Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Unguibus ora soror fœdans et pectora pugnis,
Per medios ruit, ac morientem nomine clamat :
"Hoc illud, germana, fuit ? me fraude petebas?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes aræque parabant ?
Quid primum deserta querar? comitemne sororem
Sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses:
Idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.
His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
Voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?
Exstinxti me teque, soror, populumque, patresque
Sidonios, urbemque tuam. Date, vulnera lymphis
Abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
Ore legam." Sic fata gradus evaserat altos,
Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
Cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Illa, graves oculos conata attollere, rursus
Deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
Ter sese attollens cubitoque annixa levavit :
Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
Quæsivit cœlo lucem, ingemuitque reperta.

Tum Juno omnipotens, longum miserata dolorem
Difficilesque obitus, Irim demisit Olympo,
Quæ luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam, quia nec fato merita nec morte peribat,
Sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
Ergo Iris croceis per cœlum roscida pennis,
Mille trahens varios adverso sole colores,
Devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego
Sacrum jussa fero, teque isto corpore solvo."
Sic ait, et dextra crinem secat. Omnis et una
Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

66

Diti

680

690

700

P. VIRGILII MARONIS

ENE IDOS

LIBER QUINTUS.

INTEREA medium Æneas jam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros aquilone secabat,
Monia respiciens, quæ jam infelicis Elissæ
Collucent flammis. Quæ tantum accenderit ignem,
Causa latet; duri magno sed amore dolores
Polluto, notumque, furens quid femina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
Ut pelagus tenuere rates, nec jam amplius ulla
Occurrit tellus, maria undique et undique cœlum;
Olli cæruleus supra caput adstitit imber,

Noctem hiememque ferens; et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta :

"Heu! quianam tanti cinxerunt æthera nimbi?
Quidve, pater Neptune, paras ?" Sic deinde locutus
Colligere arma jubet, validisque incumbere remis,
Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
“Magnanime Ænea, non, si mihi Jupiter auctor
Spondeat, hoc sperem Italiam contingere cœlo.
Mutati transversa fremunt et vespere ab atro
Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër.
Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
Sufficimus. Superat quoniam fortuna, sequamur,
Quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe
Fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,

[blocks in formation]

Si modo rite memor servata remetior astra."
Tum pius Æneas: "Equidem sic poscere ventos
Jamdudum, et frustra cerno te tendere contra.
Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
Quove magis fessas optem demittere naves,
Quam quæ Dardanium tellus mihi servat Acesten,
Et patris Anchise gremio complectitur ossa?"
Hæc ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt zephyri; fertur cita gurgite classis,
Et tandem læti notæ advertuntur arena.

At procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rates occurrit Acestes,
Horridus in jaculis et pelle Libystidis ursæ ;
Troja Crimiso conceptum flumine mater

Quem genuit. Veterum non immemor ille parentum
Gratatur reduces, et gaza lætus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
Postera quum primo stellas oriente fugarat
Clara dies, socios in cœtum litore ab omni

Advocat Æneas, tumulique ex aggere fatur :

"Dardanidæ magni, genus alto a sanguine divum,
Annuus exactis completur mensibus orbis,
Ex quo reliquias divinique ossa parentis
Condidimus terra, mæstasque sacravimus aras.
Jamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum,
Semper honoratum (sic di voluistis), habebo.
Hunc ego, Gætulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenæ,
Annua vota tamen solemnesque ordine pompas
Exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
Haud equidem sine mente reor, sine numine divum,
Adsumus, et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et lætum cuncti celebremus honorem ;
Poscamus ventos; atque hæc me sacra quotannis
Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.

30

40

50

60

Bina boum vobis Troja generatus Acestes
Dat numero capita in naves; adhibete penates
Et patrios epulis, et quos colit hospes Acestes.
Præterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
Prima cita Teucris ponam certamina classis;
Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
Aut jaculo incedit melior levibusque sagittis,
Seu crudo fidit pugnam committere cestu ;
Cuncti adsint, meritæque exspectent præmia palmæ. 70
Ore favete omnes, et tempora cingite ramis."
Sic fatus, velat materna tempora myrto.
Hoc Helymus facit, hoc ævi maturus Acestes,
Hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum millibus ibat

Ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho

Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro;
Purpureosque jacit flores, ac talia fatur:

Salve, sancte parens, iterum; salvete recepti
Nequidquam cineres, animæque umbræque paternæ.
Non licuit fines Italos fataliaque arva,

80

Nec tecum Ausonium, quicumque est, quærere Thybrim."
Dixerat hæc; adytis quum lubricus anguis ab imis
Septem ingens gyros, septena volumina traxit,
Amplexus placide tumulum, lapsusque per aras ;
Cæruleæ cui terga notæ, maculosus et auro
Squamam incendebat fulgor: ceu nubibus arcus
Mille jacit varios adverso sole colores.
Obstupuit visu Eneas: ille agmine longo
Tandem inter pateras et levia pocula serpens
Libavitque dapes, rursusque innoxius imo
Successit tumulo, et depasta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
Incertus, Geniumne loci famulumne parentis
Esse putet: cædit binas de more bidentes,

N

90

Totque sues, totidem nigrantes terga juvencos;
Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisæ magni manesque Acheronte remissos.
Nec non et socii, quæ cuique est copia, læti
Dona ferunt, onerant aras, mactantque juvencos:
Ordine ahena locant alii, fusique per herbam
Subjiciunt veribus prunas, et viscera torrent.
Exspectata dies aderat, nonamque serena
Auroram Phaethontis equi jam luce vehebant ;
Famaque finitimos et clari nomen Acestæ
Excierat læto complerant litora cœtu,
Visuri Eneadas, pars et certare parati.
Munera principio ante oculos circoque locantur
In medio, sacri tripodes, viridesque coronæ,
Et palmæ, pretium victoribus, armaque, et ostro
Perfusæ vestes, argenti aurique talentum:
Et tuba commissos medio canit aggere ludos.
Prima pares ineunt gravibus certamina remis
Quatuor ex omni delecta classe carinæ :
Velocem Mnestheus agit acri remige Pristin;
Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmî;
Ingentemque Gyas ingenti mole Chimæram,
Urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
Impellunt, terno consurgunt ordine remi;
Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna; Scyllaque Cloanthus
Cærulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum spumantia contra
Litora, quod tumidis submersum tunditur olim
Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori;
Tranquillo silet, immotaque attollitur unda
Campus, et apricis statio gratissima mergis.
Hic viridem Eneas frondenti ex ilice metam
Constituit signum nautis pater, unde reverti
Scirent, et longos ubi circumflectere cursus.
Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro

100

110

120

130

« ZurückWeiter »