Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

EDITORIS MONITUM.

In hac editione textum Heynianum secuti sumus, nisi paucis in locis ubi Philippi Wagner emendationes admisimus. Brevem chronologiam addidimus, ex Henrici Fynes Clinton Fastis Hellenicis, et Christiani Gottlieb Heyne poëtæ Vita per Annos digesta, confectam.

Oxonii,
Jan. 1848.

P. VIRGILII MARONIS

Β Ο Ο Ο ΙΙ Ο Ο Ν

LIBER.

ECLOGA I. TITYRUS.

MELIBEUS, TITYRUS.

MEL. TITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena :
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva ;
Nos patriam fugimus : tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

Tit. O Meliboe, deus nobis hæc otia fecit:
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Sæpe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quæ vellem, calamo permisit agresti.

10 MEL. Non equidem invideo; miror magis : undique totis Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas Protenus æger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco. Hic inter densas corules modo namque gemellos, Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit. Sæpe malum hoc nobis, si mens non læva fuisset, De coelo tactas memini prædicere quercus. [Sæpe sinistra cava prædixit ab ilice cornix.] Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

Tit. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboe, putavi 20 Stultus ego huic nostræ similem, quo sæpe solemus Pastores ovium teneros depellere fetus. Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos

B

« ZurückWeiter »