'causarii'
significantur milites, qui propter va-
letudinem a laboribus militiæ soluti
missique sunt et Spartianus quoque
in Hadriano: Post hæc,' inquit,
'profectus in Gallias, omnes causa-
rios liberalibus sublevabit.' Dicitur
et

'causaria' nomine substantivo,
pro ipsa missione simpliciter, lib.
Codicis 12. ubi sic scriptum legimus:
'Causaria missus nulla existimatio-
nis macula aspergitur.' Sensus est
Appuleii: Opinabar, inquit, me, cum
essem verberibus fatigatus, ungulis
extritus, claudicans, invalentia debi-
litatus, mereri missionem causariam:
quam scilicet milites valetudine im-
pediti consequi solent, a laboribus
militaribus feriati, renunciatique mi-
litiæ veluti minus idonei. Palladius
causationem' posuit pro vitio inte-
riore, et ægritudine, cum ait in primo:
'Si salvo capite in pulmonibus ac tho-
race aut nulla est, aut rara causa-
tio.' Beroald.

[ocr errors]

Studio festinata fugæ] Pal. et Fux.
liber, destinatæ. Elmenh. Adde Lips.
Par. D'Orv. Guelf. et Ed. Floridi,
qui tamen in interpretatione expo-
suit,' tum quod cuperent fugere ce-
lerius:' hoc est, festinata. Alterum
significaret studio, ut fugerent quo
destinarant.' Sed durius hoc foret:
'destinata fuga' est decreta, etiamsi
non suscepta. At in illa jam diu
fuerant. Solin. p. 12. 'Achaiam de-
stinantibus.' Vide Salm. Vulgo con-
tra Mss. additur cursum. ut pag. 18.
quum abscessus longius destinas-
set:' pag. 29. nocturnos excursus
sic destinant.' pag. 38. 'iter sideri-
bus destinatur.' "Contendentes ad
destinatum locum' pag. hujus fine.
Vide Front. Strateg. 1. 4. 3. Curt.
lib. VII. 2. 19. quo destinaverat.'
Metuebant, ne hoc asini prolapsu et
perseverantia in jacendo, ‘fugam ni-
mis morarentur,' ut sequitur. Imi-
tatus est, ut sæpe, Virgil. lib. 1y.
Æn. 575. Festinate fugam :' ubi

6

vide. De passivo et participio vide
ad lib. 111. pag. 59. 'remedium festi.
nabitur tibi.' Septim. de B. Troj.
lib. III. 1. Græci cuncta, intenti
animo, summis 'studiis festinabant:'
ubi nihil mutandum delendumve. Oud.
Meque in altioris vindicta vicem]
Vicem sine præpositione vel vice æque
dici, ac in vicem, et hæc tria aliquo-
ties confundi, vidimus jam ad lib. 1.
pag. 9. ' vicem Calypsonis.' Nihil ta-
men hic mutandum censeo, licet eti-
am D'Orvill. suspicionem loci depra-
vati possit injicere, habens, in alterio-
ris vindicta sine T vicem. Sed altior
est ulterior, gravior, vehementior,
ut lib. ix. pag. 197. 'mulier altíus
commota.' Lib. x. pag. 211. 'in-
patientia furoris altius agitata:'
ubi in Edd. quoque nonnullis est
alterius. Quamvis tamen illis lo-
cis capi posset pro 'imo de pectore,'
de quo videbimus plura ad pag. 80.
'altius ejulans sese.' Sed et lib. VI.
p. 110. Alte prorsus malefica.' Lib.
VIII. in f. altius metuens.' Et sic
alii quoque. Auct. de Corr. Eloq. c.
14.Suspicatus altiorem inter illos
esse sermonem.' i. e. graviorem, ma-
gis serium. Mart. Capell. lib. v. pag.
146. facti alta negatio.' Sic enim
Mss. cum glossa subtilis. Vulgo, alia.
Quin et sæpius, ut 'summus' ponitur
pro 'maximo,' ita et altior' pro
'majore' occurrit in Appuleio. Lib.
1. p. 9. mulieres duas altioris æta-
tis. Lib. XI. pag. 246. altioris reli-
gionis argumentum.' Ita Virgilio lib.
x. Æn. 626. 'Altior venia latet.' Id.

[ocr errors]

6

Vulturiis] Vulturiis hic est in Mss.
omnibus, (vulturis Guelf.) et ante Col-
vium, quem bene ceteri sunt secuti,
jam expressit Ed. Junt. post. Infra
etiam variatur. Adi Serv. ad Æn.
VI. 595. Drak. ad d. Livii I. [lib.
XXVII.] c. 21. J. Obs. c. 65. 'Vultu-
rius non adparuit.' Legendus ita Ser.
Sammon. vs. 387. 'vulturiive jecur:'
ut diserte exaratur in antiquissimo
Cod. Vossiano, et conjecit Heinsius.
Vulturisve jecur a m. sec. contra me-

[ocr errors]

trum. Vulgo, vulturis atque j. Idem.
Dorsi mei sarcinam duobus ceteris ju-
mentis distributuros, meque in altioris
vindicta vicem lupis et vulturiis prædum
relicturos] Infra lib. VI. Certe. ego
cum primum sarcinas istas quanquam
invitus pertulerit, protinus eum vul-
turiis gratissimum pabulum futurum,
præcipitabo.' Pric.

،

Prævertit] Pervertit est in D'Orvill.
atque Edd. Vicent. Junt. Ald. Sed
perverse. lib. IV. pag. 97. ' prævertit
lumen.' Lib. VII. pag. 146. 'ustrina
moram non sustinens meliora consilia
prævertitur.' Lib. vi. p. 149. For-
tunæ opportunum latibulum celeritate
præ versa.' In quibus eadem confu-
sio, ut passim alibi. Vide Brant. et
Hotom. ad Cæs. lib. v11. B. G. c. 33.
'Huic rei prævertendum.' Drakenb.
ad Liv. lib. XXIV. 5. Fuga præver-
terent metum.' Oud.

Ementita lassitudine] In D'Orv. Fux.
Guelf. et Oxon. est mentita, de quo
vide ad lib. VIII. pag. 160. In Pith.
Edd. item Vicent. Junt. utraque, se
mentita. Quod facile reciperem, si
mox offundit e Bert. legas; nisi po-
tius hinc faciendum rursus scilicet.
Vide ad pag. 61. lib. III. ' pessima s.
sorte aut lassitudine se mentita con-
struendum. Sed et librarii potuerunt
rursus offendisse ad participia asyn-
deta, de quibus dixi ad lib. 111. pag.
45. Ementiri, sic in Apol. pag. 431.
'paupertatem gloriæ caussa emen-
tiri.' Adi et Pricæum ad lib. v. pag.
97.
· nomen ementientes:' ut leg.
Torrentium ad Sueton. Cæs. cap. 66.
'amplificando, ementiendoque.' Id.

Effunditur] Effunditur est in D'Orv.
Par. Edd. Beroaldi, Colin. Bas. Sed
rectius restituere Colv. et seqq. offun-
ditur; quod dant Flor. Reg. Palat.
Guelf. Pith. Edd. pp. Juntinæ, et
Aldi. Offundi' hic est terræ ad-
fligi, magisque denotat pondus ruen-
tis asini, quam eff. Sic obfulcire
abiit in effulc. Lib. 1. p. 10. Infra p.
70. ad ostium obfigi:' ubi in aliis
eff. Passim ob Nostro valet ad sensu

[ocr errors]
« ZurückWeiter »