Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Atque hinc vasta palus, hinc ardua mœnia cingunt.
Nec minus Æneas, quanquam tardata sagitta
Interdum genua impediunt cursumque recusant,
Insequitur, trepidique pedem pede fervidus urget:
Inclusum veluti si quando flumine nactus
Cervum, aut punicea septum formidine pennæ,
Venator cursu canis et latratibus instat;
Ille autem, insidiis et ripa territus alta,
Mille fugit refugitque vias: at vividus Umber
Hæret hians, jam jamque tenet, similisque tenenti
Increpuit malis, morsuque elusus inani est.
Tum vero exoritur clamor; ripæque lacusque
Responsant circa, et cœlum tonat omne tumultu.
Ille simul fugiens, Rutulos simul increpat omnes,
Nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem.
Eneas mortem contra, præsensque minatur
Exitium, si quisquam adeat; terretque trementes,
Excisurum urbem minitans, et saucius instat.
Quinque orbes explent cursu, totidemque retexunt
Huc illuc. Neque enim levia aut ludicra petuntur
Præmia; sed Turni de vita et sanguine certant.
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
Hic steterat, nautis olim venerabile lignum ;
Servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti divo, et votas suspendere vestes.
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
Sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Hic hasta Æneæ stabat: huc impetus illam
Detulerat, fixam et lenta in radice tenebat.
Incubuit voluitque manu convellere ferrum
Dardanides, teloque sequi, quem prendere cursu
Non poterat. Tum vero amens formidine Turnus,

750

760

770

"Faune, precor, miserere," inquit; "tuque optima ferrum
Terra tene: colui vestros si semper honores.
Quos contra Eneadæ bello fecere profanos."
Dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit.

780

Namque diu luctans, lentoque in stirpe moratus,
Viribus haud ullis valuit discludere morsus
Roboris Æneas. Dum nititur acer, et instat,
Rursus in auriga faciem mutata Metisci
Procurrit, fratrique ensem dea Daunia reddit.
Quod Venus audaci Nymphæ indignata licere
Accessit, telumque alta ab radice revellit.
Olli sublimes, armis animisque refecti,
Hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
Adsistunt contra certamine Martis anheli.
Junonem interea Rex omnipotentis Olympi
Alloquitur, fulva pugnas de nube tuentem:
"Quæ jam finis erit, conjux ? quid denique restat ?
Indigetem Ænean scis ipsa, et scire fateris,
Deberi cœlo, fatisque ad sidera tolli.

Quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus hæres ?
Mortalin' decuit violari vulnere divum ?

Aut ensem quid enim sine te Juturna valeret ?—
Ereptum reddi Turno, et vim crescere victis?
Desine jam tandem, precibusque inflectere nostris ;
Nec te tantus edat tacitam dolor; et mihi curæ
Sæpe tuo dulci tristes ex ore recursent.
Ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis
Trojanos potuisti; infandum accendere bellum,
Deformare domum, et luctu miscere hymenæos :
Ulterius tentare veto." Sic Jupiter orsus;
Sic dea submisso contra Saturnia vultu :
"Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
Jupiter: et Turnum et terras invita reliqui.
Nec tu me aëria solam nunc sede videres

Digna indigna pati; sed flammis cincta sub ipsam
Starem aciem, traheremque inïmica in prœlia Teucros.
Juturnam misero, fateor, succurrere fratri
Suasi, et pro vita majora audere probavi ;
Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum ;
Adjuro Stygii caput implacabile fontis,

790

800

810

Una superstitio superis quæ reddita divis.
Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo.
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,

Pro Latio obtestor, pro majestate tuorum.
Quum jam connubiis pacem felicibus, esto,
Component, quum jam leges et fœdera jungent:
Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
Neu Troas fieri jubeas, Teucrosque vocari ;
Aut vocem mutare viros, aut vertere vestes.
Sit Latium, sint Albani per sæcula reges;
Sit Romana potens Itala virtute propago;
Occidit, occideritque sinas cum nomine Troja."
Olli subridens hominum rerumque repertor :
"Et germana Jovis, Saturnique altera proles,
Irarum tantos volvis sub pectore fluctus ?
Verum age, et inceptum frustra submitte furorem.
Do, quod vis; et me victusque volensque remitto.
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt ;
Utque est, nomen erit; commixti corpore tantum
Subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum
Adjiciam, faciamque omnes uno ore Latinos.
Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
Supra homines, supra ire deos pietate videbis;
Nec gens ulla tuos æque celebrabit honores."
Annuit his Juno, et mentem lætata retorsit.
Interea excedit cœlo, nubemque reliquit.

His actis, aliud Genitor secum ipse volutat,
Juturnamque parat fratris dimittere ab armis.
Dicuntur geminæ pestes cognomine Diræ,
Quas et Tartaream Nox intempesta Megæram
Uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
Serpentum spiris, ventosasque addidit alas.
Hæ Jovis ad solium, sævique in limine regis,
Apparent, acuuntque metum mortalibus ægris,
Si quando letum horrificum morbosque deum rex
Molitur, meritas aut bello territat urbes.

820

840

850

Harum unam celerem demisit ab æthere summo
Jupiter, inque omen Juturnæ occurrere jussit.
Illa volat, celerique ad terram turbine fertur:
Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,
Armatam sævi Parthus quam felle veneni,
Parthus, sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
Stridens et celeres incognita transilit umbras,
Talis se sata Nocte tulit, terrasque petivit.
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,
Alitis in parvæ subitam collecta figuram,
Quæ quondam in bustis aut culminibus desertis
Nocte sedens serum canit importuna per umbras;
Hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora
Fertque refertque sonans, clipeumque everberat alis.
Illi membra novus solvit formidine torpor ;
Arrectæque horrore comæ, et vox faucibus hæsit.
At procul ut Diræ stridorem agnovit et alas,
Infelix crines scindit Juturna solutos,
Unguibus ora soror foedans, et pectora pugnis:
"Quid nunc te tua, Turne, potest germana juvare?
Aut quid jam duræ superat mihi? qua tibi lucem
Arte morer? talin' possum me opponere monstro ?
Jam jam linquo acies. Ne me terrete timentem,
Obscenæ volucres; alarum verbera nosco,
Letalemque sonum; nec fallunt jussa superba
Magnanimi Jovis. Hæc pro virginitate reponit?
Quo vitam dedit æternam ? cur mortis ademta est
Conditio? possem tantos finire dolores

Nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras.
Immortalis ego? aut quidquam mihi dulce meorum
Te sine, frater, erit? O quæ satis alta dehiscat
Terra mihi, manesque deam demittat ad imos?"
Tantum effata, caput glauco contexit amictu
Multa gemens, et se fluvio dea condidit alto.

Æneas instat contra, telumque coruscat
Ingens arboreum, et sævo sic pectore fatur:
B b

860

870

880

890

"Quæ nunc deinde mora est? aut quid jam, Turne, retractas?
Non cursu, sævis certandum est cominus armis.
Verte omnes tete in facies; et contrahe, quidquid
Sive animis sive arte vales; opta ardua pennis
Astra sequi, clausumve cava te condere terra."
Ille caput quassans: Non me tua fervida terrent
Dicta, ferox; di me terrent, et Jupiter hostis."
Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens,
Saxum antiquum, ingens, campo quod forte jacebat,
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis ;
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus :
Ille manu raptum trepida torquebat in hostem,
Altior insurgens, et cursu concitus heros.

Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem,
Tollentemve manu saxumque immane moventem:
Genua labant; gelidus concrevit frigore sanguis.
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
Nec spatium evasit totum, nec pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
Nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus
Velle videmur, et in mediis conatibus ægri
Succidimus; non lingua valet, non corpore notæ
Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
Sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
Successum dea dira negat. Tum pectore sensus
Vertuntur varii. Rutulos aspectat et urbem,
Cunctaturque metu, telumque instare tremiscit;
Nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,
Nec currus usquam videt, aurigamve sororem.
Cunctanti telum Æneas fatale coruscat,
Sortitus fortunam oculis ; et corpore toto
Eminus intorquet. Murali concita nunquam
Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
Dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit

900

910

920

« ZurückWeiter »